Obrazy na stronie
PDF
ePub

Servilutis inhaerere." Iterum dicit: „in') quo stamus, et gloriamur in spe gloriaé Dei. Stamus autem confidenter, si Dominum deprecemur, ut statuat pedes nostros super petram, ne nobis illud eveniat, quod idem propheta dicit: „mei?) autem paulo minus moti sunt pedes, et paulo minus effusi sunt gressus mei.“

Siemus ergo antc Pharaonem, id est, obsistamps ci in certamine, sicut et Petrus Apostolus dicit: „,cui) resistite fortes in fide.“ Sed et Paulus nihilominus dicit: state) in fide, et viriliter agite.“ Si enim fortiter steterimus, consequetur illud, quod orabat Paulus pro discipulis, dicens, quia „Deus) conteret Satan sub pedibus vestris velociter. Quanto enim nos constantius et fortius steterimus, tanto infirmior et invalidior erit Pharao. Si autem nos vel infirmi coeperimus esse, vel dubii, ille adversum nos validior et constantior fiet. Et vere illud implebitur in nobis, in quo Moses dedit figurám. Cam enim ipse elevaret 6) manus, vincebatur Amalech. Si vero velut lassas dejiceret, et brachia infirma deponeret, invalescebat Amalech. ergo etiam nos in virtute crucis Christi extollamus brachia, et elevemus in oratione sanctas manus in omni loco sine ira et disceptatione, ut Domini' mercamur auxiliom. Hoc idem namque et Jacobus Apostolus cohortatur, dicens: „resisiite ?) autem diabolo, et fugict a vobis.“ Agamus ergo omni fide, ut non solum fugiat a nobis, sed et conteratur Satanas sub pedibus , postris, sicut et Pharao demersus est in mare , et in profundo abyssi exstinctus. Nos autem si recedamus de Aegypto vitiorum, flaclus saeculi tanquam iter solidum erademus, per Jesum Chris

Ita

.

2) Psalm. LXXIII, 2. 4) I Cor. XVI, 13.

') Cfr. Rom. V, 2.
3) I Petr. 'V, 9.
5) Rom. XVI, 20.
) Exod. XVII, 11.

:) Jacob. IV, 7. ORIGENIS OPERA. Tom. IX.

3

stum Dominum nostrum, cui est gloria ct imperium in
saecula sacculorum, Amen.

.

HOMILIA IV.

De decem plagis, quibus percussa est Aegyptus.

!

1. Historia quidem famosissima nobis recitata est, ct quae pro sui magnitudine universo mundo sit cognita, per quam designatur, quod ingentibus signorum ac prodigiorum verberibus Aegyptus cum Pharaone rege castigata sit, ut Hebraeorum populum; quem 'cx liberis patribus natum violenter in servitutem redegerat, ingenitae redderet libertati. Verum ita gestorum contexta narratio est, ut si singula diligenter inspicias, plura, in quibus haereat intellectus, quam in quibus expedire se possit, invenias. Et quia longum est, singula per ordinem Scripturae dicta propo-. nere, continentiam totius historiae compendiosius recensebimus. Igitur primo signo projecit virgam suam Aaron, et facta est draco, et convocati incantatores et malefici Aegyptiorum fecerunt similiter ex virgis suis dracones. Sed draco, qui ex virga Aaron fuerat effectus, absorbuit dracones Aegyptiorum. Quod cum stupori esse debuerit Pharaoni, et ad credulitatem proficere, in contrarium versum est. Dicit enim Scriptura, quia „induratúm') est cor Pharaonis, et non exaudivit eos.“ Et hic quidem dicit, quia induratum est cor Pharaonis: sed et in prima nihilominus plaga, ubi aqua in sanguinem vertitur, similiter rescriptum est, et in secunda cum ranae debulliunt, sed et in tertia cum ciniphes 2) ingruunt; in quarta quoque cum cynomyia edu

[ocr errors][ocr errors][merged small]

1) Exod. VII, 13.
2) Edd. Merlini constanter: scinipes.

citur, et in quinta, ubi manus Domini fit super pecora Aegyptiorum, paria super hoc dicuntur et similia. In sexta' vero, ubi sumsit favillam de fornace Moses, et respersit

