Obrazy na stronie
PDF
ePub

„accipiantur duae gallinae vivae, ei, qui mundatur, et lignum cedrinum, et coccus tortus, et hyssopus." Viden ́tur mihi etiam hic duae istae gallinae habere similitudinem quandam duorum hircorum, ex quibus unus Domino offertur, alius in eremum emittitur: ita enim et hic ex duabus gallinis una immolatur, et alia in campum dimittitur. Dat ergo et hic, qui purgatur a lepra, aliquam partem, quae') abjiciatur in eremum: alia autem pars Domino offertur pro eo. Nondum tamen hic, qui purgatur a lepra, et offert gallinas, etiam 2) illam ipsam, quae pro eo Domino offertur, ad altare offert, sicut turtures, aut columbas. Nondum enim eadem die is, qui purgatur a lepra, divino altari dignus efficitur. Propter quod mandat legislator, ut eadem die, qua purgatur, accipiantur duae gallinae ad purificationem ejus. Puto autem, quod et hic illius gallinae intellectus latenter habeatur, per quam purificatio efficitur peccatoris, de qua scriptum est: quoties 3) volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti!" Indiget tamen, ut per lignum cedrinum purificetur is, qui purificatur. Impossibile namque est, sine ligno crucis, peccati lepram posse purgari, nisi adhibeatur et lignum, in quo Salvator, sicut Apostolus Paulus dixit, 4) exuit „principatus, et potestates, triumphans eos in ligno." Jungitur tamen ad emundationem leprae hujus, etiam 5) coc

') Edd. Merlini: quae objiciatur,

2) Sic habent omnes Codd. Mss. In antea editis (v. c. edd. M.) legitur: „,etiam ipsa illa, quae pro eo Domino offertur, ad altare offertur, sicut turtures, aut columbae." R.

3) Matth. XXIII, 37.

4) Edd. Merlini: dicit.

[ocr errors]

Cfr. Coloss. II, 15.

5) Edd. Merlini: etiam coccum tortum, sociatur et hyssopum.

Cfr. pag. 329. not. 9.

cus tortus, sociatur et hyssopus. Coccus1) tortus figuram sacri sanguinis continet, qui de ejus latere per lanceae vulnus exortus est. „Et 2) hyssopus." Hoc genus herbae naturam habere medici ferunt, ut diluat et expurget, si quae illae pectori hominum sordes ex corruptione noxii humoris insederint. Unde et necessario in expurgatione peccatorum hujuscemodi graminis figura sus-, cepta est. Coccus vero quod saepe sumtus sit ad salutis subsidia, in divinis referri voluminibus invenimus, sicut in partu Thamar, cum,,unus, 4) inquit, prior protulit manum. Accipiens autem obstetrix coccum, alligavit in manu ejus, dicens: hic exibit prior." Sed et Raab meretrix, cum exploratores suscepisset, et pactum ab3) iis salutis acciperet, et illi: „pone, 6) inquiunt, signum resticulam coccineam, et alligabis eam in fenestra ista, per quam deposuisti nos." Observa tamen et illud, quod non ipse sacerdos immolare gallinam dicitur: nondum enim dignus est hic, qui fuit leprosus, ut ipse sacerdos pro eo immolet. Propter quod nec sanguis gallinae offertur ad altare, sed dicit, quia occidetur gallina in vasculo fictili, in quo vase aqua viva sit missa, ut et aqua adsumatur ad purificationem, et compleatur plenitudo mysterii in aqua et sanguine, quod dicitur) exisse de latere Salvatoris, et illud nihilominus, quod Joannes ) ponit in epistola sua,

"

') Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. 330. not. 5. Coccus tortus."

2) Edd. M. hoc quoque loco, cfr. p. 330. not. 5. „Et hyssopum."

3) Edd. M. hoc loco, cfr. pag. huj. not. 1. „Coccum vero quod saepe sumtum sit" etc.

4) Genes. XXXVIII, 28.

5) Desunt verba: „ab iis“ in ed. R.

❝) Jos. II, 18.

7) Ev. Joann. XIX, 34.

*) Cfr. I Joann. V, 6. 8.

et dicit purificationem fieri in aqua, et sanguine et spiritu. Unde et hic video omnia ista compleri. Spiritus enim est gallina istius, quae occiditur, et aqua viva, quae in vase est, et sanguis, qui super eam diffusus est: non quod per haec iterandam baptismi gratiam sentiamus, sed quod omnis purificatio peccatorum, etiam haec, quae per poenitentiam quaeritur, illius ope indiget, de cujus latere aqua processit, et sanguis. Vide ergo, quomodo et viva gallina, et lignum cedrinum, et ') coccinum tortum, et hyssopus tingitur in sanguine pulli et aqua viva, ut ex hoc aspersus, et purificatus ex aqua et sanguine, in quo tincta est et illa gallina, quae in campum emittitur, 2) et septies contra Dominum respersus, is, qui purificatur, mundus efficiatur ab omni immunditia, qua fuerat ex leprae contagione possessus.

11. Sed et illud adverte, quomodo, cum superius dixerit: „hacc3) lex leprosi: in qua die mundatus fuerit:“ nunc his omnibus addit, et dicit:,,et 4) mundus erit." Si enim semel abjecta lepra mundatus est, quomodo adhuc mundus erit? Sed vide, quia, etiamsi mundetur quis a peccato, et non sit jam in opere peccati, ipsa tamen vestigia sceleris commissi purificatione indigent, et ea, quam exposuimus, et3) aliis nihilominus, quae mandantur in consequentibus. Observavimus enim ad 6) hoc, quod scriptum est de lepra: „in') qua die mundatus fuerit:" post haec inter cetera, quae mandantur, tertio

1) Edd. M. hoc quoque loco, cfr. pag. 331. not. 3. coll. not. 2.,,et coccum tortum, et hyssopum."

2) Mss. emittitur.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „dimittitur." R.

3) Levit. XIV, 2. 4) Levit. XIV, 7. ́

5) Libri editi (v. c. edd. M.): „et alia nihilominus, quae mandatur." Sed Mss. ut in nostro textu. R. 6) Edd. Merlini perperam: et hoc.

1

7) Levit. XIV, 7.

dictum esse:,,et') mundus erit:" et iterum ad ultimum scriptum esse: „et") mundabitur.“ Unde mihi videtur esse quasdam et in ipsa purificatione differentias, et, ut ita dixerim, profectus quosdam purgationum. Potest enim et de illo, qui cessat a peccato, dici: „et3) mundus erit:" sed non statim ita mundus videbitur, ut ad summam puritatis accesserit. Denique addit his, quae dixerat: „in“) quacunque die mundatus fuerit:" „et 5) emittetur, inquit, viva gallina in campum, et lavabit vestimenta sua is, qui purificatur." Post haec autem,,omnem, 6) inquit, pilum radet." Et addit: „et") lavabitur in aqua." Et post haec additur: „et ®) mundus erit." Neque enim sufficit, quod in responsione") dixerat: „mundus erit:" nisi adjecisset etiam haec. Sordida ergo vestimenta habuit usque adhuc iste, qui purificatur a lepra, etiam post aspersionem, et nunc lavare ea jubetur. Quae tamen vestimenta non mihi per omnia malae texturae videntur fuisse. Alioquin abjici ea magis, quam lavari praeciperet. In quo ostenditur, neque per omnia alienam fuisse a Deo conversationem ejus, neque pure 10) omnino et integre custoditam: non enim lavaret vestimenta, nisi fuissent sordida, nec iterum lotis iis uteretur, si fuissent textrini in omnibus alieni. Quod autem radi jubetur11) omnem pilum, puto, quod omne quicquid emortui operis animae positae

3) Levit. XIV, 7.

1) Cfr. Levit. XIV, 7. 8. 9.
2) Levit. XIV, 20.
4) Levit. XIV, 2.
6) Levit. XIV, 8. 9.

8) Levit. XIV, 8. 9.

5) Levit. XIV, 7. 8.

7) Levit. XIV, 8. 9.

9) Edd. M. et R. responsione." Equidem summo jure legerim:,,respersione." Cfr. Levit. XIV, 7.

10) Cod. Sangerm. (itemq. edd. M.): pure in Domino." R.

11) Libri editi (v. c. edd. M.): jubet omnem pilum, exortum est. Hoc enim nunc pili nomine jubetur abjicere." Sed omnes Mss. ut in nostro textu. R.'

in peccatis exortum est,

tur -,

jubeatur abjicere.

hoc enim nunc pili nominanPeccator enim omne, quod ei sive in consilio natum est, sive in verbo, sive in opere, expedit, si vere purificari vult, ut eradat, et abjiciat, nec residere aliquid patiatur. Sanctus autem servare debet omnem capillum, et si possibile est, nec adscendere debet ferrum super caput ejus, ne abscindere aliquid de cogitationibus suis sapientibus, aut dictis, aut operibus possit. Inde denique est, quod et Samueli ferrum, dicitur1) non adscendisse super caput: sed et omnibus Nazaraeis, 2) qui sunt justi, quia justus, sicut scriptum est, omnia 3),,quaecunque fecerit, prosperabuntur, et folia ejus non decident." Hinc et discipulorum Domini etiam capilli capitis dicuntur 4) esse numerati: hoc est, omnes actus, omnes sermones, omnes cogitationes eorum servantur apud Deum, quia justae, quia sanctae sunt. Peccato-` rum vero omne opus, omnis sermo, omnis cogitatio debet abscindi. Et hoc est, quod dicitur:') ut omnis pilus corporis ejus radatur, et tunc erit mundus. Sed et hoc observa, quod non sufficit ei post purificationem, vel vestimenta lavisse, vel omnem pilum rasisse, nisi et lotus fuerit in aqua. Oportet namque eum abjicere omnes sordes, omnem immunditiam, non solum de vestimentis, sed et de proprio corpore, ut nulla in eo macula exstinctae leprae resideat. Tertio ergo nunc purificatus, ita demum dignus efficitur ingredi castra Domini: non tamen continuo permittitur ei introire domum suam, sed dicitur, ut extra domum suam maneat septem diebus, et radat 0mnem pilum capitis et barbae, et superciliorum: quasi non suffecerit, quod prius omnem pilum raserat, nunc additur, ut omnem pilum capitis et barbac, et supercilio.

Cfr. I Sam. I, 1. 2) Cfr. Num. VI, 5. 4) Matth. X, 30.

(1 Regg.)

3) Psalm. I, 3.
5) Levit. XIV, 8. 9.

« PoprzedniaDalej »