Obrazy na stronie
PDF
ePub

citur, et in quinta, ubí manus Domini fit super pecora Aegyptiorum, paria super hoc dicuntur et similia. In sexta vero, ubi sumsit favillam de fornace Moses, et respersit, et facta sunt ulcera, et vesicae ferventes in hominibus et in quadrupedibus, et jam non poterant stare malefici in conspectu Mosis, non- -dicitur, quia induratum est cor Pharaonis, sed terribilius aliquid dicitur. Scriptum est enim, quia induravit ') Dominus cor Pharaonis, et non audivit illos, quemadmodum constituit Dominus." Rursum in septima, cum grando et ignis Aegypturu vastat universam, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava, ubi locusta producitur, Dominus dicitur indurare cor Pharaonis. Sed et in nona cum tenebrae palpabiles fiunt per totam terram Aegypti, Pharaonis cor Dominus scribitur indurare. Ad ultimum quoque cum exstinctis primogenitis Aegyptiorum Hebraeus populus discessisset, post multa dicitur: „,et 2) induravit Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et servorum ejus, et insecutus est post filios Israel.“ Sed et cum Moses de terra Madian ad Aegyptum mittitur, et praecipitur ei facere omnia prodigia, quae dedit Dominus in manu ejus, additur: „facies,3) inquit, ea in conspectu Pharaonis. Ego autem induro cor Pharaonis, et non dimittet populum meum." Hic primo dictum est a Domino: „Ego induro cor Pharaonis." Sed et secundo ubi enumerati sunt principes Israel, post pauca addit ex persona Domini: „Ego,) inquit, induro cor Pharaonis, et multiplico signa mea."

2. Quod si credimus divínas esse has literas, et per Spiritum sanctum scriptas, non puto, quod tam indigne de divino spiritu sentiamus, ut fortuitu in tanto hoc opere facta sit ista varietas, ut nunc quidem Dominus di

') Exod. IX, 12.
3) Exod. IV, 21.

1

2) Exod. XIV, 8.
4) Exod. VII, 3.

catur indurasse cor Pharaonis, nunc autem non a Domino, sed quasi sponte induratum dicatur. Equidem confiteor me minus idoneum, et minus capacem, qui valeam in hujuscemodi varietatibus divinae sapientiae secreta rimari. Paulum tamen Apostolum video, qui propter inhabitantem in se spiritum Dei dicere confidenter audebat: ,,nobis') autem revelavit Dominus per spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei." Hune, inquam, video tanquam intelligentem, quid differat induratum esse cor Pharaonis, et indurasse cor Pharaonis Dominum, dicere. Alibi quidem dicit: „,an 2) divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, 3) ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei." Per quod eum sine dubio, qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero velut quaestionem super hoc quandam proponens dicit: „ergo) cui vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: quid igitur adhuc conqueritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Addit etiam his: „,0") homo, tu quis es, qui contra respondeas Deo?" Per quod de eo, qui a Domino dicitur induratus, non tam quaestionis absolutione, quam Apostolica auctoritate respondit, credo, non judicans dignum, pro incapacitate auditorum, chartis et atramento hujuscemodi absolutionum secreta committere. verbis ipse dicit, 6) hominibus loquí.

Sicut et in alio loco de quibusdam audisse se quaedam, quae non licet Unde et in consequentibus eum, qui

non tam studiorum merito, quam sciendi cupiditate se

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

crctioribus se quaestionibus curiosius') immergit, magnifici doctoris severitate deterret, cum dicit: „,02) homo, tu quis es, qui contra respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: quid me fecisti sic?" et caetera. Unde et nobis haec observasse tantum, et inspexisse sufficiat, atque ostendisse auditoribus, quanta sint in lege divina profundis demersa mysteriis, pro quibus dicere in oratione debeamus: „de) profundis clamavi ad te, Domine."

3. Sed et illa non minus mihi intuenda videtur observatio, cum quaedam verbera Aaron inferre dicitur Pharaoni, vel Aegypto, quaedam Moses, quaedam vero ipse Dominus. Nam in prima plaga, cum aquas vertit in sanguinem, Aaron dicitur elevasse 4) virgam, et percussisse aquam. Sed et in secunda, cum percussit aquas, et eduxit ranas, et in tertia, cum extendit manu sua virgam, et percussit pulverem terrae, et facti sunt ciniphes. In his tribus verberibus Aaron ministerium fuit. In quarto vero Dominus fecisse dicitur, ut adveniret cynomyia, et repleret domos Pharaonis. Sed et in quinto, cum exstinguuntur pecora Aegyptiorum, Dominus nihilominus fecisse dicitur verbum hoc. In sexto vero Moses adspergit favillam de fornace, et fiunt ulcera, et vesicae cum fervore in hominibus et pecoribus. Sed et in septimo Moses elevat manum suam in coelum, et fiunt voces in coelo, et grando, et discurrit ignis super terram. In octavo quoque idem Moses extendit manum suam in coelum, et Dominus inducit 5) ventum tota die et tota nocte, et adducit locustas. Sed et in nono idem nihilominus Moses extendit manum suam in coelum, et fiunt tenebrae, et

1) Edd. Merlini; curiosus.

[ocr errors]

2) Rom. IX, 20. 3) Psalm. CXXX, 1. ́4) Ed. Ruaei sola: ́levasse.

5) Edd. Merlini: induxit.

caligo super omnem terram Aegypti. In decimo vero, finis et perfectio totius operis a Domino ministratur. Ita enim scriptum est: „factum 1) est autem 2) circa mediam noctem, et Dominus percussit, omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat super thronum ejus, usque ad primogenitum captivae, quae est in lacu, et omne primogenitum pecoris."

4. Est et alia,in his differentia, quam observavimus, quod in prima quidem plaga, cum aqua in sanguinem fluit, nondum dicitur Mosi, ut intraret ad Pharaonem, sed dicitur ei:,,vade 3) in occursum ejus ad ripam fluminis, cum procedit ad aquam." In secunda vero plaga, posteaquam prima ab iis constanter et fideliter ministrata est, dicitur ad cum: „intra 4) ad Pharaonem, et ingressus dic: haec dicit Dominus," et reliqua. Jam vero in tertia, ubi ciniphes inferuntur, magi qui prius obstiterant, cedunt confitentes, quia „digitus ") Dei est hoc:" in quarta quoque vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquam, cum cynomyia replentur Aegyptiorum domus. In quinta nihilominus, ubi pecora Aegyptiorum delentur, intrare jubetur ad Pharaonem Moses. In sexta sane contemnitur Pharao, et non refertur, quod intraverit Moses vel Aaron ad Pharaonem, quia facta sunt ulcera et vesicae cum fervore etiam super màleficos Aegypti, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur mane valde, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit, et voces. In octava praecipitur intrare ad eum, cum locusta producitur. In nona rursum contemnitur Pharao,, et praecipitur ad coelum manus extendere Moses, ut fiant in tota terra Aegypti palpabiles tenebrac; et non quidem per se intrat,

1) Exod. XII, 29.
3) Cfr. Exod. VII, 15.
5) Exod. VIII, 19.

2) Edd. Merlini: enim.

4) Exod. VIII, 1. Edd. Merlini: est hic.

sed vocatur a Pharaone. Similiter et in decima cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Aegypto. Sunt et aliae permultae observationes, in quibus singulis divinae demonstrantur indicia sapientiae. Invenies enim, quod primo non flectitur Pharao, nec divinis verberibus cedit, cum aquae in sanguinem versae sunt. In secundo vero parum quid molliri videtur. „Vocavit1) enim Mosen et Aaron, et dixit ad eos: orate pro me ad Dominum, ut tollat ranas a me, et a populo meo, et dimittam populum." In tertio magi cedunt, et dicunt ad Pharaonem:,,digitus 2) Dei est hoc." In quarto per cynomyiam verberatus dicit: „euntes 3), immolate Domino Deo vestro, sed non longius tendetis 4) iter. Orate igitur pro me ad Dominum." In quinto nece pecudum caeditur, et non solum non cedit, sed et amplius induratur. Similiter et in sexto super plagas ulcerum facit. In septimo vero cum grandine vastatur et ignibus: „misit") inquit, Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, et dixit illis: peccavi, et nunc Dominus justus est, ego autem et populus meus impii. Orate igitur pro me ad Dominum." In octavo cum locustis urgeretur: „et“) festinavit, inquit,' Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, dicens: peccavi ante Dominum Deum vestrum, et in vos. Suscipite peccatum meum etiam nunc, et orate pro me ad Dominum Deum vestrum." In nono cum tenebris offunditur: „,vocavit, 7) inquit, Pharào Mosen et Aaron, dicens: ite, servite Domino Deo vestro." Jam vero in decimo cum primitiva

ན་

1) Exod. VIII, 8.

2) Exod. VIII, 19.

cfr. pag. 38. not. 5.:,,est hic.“

Edd. M. hoc quoque loco,

3) Cfr. Exod. VIII, 25. coll. 28.

4) Ed. Ruaei sola: tentetis.

5) Exod. IX, 27. 28.

7) Exod. X, 24.

6) Exod. X, 16. 17

« PoprzedniaDalej »