, et facta sunt ulcera, et vesicae ferventes in hominibus et in quadrupedibus, et jam non poterant stare malefici in conspectu Mosis, non-dicitur, quia induratan est cor Pharaonis, scd terribilius aliquid dicitur. Scriptum est enim, quia ,,induravit ') Dominus cor Pharaonis, et non audivit illos, quemadmodum constituit Dominus.“ Rursum in septima, cum grando et ignis Aegyptuna vastat universam, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava, ubi locusta producitur, Dominus dicitur indurare cor Pharaonis. Sed et in nona cum tencbrae palpabiles fiunt per totam terram Acgypti, Pharaonis cor Dominus scribitur indurare. Ad ultimum quoque cum exstinctis primogenitis Aegyptiorum Hebraeus populus discessisset, post multa dicitur: „et?) induravit Dorinus cor Pharaonis regis Aegypti, et servorum ejus, et insecutus est post filios Israel.“ Sed et cum Moses de terra Madian ad Aegyptom mittitur, et praecipitur ei facere omnia prodigia, quae dedit Dominus in manu ejus, additur: „facies , *) inquit, ea in conspectu Pharaonis. Ego autem induro cor Pharaonis, et non dimittet populum meum.“

Hic primo dictum est a Domino: „Ego induro cor Pharaonis. Sed et secundo ubi enumerati sunt principes Israel, post pauca addit ex persona Domini: „Ego, 4) inquit, induro cor Pharaonis, et multiplico signa mea.“

2. Quod si credimus divinas esse has literas, et per Spiritum sanctum scriptas, non puto, quod tam indigne de divino spiritu sentiamus, ut fortuitu in 'tanto hoc opere facta sit ista varietas, ut nunc quidem Dominus di

[ocr errors]
[blocks in formation]

ratum esse

catur indurasse cor Pharaonis, nunc autem non a Domino, sed quasi sponte induratum dicatur. Equidem confiteor me minus idoneum, et minus capacem, qui valcam in hujuscemodi varietatibus divinae sapientiae secreta rimari. Paulum tamen Apostolum video, qui propter inhabitantem in se spiritum Dei dicere confidenter audebat: „nobis ?) autem revelavit Dominus per spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei.“ Hune, inquam, video tanquam intelligentem, quid disferat indu

cor Pharaonis, et indurasse cor Pharaonis Doininum, dicere. Alibi quidem dicit: „an?) divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis,) ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei.“ Per quod eum sine dubio, qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero velut quaestionem super hoc quandam proponens dicit: „ergo 4) cui vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: quid igitur adhuc conqueritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Addit etiam his: 905). homo, tu quis es, qui contra respondeas Deo ?" Per quod de eo, qui a Domino dicitur induratus, non tam quaestionis absolutione, quam Apostolica auctoritate respondit, credo, non judicans dignum, pro incapacitate auditorum, chartis et atramento hujuscemodi absolutionum secreta committere. Sicut et in alio loco de quibusdam verbis ipse dicit, 6) audisse se quaedam, quae non licet hominibus loquí. Unde et in consequentibus eum, qui non tam studiorum merito, quam sciendi cupiditate se

ad

*) I Cor. II, 10. 2) Rom. I, 4. 5.

3) Edd. Merlini: contemnis? ignoras quia ducit? Secundum etc.

4) Rom. IX, 18. 19. 5) Rom. IX, 20.
o) Cfr. II Cor. XII, 4.

4) Ed. Ruaei sola :-levasse.
5) Edd. Merlini: induxit.

cretioribus se quaestionibus curiosius ') immergit, magnifici doctoris severitate deterret, cum dicit: „02) homo, tu quis es, qui contra respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: quid me fecisti sic?" et caetera. Unde et nobis haec observasse tantum, et inspexisse sufficiat, atque ostendisse auditoribus, quanta sint in lege divina profundis demersa mysteriis, pro quibus dicere in oratione debeamus: „de aj profundis clamavi ad le, Domine.

3. Sed et illa non minus mihi intuenda videtur observatio, cum quaedam verbera Aaron inferre dicitur Pharaoni, vel Aegypto, quaedam Moses, quaedam vero ipse Dominus. Nam in prima plaga, cum aquas vertit in sangninem, Aaron dicitur elevasse 4) virgam, et percussisse aquam.

Sed et in secunda, cum percussit aquas, et ediixit ranas, et in tertia, cum extendit manu sua virgam, et percussit pulverem terrae, et facti sunt ciniphes. In his tribus verberibus Aaron ministerium fuit. In quarto vero Dominus fecisse dicitur, ut adveniret cynomyia, et repleret domos Pharaonis. Sed et in quinto, cum exstinguuntur pecora Aegyptiorum, Dominus nihilominus fecisse dicitur verbum hoc. In sexto vero Moses adspergil favillam de fornace, et fiunt ulcera, et vesicae cum fervore in hominibus et pecoribus. Sed et ja septimo Moses elevat manum suam in coelum, et fiunt voces in coelo, et grando, et discurrit ignis super terram.

In octavo quoque idem Moses extendit manum suam in coelum, et Dominus inducit 5) ventum tota die et tota nocte, et adducit locustas. Sed et in nono idem nihilominus Moses extendit manum suam in coelum, et fiunt tenebrae, et

") Edd. Merlini: curiosus. 2) Rom. IX, 20.

3) Psalm. CXXX, 1.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »