Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et iterum de Christo dicit: „pacificans') per sanguinem crucis suae, sive quac in coelo sunt, sive quae in terra.“ Mandatur ergo in lege, ut in die repropitiationis omnis populus humiliet animam suam. Quomodo humiliet populus animam suam, ipse dicit: „,venient, 2) inquit, dies, cum auferetur ab iis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus." Plures ergo aguntur dies festi secundum legem. Est quidam solemnis dies in mense primo, est et alius in secundo. Sed et in mense primo alia solemnitas Paschae, alia azymorum, licet eonjuncta videatur azymis Paschae solemnitas. Principium enim azymorum ad finem Paschae conjungitur. Pascha autem ille solus dies appellatur, in quo agnus occiditur. Reliqui vero azymorum dies appellantur. Sic enim dicit: „facies 3) solemnitatem azymorum septem diebus." Haec ergo est prima solemnitas. Post haec, inquit, cum 4) „,demessueris messem tuam, et congregaveris nativitates ex agro tuo, facies diem festum de initiis fructuum tuorum." Qui dies est post septem septimanas Paschae, id est, Pentecoste, 5) cum etiam dici jubetur: et 6) mundabis sancta de domo mea. Post haec in septimo mense aliae aguntur solemnitates. Primo die mensis neomenia tubarum, sicut dicitur in psalmo: ,,tuba) canite in initio mensis tubae." Decima vero die septimi mensis est solemnitas repropitiationis. In hac sola die pontifex induitur omnibus pontificalibus indumentis, tunc induitur manifestationem et veritatem, tunc ingreditur ad illa inaccessibilia, quo semel in anno accedi tantummodo licet, id est, in sancta sanctorum.

1) Coloss. I, 20. 2) Matth. IX, 15.
3) Cfr. Exod. XXIII, 15.

4) Cfr. Exod. XXIII, 16.

5) Edd. Merlini: pentecostes.

Se

6) Cod. Sangerman. „,et mundavi." Alii Mss. „emundavi." Libri editi (v. c. edd. M.): „et mundabis.“ R. 7) Psalm. LXXXI, 3. (LXXX.)

mel`enim in anno pontifex populum derelinquens, ingreditur ad illum locum, ubi est repropitiatorium, et super repropitiatorium 1) Cherubim, ubi 2) est et arca testamenti, et altare incensi, quo nulli introire fas est, nisi pontifici soli. Si ergo considerem verum pontificem meum Dominum Jesum Christum, quomodo in carne quidem positus, per totum annum erat cum populo, annum illum, de quo ipse dicit: evangelizare) pauperibus misit me, et vocare annum Domini acceptum, et diem remissionis :" adverte, quomodo semel in anno isto, in die repropitiationis intrat in sancta sanctorum, hoc est, cum impleta dispensatione penetrat coelos, et intrat ad patrem, ut eum propitium humano generi faciat et exoret pro omnibus credentibus in se. Hanc repropitiationem ejus, qua hominibus repropitiat patrem, sciens Joannes Apostolus dicit:,,haec 1) dico, filioli, ut non peccemus. Quod et si peccaverimus, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum: et ipse est repropitiatio pro peccatis nostris." Sed et Paulus similiter de hac repropitiatione commemorat, cum dicit de Christo: ,, quem posuit Deus propitiatorem ) in sanguine ipsius per fidem." Igitur dies propitiationis manet nobis usque quo occidat sol, id est, usque quo tinem mundus accipiat. Stamus enim nos pro foribus, operientes pontificem nostrum commorantem intra sancta sanctorum, id est, apud patrem, et exorantem pro peccatis eorum, qui se exspectant, non pro omnium peccatis exorantem. Non enim exorat pro his, qui in sortem veniunt ejus hirci, qui emittitur in desertum. Pro illis exorat tantum, qui sunt sors Do

1) Edd. Merlini: propitiatorium.

[ocr errors]

2) Cod. Sangerman. „,ubi est et arca testimonii et altare." R.

3) Jesai. LXI, 1. 2.

*) Į Joann. II, 1. 2. 5) Rom. III, 25.

6) Cod. Sangerman. „propitiatorium," R.

mini, qui eum pro foribus exspectant, qui non recedunt') a templo, jejuniis, et orantibus vacantes. An tu putas, qui vix diebus festis ad ecclesiam venis, nec intentus es ad audienda verba divina, nec das operam ad implenda mandata, quod possit sors Domini venire super te? Optamus tamen, ut vel his auditis operam detis, non solum in ecclesia audire verba Dei, sed et in domibus vestris exerceri, et meditari in lege Domini die ac nocte: et ibi enim Christus est, et ubique adest quaerentibus se. Propterea namque mandatur in lege, ut meditemur eam, cum imus in via, et cum sedemus in domo, et jacemus in cubili, et cum exsurgimus: et hoc est, vere pro foribus exspectare pontificem morantem intra sancta sanctorum, et effici in sortem Domini.

