Obrazy na stronie
PDF
ePub

beantur immunes. Sed si nobis aliquis occurrat argutus, et dicat, quia et Maria mulier in Scripturis nominatur: sic enim dicit Apostolus: „ubi') autem venit plenitudo temporum, misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret :" respondebimus ei, quia in hoc Apostolus mulierem non pro corruptela integritatis, sed pro sexus indicio nominavit: ut, quia dicebat filium Dei missum, simul et illud, quod') communi omnium ingressu in hunc mundum venisset, exponeret. Est porro et aetatis istud vocabulum, ejus scilicet, qua feminino sexui de annis pubertatis exceditur, et ad id tempus, quo habilis viro videatur esse, transitur. 3) Sicut et e contrario vir appellatur is, qui adolescentiae tempus excesserit, etiamsi uxorem nondum habeat, cujus vir esse dicatur: quo nomine appellari solent etiam hi, quos femineae admixtionis macula nullaperstringit. Si ergo recte dicitur vir 4) pro sola virili aetate, etiam is, qui nullius admixtionem feminae noverit: quomodo non eadem consequentia etiam virgo, quae intemerata permansit, pro sola aetatis maturitate mulier nominatur?) Denique et Abraham cum puerum mitteret Mesopotamiam in domum Batuelis, ut inde acciperet Isaac filio suo uxorem, et puer 6) curiosius percontaretur, ait ad eum: „,quod 7) si noluerit mulier sequi me, redu

1) Galat. IV, 4. 5.

2) Libri antea editi (v. c. edd. M.): „,quia pro communi omnium vita ingressus in hanc mundum" etc., sed omnes Mss. ut in nostro textu. R.

3) Mss. transitur." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,transitur." R.

4) Libri editi (v. c. edd. M.):,,vir ille pro sola temporis aetate." Mss. ut in nostro textu. R.

5) Mss.,,nominatur?" Libri editi (v. c. edd. M.): ,,nominetur?" R.

°) Cod. Sangermanensis: „,puer curiosus." R.
7) Genes. XXIV; 5.

cam filium tuum illuc?" et non dixit: quod si noluerit virgo sequi me. Haec ergo dicta sint nobis de eo, quod observavimus scriptum, quia non superfluo addidit legislator: „mulier') si conceperit semen, et pepererit filium :“ sed esse exceptionem mysticam, quae solam Mariam a reliquis mulieribus segregaret, cujus partus non ex conceptione seminis, sed ex praesentia sancti Spiritus, et virtute altissimi fuerit.

3. Nunc vero 2) requiramus etiam illud, quid causae sit, quod mulier, quae in hoc mundo nascentibus ministerium praebet, non solum, cum semen susceperit, immunda fieri dicitur, sed et cum pepererit. Unde et pro purificatione sua jubetur offerre pullos columbinos, aut turtures pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, ut repropitiet pro ipsa sacerdos: quasi quae repropitiationem debeat, et purificationem peccati pro eo, quod nascenti in hoc mundo homini ministerium praebuit. Sic enim scriptum est:,,et3) repropitiabit pro ipsa sacerdos, et mundabitur." Ego in talibus nihil audeo dicere, sentio tamen occulta in his quaedam mysteria contineri, et esse aliquid latentis arcani, pro quo et mulier, quae conceperit ex semine, et pepererit, imamunda dicatur, et tanquam peccati rea offerre jubeatur hostiam pro peccato, et ita purificari. Sed et ille ipse, qui nascitur, sive virilis, sive feminei sexus sit, pronuntiat de eo Scriptura, quia non sit „mundus *) a sorde, etiamsi unius diei sit vita ejus.“ Et ut scias, esse in hoc grande nescio quid, et tale, quod nulli sanctorum ex sententia venerit, nemo ex omnibus sanctis invenitur diem festum, vel convivium magnum egisse in die natalis sui, nemo invenitur habuisse laetitiam

1) Levit. XII, 2.

1

2) Cod. Sangerm.:,,vero." Libri editi (v. c. edd. M.): ergo." R.

3) Levit. XII, 7. 4) Job. XIV, 4. 5.

in die natalis filii, vel filiae suae. Soli peccatores super Invenimus etenim in ve

hujusmodi nativitate laetantur.

1

teri quidem testamento 1) Pharaonem regem Aegypti, diem natalis sui cum festivitate celebrantem, in novo vero testamento 2) Herodem. Uterque tamen eorum ipsam festivitatem natalis sui profusione humani sanguinis cruentavit. Ille enim praepositum pistorum, hic sanctum prophetam Joannem obtruncavit in carcere. Sancti vero non solum non agunt festivitatem in die natalis sui, sed et Spiritu sancto' repleti exsecrantur hunc diem. Neque enim tantus ac talis propheta, Jeremiam dico, 3) qui in utero matris sanctificatus est, et propheta in gentibus consecratus - libris in aeternum mansuris aliquid inaniter condidisset, nisi secretum quid contineret, et ingentibus mysteriis plenum, ubi dicit: „maledictus 4) dies, in quo natus sum, et nox, in qua dixerunt: ecce masculus. Maledictus, qui adnuntiavit patri meo, dicens: natus est tibi masculus. Laetetur homo ille sicut civitates, quas Dominus destruxit in furore, et non poenituit." Videturne tibi haec tam gravia, et tam onerosa imprecari propheta potuisse, nisi sciret esse aliquid in ista nativitate corporea, quod et hujusmodi dignum maledictionibus 5) videretur, et pro quo legislator tot immunditias accusaret, quibus congruas purificationes consequenter imponeret? Longum est autem, et alterius temporis, ut testimonia, quae de propheta sumsimus, 6) explanemus: quia nunc non Jeremiae, sed Levitici nobis propositum est disserere lectionem. Sed et Job non sine Spiritu sancto lòquens, ma

1) Genes. XL, 20.

2) Marc. VI, 21.

3) Cfr. Jerem. I.

4) Cfr. Jerem. XX, 14. 15. 16.

5) Libri editi (v. c. edd. M.): „maledictionis.“ Mss. „maledictionibus.“ R.

6) Edd. Merlini: assumsimus.

ledicebat diem nativitatis suae, dicens: „maledicta 1) dies, in qua natus sum, et nox, in qua dixerunt: ecce, masculus. Nox illa sit tenebrae, et non requirat eam Dominus denuo, neque veniat in dies anni, nec numeretur inter dies mensium." Quod si tibi non videtur haec Job prophetico et divino Spiritu loqui, ex his considera, quae sequuntur: addidit enim: „,sed2) maledicat eam, qui maledixit illum diem, in quo magnum cetum interemturus est." Vides ergo, quomodo in Spiritu sancto praedixit de magno ceto, quem interfecturus esset Dominus, cujus typus erat cetus ille Jonae. Unde et Dominus, qui interfecturus erat cetum istum diabolum, dicit: „sicut3) enim Jonas tres dies et tres noctes fuit in ventre ceti, ita oportet et filium hominis esse tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae." Quod si placet audire, quid etiam alii sancti de ista nativitate senserint, audi David dicentem: „,in *) iniquitatibus, inquit, conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea:" ostendens, quod quaecunque anima in carne nascitur, iniquitatis et peccati sorde polluitur: et propterea dictum esse illud, quod jam superius memoravimus: quia „nemo") mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus.“ Addi his etiam illud potèst, ut requiratur, quid causae sit, cum baptisma ecclesiae pro 6) remissione peccatorum detur, secundum ecclesiae observantiam etiam parvulis baptismum dari: cum utique, si nihil esset in parvulis, quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur. Mulier ergo quaecunque conceperit semen, et pepererit masculum, immunda erit septem diebus: sicut et

1) Cfr. Job. III, 2—6.

2) Job. III, 8.

3) Matth. XII, 40.

4) Psalm. LI, 5. (L.) 5) Job. XIV, 4. 5.

6) Cod. Sangerm. et alii Codd. „pro remissione."

Libri editi (v. c. edd. M.):,,in remissionem." R.

[ocr errors]

illa, quae secundum dies purgationis suae septem diebus segregatur ab omni mundo. Quia in sanguine immundo facit septem dies, in sanguine autem mundo triginta et tres dies. Sed hoc in masculi nativitate: duplos autem dies facit in nativitate feminae. Incipit ergo esse in sanguine mundo ab octava die, et est in sanguine mundo diebus triginta tribus, hoc est tribus decadis, et tribus monadis. Et cum coeperit esse in sanguine mundo illa, quae peperit, tunc circumcidit infantem: „octava 1) ́enim die circumcides, inquit, carnem praeputii ejus." Haec est lex literae, sed require tu, quam circumcisionem Apostolus praedicet, quam nos et suscipere et habere jubet. ,,Nos 2) enim, inquit, sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus." Et quod in Psalmo ait:,,alienati3) sunt peccatores a vulva :" considera, si non de illis hoc dicit, qui illam circumcisionem suscipiunt, qua nos circumcidi Apostolus vetat: et tunc est, quando alienatur peccatores a vulva, cum non spiritu, sed carne circumciduntur.

Quia qui in lege circumciduntur, a gratia exciderunt. Igitur immunda fieri mulier dicitur, quae concepto semine peperit masculum: quae autem feminam pepererit, non solum immunda erit, sed dupliciter immunda. Bis enim septenis diebus in immunditia scribitur permanere.

4. Sed interim quae peperit masculum, octava die et qui natus est circumciditur, et illa fit munda. Satis 4) operosa res est, in hac brevitate temporis ista contingere : tamen ut in transcursu aliqua dicamus, septimana haec praesentis vitae tempus videri potest. In septimana namque dierum consummatus est mundus. In quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possu

1) Levit. XII, 3.
3) Psalm. LVIII, 3.

2) Philipp. III, 3.

4) Libri editi:,,Satis illa operosa res est." In Mss. (itemq. in edd. M.) omittitur: „illa.“ R.

« PoprzedniaDalej »