Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cata filiorum Israel, et injustitias eorum, et iniquitates ipsorum. Non enim ille hircus, qui Domini sors efficitur, sed ille, cujus sors est, ut in eremum dimittatur, auferre ea dicitur, secundum illud, credo, quod scriptum est: „dedi1) commutationem tuam Aegyptum, et Aethiopiam, et Soënem 2) pro te, ex quo tu honorabilis factus es in conspectu mèo." Peccata igitur eorum, qui poenitentiam egerunt, et eorum, qui dereliquerunt malitiam, super capita sua suscipiunt hi, qui effecti sunt in sorte ejus, qui in eremum dimittitur, qui se ipsos dignos tali ministerio, vel hujusmodi sorte fecerunt. Convenit3) autem velut e contrario aptari his et illud, quod dictum est: „,qui) habet, dabitur ei.“ Sicut enim qui habet justitias, dabitur ei: ita et qui habet peccata, in tantum, ut in sorte apopompaei inveniatur illius, qui in eremum emittitur: addentur ei ea, quae abstergentur a sanctis, ut et in ipsis compleatur, quod scriptum est: „,ab 5) eo autem, qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo:" ut ei addatur, qui habet multas mnas peccatorum. Verum quoniam is, qui in sorte Domini est, spem gerit non in praesenti saeculo, sed in futuro, et cujus sors Dominus est, quotidie moritur: propterea is quidem, super quem sors Domini ceciderit, ") 'jugulatur, et moritur, ut sanguine suo purificet populum Dei: ille autem, qui in sortem contrariam ceciderit, non est dignus, ut moriatur, quia qui in sorte Domini est, non est de hoc mundo: ille vero de hoc mundo est, qui in mundo dimittitur, et mundus, quod suum est, diligit. Ideo non occiditur,

1) Jesai. XLIII, 3. 4.

2) Mss.

,,Syenen." R.

[ocr errors]
[ocr errors]

Soënem." Libri editi (v. c. edd. M.):

3) Edd. Merlini: Conveniet.

4) Matth. XIII, 12. 5) Matth. XIII, 12.

❝) Ed. Ruaci sola: ceciderit.

nec dignus est jugulari ad altare Dei, nec sanguis ejus ad basin altaris meretur effundi.

et

4. Sed videamus, quis est hic, qui accipit ') eum, cujus sors apopompaci facta est, ut cum ejiciat in eremum. „Homo, 2) inquit, paratus accipiet hircum, qui venerit in sortem ejus, cui ceciderit sors apopompaei, et adducet cum in eremum." Finis sortis istius eremus est, id est, locus desertus, desertus virtutibus, desertus Deo, desertus justitia, desertus Christo, desertus omni bono. Et nos ergo singulos manet sors una e duabus. Aut enim bene agentes sors Domini sumus, aut male agentes sors nostra nos ducit ad cremum. Vis tibi evidenter 3) ostendam, quomodo istae duae sortes semper operentur, unusquisque nostrum aut sors Domini, aut sors apopompaei, vel eremi fiat? Considera in Evangeliis illum divitem viventem splendide et luxuriose, et Lazarum ad januam ejus jacentem, ulceribus plenum, et cupientem saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, quis finis designatur utriusque: „mortuus ) est, inquit, Lazarus, et abductus est ab angelis in ") sinum Abrahami. Similiter autem et dives, et abductus est ad infernum in locum tormenti." Animadvertis evidenter loca sortis utriusque distincta. Vide etiam qui sunt, qui abducunt: 6) angeli, inquit, qui semper parati sunt ad abducendum. Ministri enim Dei sunt ad hoc ipsum destinati, qui impleant sortem, quam tibi ipse paraveris. Si enim bene vixeris, si

1) Edd. Merlini: accepit.

2) Cfr. Levit. XVI, 9. 10.

3) In libris antea editis deest: evidenter," quod restituitur ex Mss. R. Exstat,,evidenter" in edd. M.

4) Cfr. Luc. XVI, 22. 23. coll. edd. N. T.

*) Cod. Sangerman. „,in sinus Abraham. Similiter et dives abductus est in locum tormenti." R.

6) Libri editi (v. c. edd. M.):,,adducunt (edd. M.

adducant): angeli,

in nostro textu. R.

ad adducendum." Scd Mss. ut

fregeris esurienti panem tuum ex animo, et nudum vestieris, rectum judicium judicaveris, iniquo adversum iniquitatem suam restiteris, nec posueris consilium tuum cum his, qui laqueos innocentibus parant, sortem tuam facies Dominum, Si vero libidini inservias, ') voluptatis amator sis magis, quam Dei, saeculum diligas, malitiam 2) non oderis, sortem tuam fecisti apopompaei, ut abducaris in eremum per manum ministri Dei, qui in hoc ipsum a Deo ordinatus est: et ideo paratus appellatur, quia personam nullius erubescit, nec divitis, nec potentis, nec regis, nec sacerdotis. Vis autem scire, quia ad nos pertinent quae dicuntur? Animalia haec, quae sortes 3) istas excipiunt, non sunt immunda, nec aliena ab altaribus Dei, sed munda sunt, et quae in sacrificiis offerri solent: ut scias haec figuram tenere non eorum, qui extra fidem' sunt, sed eorum, qui in fide sunt. Hircus enim animal mundum est, et divinis altaribus consecratum. Et tu ergo per gratiam baptismi consecratus es altaribus Dei, et animal factus es mundum. Sed si non custodias mandatum illud Domini, quod dixit: ecce,) sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat:" sed cum esses mundus, rursum te peccati inquinamento maculasti, et ex virtute ad libidinem, ex puritate ad immunditiam declinasti, tuo vitio, cum animal mundum fueris, sorti te apopompaci eremique tradidisti.