6. Quod autem dicimus de sorte, non sic accipiat auditor, quasi sors talis aliqua dicatur, quae inter homines casu, et non judicio agi solet. Sors Domini ita accipienda est, tanquam si diceretur electio Domini, vel pars Domini: et rursum sors ejus, qui in eremum mittitur, accipienda est veluti pars illa, quae pro indignitate sui a Domino spernitur et abjicitur. Magis enim et sermo ipse apopompaei abjecti et refutati significantiam continet. Ex quo possumus etiam illud intelligere, verbi gratia adscendit in cor tuum mala cogitatio, concupiscentia mulieris alienae, aut vicinae possessionis: intellige ștatim hanc esse de sorte apopompaci, abjice confestim, et expelle de corde tuo. Quomodo abjicis? Si habeas tecum parati hominis manum, id est, si lectio divina sit in manibus tuis, et praecepta Dei ante oculos habeantur, tunc vere invenieris paratus ad abjicienda et repellenda ea, quae sunt sortis alienae. Sed et ira si adscendit in cor tuum, si zelus, si invidia, si malitia ad supplantandum fratrem, paratus esto, ut abjicias ea, et expellas, et emit

:

1) Edd. Merlini: recedunt de templo.

tas in eremum. Si vero adscendat in cor tuum, cogitare quae Dei sunt, de misericordia, de justitia, de pietate, de pace: haec de sorte sunt Domini, haec offeruntur ad altare, haec pontifex suscipit, et in his reconciliat tibi Deum. Propterea ergo et is, qui ejicit eum, in quo sors apopompaei est, hoc est, malas cogitationes, malas cupiditates, non est homo piger, nec occupatus negotiis secularibus, sed paratus est, et promtus, ac vigilans: qui etiamsi sordescere videatur pro eo, quod contigerit immundum, lavabit statim vestimenta sua, et erit mundus. Quod intelligere possumus quantum ad unumquemque nostrum pertinet, secundum moralem locum, esse hominem paratum rationem ipsam, quae intra nos est, per quam discretio nobis boni malique est, quae etiam si videtur sordescere, dum discernit, ') et pertractat ipsa, quae mala sunt: tamen si ea abjiciat, et expellat a corde, ac procul effuget, tunc melioribus cogitationibus velut purificata ac diluta, munda videbitur rationabilis mens. Nec sane mireris, quod etiam ad personam Salvatoris traximus hunc, qui ejicit hircum, et expellit in eremum, quia dicitur lavare vestimenta sua, et fieri mundus, propter illud, quod legimus in propheta dici de Domino, sicut supra diximus: „et2) vidi Jesum sacerdotem magnum indutum vestimenta sordida." Quod si utique pro assumtione carnis dici pie intelligitur, etiam hic in lavandis vestimentis potest3) ea figura servari.

7. Videamus post haec, quae sunt, quae pontifex faciat: „,et 4) sumet, inquit, plenum batillum carbonibus ignis de altari, quod est contra Dominum." Legimus et in Esaia, quia igni purgatur propheta per unum ex Se

1) Edd. Merlini: discutit. 2) Zachar. III, 1. 3. 3) Cod. Sangerman.,,potest ad eum figura." Cod. Cadom. (itemque edd. M.): „potest eadem figura." R. 4) Levit. XVI, 12.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

$23

raphim, quod') missum est ad eum, cum accepit forcipe carbonem unum ex his, qui erant super altare, et contigit labia prophetae, et dixit: „,ecce, 2) abstuli iniquitates tuas." Mihi videntur mystica haec esse, et hoc indicare, quod unicuique secundum id, quod peccat, si dignum fuerit purificari eum, inferantur carbones membris ejus. Nam quoniam dicit propheta hic: „,immunda 3) labia habeo, in medio quoque populi immunda labia habentis habito:" idcirco carbo forcipe adsumtus a Seraphim, labia ejus mundat, *) quibus solis se mundum non esse profitetur. Ex quo ostenditur, quod usque ad verbum tantummodo peccatum ejus inveniretur, ") in facto vero vel opere nullo peccaverit: alioquin dixisset, quoniam immundum corpus habeo, vel immundos oculos habeo, si peccasset in concupiscendo aliena, et dixisset, immundas manus habeo, si eas polluisset operibus iniquis. Nunc autem quoniam in solo fortasse sermone conscius sibi erat delicti illius, de quo dicit Dominus: „,quia ") etiam de verbo otioso reddetis rationem in die judicii:" pro eo, quod difficile est etiam perfectis culpam vitare sermonis, idcirco indigebat etiam propheta sola purgatione labioNos autem, si redeat unusquisque ad conscientiam suam, nescio si possumus aliquod membrum corporis excusare, quod non igni indigeat. Et propheta quidem quoniam ab omnibus mundus erat, idcirco meruit, ut unus de Seraphim mitteretur ad eum, qui ejus sola labia purgaret. Nos vero, vereor, ne ignem non membris

rum.

1) Libri editi: qui missus est," sed omnes Mss. (itemq. edd. M.): „,quod missum est." R.

2) Cfr. Jesai. VI, 7. 3) Jesai. VI, 5.

4) Mss. „purgat." R.

5) Libri editi: „inveniretur, ita quod facto vel opere." Sed Mss. ut in nostro textu. R. Edd. Merlini:,,inveniretur. Ita facto: vel opere."

6) Cfr. Matth. XII, 36,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »