Obrazy na stronie
PDF
ePub

vero,

rum radat. Idem namque videbatur dictum in eo, quod dixerat omnem pilum radendum. Sed non mihi videtur inanis esse ista repetitio. Vult enim peccatorem, posteaquam fuerit mundus, 1) posteaquam remissionem per poenitentiam acceperit peccatorum, de purgatione capitis admonere, et barbae, et superciliorum, velut si diceret ei: ecce, jam 2) sanus factus es, vide, ne ultra capitis contrahas culpam. Capitis enim peccatum est, aliter, quam fides ecclesiae continet, de divinis sentire dogmatibus. In barba ut meminerit se3) virilis aetatis deposuisse peccata, et conversus fiat sicut infans. In superciliis autem arrogantiam dejiciat, et male elatum ut ad humilitatem Christi inclinet supercilium. Secundo ergo ad hunc modum omnis pilus corporis raditur. Et sicut haec geminantur, ita et vestimenta semel in prima purificatione lavisse non sufficit, sed secundo praecipitur, ut lavet vestimenta sua et corpus suum aqua, et tunc quarto additur: „,et 4) mundus erit." Haec autem fiunt intra castra quidem posito eo, adhuc tamen extra domum suam. Dicit enim, post septem dies,,in 5) die octava assumet sibi duos agnos." Jam non alius assumit, sed ipse sibi 6) assumit. „Duos,7) inquit, agnos immaculatos, et ovem unam anniculam immaculatam, et tres decimas similaginis conspersae in oleo, et cyathum olei unum :" post haec quinta purificatione purificatus consumetur. ) Ex his érgo 9) duobus agnis, unus quidem immolatur, et dicitur

1) Edd. Merlini: mundatus, postquam etc.

2) Deest,,jam" in edd. M.
3) Mss.,,se."

per." R.

Libri editi (v. c. edd. M.):

4) Levit. XIV, 9. 5) Levit. XIV, 10.

6) Deest,,sibi" in edd. M.

,,sem

7) Levit. XIV, 10.

8) Edd. Merlini: consummetur.

9) Deest,,ergo" in ed. R.

pro delicto: „in') loco, inquit, in quo jugulatur pro peccato, et ubi holocaustomata fiunt, in loco sancto." Ecce jam dignus efficitur, ut offerat sacrificium, qui potuit ad quintam purificationem pervenire, et hostia ejus sancta sanctorum fit. Alius autem agnus holocaustum efficitur, in quo et repropitiari pro ipso sacerdos dicitur, ut purgetur. Igitur primus agnus, qui pro delicto est, videtur mihi virtutis ipsius formam tenere, quam assumsit is, qui erat in peccatis, per quam potuit a se propellere affectum peccandi, et malorum veterum poenitudinem gerere: secundus vero agnus figuram tenere illius jam recuperatae virtutis, per quam abjectis et procul fugatis omnibus vitiis, integrum se, et in integro obtulit Deo, et dignus exstitit divinis altaribus. Ovis autem, quae post agnos assumitur, quantum conjicere in tam difficilibus locis valemus, fecunditatem puto quod significet ejus, qui conversus est a peccato, et totum se obtulit Deo, qua post omnia in bonorum operum foetibus utitur, et innocentiae fructibus pollet. In tria ergo purificationis hujus, id est, conversionis a peccato ratio dividitur. Prima est hostia, qua peccata solvuntur. Secunda est, qua anima convertitur ad Deum. Tertia est fecunditatís, et fructuum, quos in operibus pietatis is, qui dicitur conversus, ostendit. Et quia tres istae sunt hostiae, idcirco subjungit et 2) tres mensuras decimae similaginis assumendas, ut ubique intelligamus purificationem fieri non posse sine mysterio Trinitatis. Vide autem, quod hic in quinta purificatione non assumitur fariná, sed jam similam habet iste, qui purificatur à peccatis, simila ei adscribitur, unde habeat jam panem mundum, et haec oleo conspergitur. Sed et oleum ejus ad duos usus di

[ocr errors]

Levit. XIV, 13.

2) Sic habent Mss. Libri vero editi (v. c. edd. M.): ,,et tres mensurae (edd. M. perperam: mensuras) decimae similaginis assumendae sunt. Ubique" etc. R.

viditur: unum, quo simila conspergitur, alium, quo sacerdos accipit integram mensuram cyathi, ut ait. In quo, ut ego sentio, et panis ejus pinguis efficitur pro misericordia, et oleum, quo lux vera et scientiae ignis accenditur, per manus sacerdotis capiti ejus imponitur. Ita enim dicit:,,et1) statuet, inquit, eum sacerdos, qui mundat eum, in conspectu Domini, ad ostium tabernaculi testimonii." Vides, quia sacerdotis est statuere eum, qui convertitur a peccato, ut stabilis esse possit, et ultra non fluctuare, nec moveri omni vento doctrinae. Statuit ergo eum non solum intra castra, sed ad ipsum ostium tabernaculi, testimonii ante Dominum. Et posteaquam secundum ea, quae superius dicta sunt, offeruntur hostiae pro purificatione, adhibet, inquit, et cyathum olei, et separat illud ante Dominum. „Et2) accipiet, inquit, sacerdos de sanguine, et ponet super extremam auriculam ejus dextram, et super extremam manum ejus dextram, et super extremum pedem ejus dextrum." Et post haec, inquit, accipiet sacerdos non ipsum cyathum olei, sed ex ipso: „et 3) diffundet, 4) inquit, in manum suam sinistram, et intinget digitum suum sacerdos in oleo, quod est in manu ejus sinistra, et adsperget septies ante Dominum:" et iterum:,,ex 5) eo, quod superest in manu ejus sinistra, imponet super auriculam ejus, qui purificatur, dextram, et super extremam manum ejus dextram, et super extremum pedem ejus dextrum." Et post haec: „id 6) quod relictum fuerit ex oleo, imponet, inquit, sacerdos de manu sua super caput ejus, qui purificatur." Vides, quomodo ultimae et summae purificationis est, aurem purificari, ut

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

purus et mundus servetur auditus: et manum dextram, ut munda sint opera nostra, nec aliquid immundum his admisceatur et sordidum. Sed et pedes purificandi sunt, ut ad opus bonum tantummodo dirigantur, nec ultra lapsus juventutis incurrant. Septies autem respergit sacerdos contra Dominum ex oleo. Post omnia etenim, quae pro purificato celebrata sunt, postquam conversus, et reconciliatus est Deo, post immolatas hostias, ordinis erat, nt et virtutem super eum septemplicem sancti Spiritus invitaret, secundum eum, qui dixerat: „redde 1) mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me." Vel certe quoniam peccatorum corda Dominus in Evangelio testatur 2) a septem daemonibus obsideri, competenter septies ante Dominum sacerdos in purificatione respergit, ut expulsio septem spirituum malignorum de purificati corde, septies excusso digitis oleo declaretur. Sic ergo conversis a peccato purificatio quidem per illa omnia datur, quae superius diximus. Donum autem gratiae spiritus per olei imaginem designatur, ut non solum purgationem consequi possit is, qui convertitur a peccato, sed et Spiritu sancto repleri, quo et recipere priorem stolam, et annulum possit, et per omnia reconciliatus patri in locum filii reparari, per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculoruni. Amen.

[ocr errors]

1) Psalm. LI, 12. (L.)
2) Cfr. Luc. XI, 26.

HOMILIA IX.

De sacrificiis repropitiationis, et de duobus hircis, quorum unus sors est Domini, et unus apopompaei, qui dimittitur in eremum, et de ingressu pontificis in

sancta sanctorum.

1. Die propitiationis indigent omnes, qui peccaverunt, et ideo inter solemnitates legis, quae figuras continent coelestium mysteriorum, una quaedam solemnitas habetur, quae dies propitiationis appellatur. Haec ergo, quae nunc recitata sunt, legislatio est solemnitatis ipsius, quae dies, ut diximus, propitiationis vocitata est. Sed videamus primo quid sibi velit literae ipsius continentia, orantibus vobis, si tamen ita Domino supplicetis, ut exaudiri mereamini —, possimus accipere gratiam spiritus, per quam explanare valeamus mysteria, quae continentur in lege. Defuncti sunt duo filii Aaron, Nadab

ut

et Abiu, 1) cum offerrent ignem alienum ad altare Domini. Necesse erat, ut coelesti doctrina instrueretur Aaron, quomodo oporteret eum ad altare accedere, et quo supplicationum ritu propitium faceret Deum, uti ne in ea ipse incurreret; in quae incurrerant filii sui, incaute et inconvenienter accedentes ad altare Dei, alienum ignem, et non illum, qui divinitus datus fuerat, offerentes. Propterea ergo de his hoc modo praefata est lex: „,et") locutus est Dominus ad Mosen, posteaquam defuncti sunt duo filii Aaron, dum offerrent ignem alienum ante Dominum. Et dixit Dominus ad Mosen: loquere ad Aaron fratrem tuum, ut non intret omni hora in sancta in

1) Ed. R. in textu: „,Abiud," in notis: „Cod. Sangerm. et alii Codd. „Abiud,“ sicque LXX. interpretes Exod. VI, 23., quamquam ex Hebraeo legendum esset: „Abiu“ (ut habent edd. M.), vel „Abihu.“ R.

2) Levit. XVI, 1. 2.

« PoprzedniaDalej »