5. Potest fortassis et alio modo homo paratus et mundus, ') qui abducit eum, cujus sors venit, in eremum,

1) Edd. Merlini: servias.

2) Edd. Merlini perperam : ut malitiam non oderis. 3) Mss. (itemque edd. M.): „,sortes istas excipiunt." Libri editi: „sortes accipiunt." R.

4) Ev. Joann. V, 14. Ed. Ruaci sola: ne quod

tibi etc.

5) Mss.,,mundus." Libri editi (v. c. edd. M.): „immundus." R.

et eo ipso, quo educit eum, quasi qui immundum contigerit, dicitur lavare vestimenta sua ad vesperam, et esse mundus, etiam ipse Dominus et Salvator noster intelligi ex ea parte, qua naturae nostrae, id est, carnis et sanguinis vestimenta suscepit, quae in vespera laverit: propter quod et dudum propheta de eo dixerat:,,et1) vidi Jesum sacerdotem magnum, indutum vestimenta sordida, et diabolum stantem a dextris ejus, ut contradiceret ei.“ Lavit ergo in vino, id est, in sanguine suo stolam suam in vespera, et factus est mundus. Et inde fortassis erat,2) quod post resurrection em Mariae, volenti pedes ejus tenere, dicebat:,,noli 3) me tangere." Vis autem adhuc videre et aliam duarum sortium formam? Considera duos illos, qui tempore crucis ejus, unus a dextris, et unus a sinistra ejus, pependerunt latrones: et vide illum, qui confitebatur Dominum, sortem factum esse Domini, et abductum esse sine mora ad paradisum, illum vero alium blasphemantem, sortem factum esse apopompaei, qui in eremum abduceretur inferni. Sed et in eo, quod dicitur, quia affixit cruci suae principatus, et potestates contrarias, et triumphavit eas, sortem in iis apopompaei complevit, et tanquam homo paratus abduxit eas in eremum. Denique et in Evangelio Dominus dicit: „,quia3) cum exierit de homine immundus spiritus, vadit per loca deserta, quaerens requiem, et non invenit." Sic ergo potest et Salvator noster homo paratus intelligi, qui sor- . tem quidem Domini, ecclesiam suam fecerit, eamque divino consecrarit altari, 6) sortem vero apopompaei contrarias fecerit potestates, spiritus nequitiae, et mundi hu

1) Zachar. III, 1. 3.

2) Deest. „erat“ in edd. M., suppletur vero, teste Ruaeo, e Mss.

3) Ev. Joann. XX, 17.

4) Cfr. Coloss. II, 14. 15. 5) Matth. XII, 43.
6) Edd. Merlini: altario.

jus rectores tenebrarum harum, quos, sicut dicit Apostolus, cum 1) „potestate traduxit, triumphans eos in semet ipso.“ „Traduxit." Quo traduxit, nisi ad eremum, ad loca deserta? Sicut enim illi, qui confessus est, aperuit paradisi januas, dicendo: „,hodie 2) mecum eris in paradiso" et per hoc omnibus credentibus, et confitentibus ingrediendi aditum dedit, quem prius Adam peccante concluserat, Quis enim alius romphaeam3) flammeam et versatilem, quae apposita est custodire lignum vitae, et fores paradisi, poterat dimovere? Quis alius Cherubim pervigili excubans custodia valebat inflectere, nisi ipse solus, cui data 4) est omnis potestas in coelo et in terra? Ut, inquam, praeter ipsum nemo alius haec facere potuit, ita principatus et potestates, et rectores mundi, quos enumerat Apostolus, 5) nemo alius poterat triumphare, et abducere in eremum inferni, nisi ipse solus, qui dixit; ,,confidite, 6) ego vici mundum." Idcirco ergo necessarium fuit Dominum et Salvatorem meum, non solum inter homines hominem nasci, sed etiam ad inferna descendere, ut sortem apopompaei tanquam homo paratus in eremum inferni deduceret, atque inde regressus, opere consummato adscenderet ad patrem, ibique plenius apud altare illud coeleste purificaretur, ut carnis nostrae pignus, quod secum evexerat, perpetua puritate donaret. Hic ergo est verus dies propitiationis, cum propitiatus est Deus hominibus. Sicut et Apostolus dicit: „,quoniam 7) Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi."

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »