Obrazy na stronie
PDF
ePub

ea, quae supra dicta sunt, sumimus. Et propterea, puto, Apostolus Paulus de talibus, velut immundis animalibus dicit: „,cum 1) hujusmodi nec cibum sumere." Verum ut evidentius tibi patescant ad intellectum, quae dicimus, de majoribus sumamus exemplum, ut inde paulatim descendentes usque ad inferiora veniamus. Dominus et Salyator noster dicit: „nisi 2) manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis ipsis. Caro enim 3) mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Jesus ergo quia totus ex toto mundus est, tota ejus caro cibus est, et totus sanguis ejus potus est: quia omne opus ejus sanctum est, et omnis sermo ejus verus est. Propterea ergo et caro ejus verus est cibus, et sanguis ejus verus est potus. Carnibus enim et sanguine verbi sui tanquam mundo cibo ac potu, potat et reficit omne hominum genus. Secundo in hoc loco post illius carnem, mundus cibus est Petrus, et Paulus, et omnes Apostoli. Tertio loco discipuli eorum: et sic unusquisque pro quantitate meritorum, vel sensuum puritate, proximo suo mundus efficitur cibus. Haec qui audire nescit, detorqueat fortassis, et avertat auditum secundum illos, qui dicebant: „quomodo1) dabit nobis hic carnem suam manducare? Quis potest audire eum? Et discesserunt ab eo." Sed vos si filii estis ecclesiae, si Evangelicis imbuti mysteriis, si Verbum caro factum habitat in vobis, agnoscite quae dicimus, quia Domini sunt, ne forte, qui ignorat, ignoretur. Agnoscite, quia figurae. sunt, quae in divinis voluminibus scripta sunt, et ideo tanquam spirituales, et non tanquam carnales examinate, et intelligite quae dicuntur.

1) I Cor. V, 11.

Si enim quasi carnales ista

2) Cfr. ev. Joann. VI, 53. 55. 3) Deest enim" in ed. R. 4) Ev. Joann. VI, 52. 60. 66. ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

20

suscipitis, laedunt vos, et non alunt. Est enim et in Evangeliis litera, quae occidit. Non solum in veteri te ́stamento occidens litera deprehenditur: est et in novo testamento litera, quae occidat eum, qui non spiritualiter, quae dicuntur, adverterit. Si enim secundum literam sequaris hoc ipsum, dictum est: „nisi') manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum:" occidit haec litera. Vis tibi et aliam de Evangelio proferam literam, quae occidit? „Qui2) non habet, inquit, gladium, vendat tunicam suam, et emat gladium." Ecce et haec litera Evangelii est, sed occidit. Si vero spiritualiter eam suscipias, non occidit, sed est in ea spiritus vivificans. Et ideo sive in lege, sive in Evangeliis quae dicuntur, spiritualiter suscipe, quia,,spiritualis 3) dijudicat omnia, ipse vero a nemine dijudicatur." Ut ergo diximus, omnis homo habet in se aliquem cibum, ex quo qui sumserit, si quidem bonus est, et de bono thesauro cordis sui profert bona, mundum cibum praebet proximo suo. Si vero malus, et profert mala, immundum cibum praebet proximo suo. Potest enim quis innocens et rectus corde, mundum animal ovis videri, et praebere audienti se cibum mundum tanquam ovis, quae est animal mundum. Similiter et in ceteris. Et ideo omnis homo, ut diximus, cum loquitur proximo suo, et sive prodest ei ex sermonibus suis, sive nocet, et mundum ei, aut immundum efficitur animal, ex quibus vel mundis utendum, vel immundis praecipitur abstinendum. Si secundum hanc intelligentiam dicamus Deum summum 4) leges hominibus promulgasse, puto, quod digna videbitur divina majestate legislatio. Si vero adsideamus literae, et secundum hoc,

1) Ev. Joann. VI, 53.
3) I Cor. II, 15.

4) Mss.,,summum." ,,omnipotentem." R.

Luc. XXII, 36.

Libri (editi (v. c. edd. M.):

vel quod Judaeis, vel id, quod vulgo videtur, accipiamus quae in lege scripta sunt, erubesco dicere, et confiteri, quia tales leges dederit Déus. Videbuntur enim magis elegantes et rationabiles hominum leges, verbi gratia, vel Romanorum, vel Atheniensium, vel Lacedaemoniorum. Si vero secundum hanc intelligentiam, quam docet ecclesia, accipiatur Dei lex, tunc plane omnes humanas supereminet leges, et vere Dei lex esse credetur. Itaque his ita praemissis, spirituali, ut commonuimus, intelligentia de mundis et immundis animalibus aliqua perstringamus.

6.,,Omne, 1) inquit, pecus, quod ungulam dividit, et ungulas habet, et reducit ruminationem in pecoribus, haec manducabitis. Praeterea ab his non manducabitis, quae reducunt ruminationem, et non dividunt ungulas, et habent ungulas. Camelus, quoniam reducit ruminationem, et ungulam non dividit, immundum erit hoc vobis. Et lepus, quoniam reducit ruminationem, et ungulam non dividit, immundum hoc erit vobis: et erinacius, quia reducit ruminationem, et ungulam non dividit, immundum hoc vobis: et sues," et cetera. Decernit ergo, ne manducentur hujusmodi animalia, quae ex parte videntur esse munda, et ex parte immunda: sicut camelus ex eo, quod ruminat, mundus videtur, ex eo autem, quod ungulas divisas non habet, immundus dicitur. Post haec jam nominat et leporem, et erinacium, sed et ipsos dicit ruminare quidem, sed ungulas non dividere. Alium vero ordinem facit eorum, qui e contrario ungulam quidem dividunt, sed non ruminant. Primum ergo videamus, qui sunt isti, qui ruminant, et ungulam dividunt, quos mundos appellat. Ego arbitror illum dici ruminare, qui operam dat scientiae, et in lege Domini meditatur die ac nocte. Sed audi,

1) Levit. XI, 3—7.

quomodo dictum est:,,qui') dividit, inquit, ungulam, et revocat ruminationem.“ Revocat ergo ruminationem, qui ea, quae secundum literam legit, revocat ad sensum spiritualem, et ab infimis et visibilibus ad invisibilia et altiora conscendit. Sed si mediteris legem divinam, et ea, quae legis, ad subtilem et ad spiritualem intelligentiam revoces, vita autem tua, et actus tui non sint tales, ut habeant discretionem vitae praesentis et futurae, hujus saeculi et saeculi superventuri: si non ista competenti ratione discernas, et dividas, camelus es tortuosus: qui cum intellectum acceperis ex meditatione legis 2) divinae, non dividis, neque segregas praesentia et futura, nec angustam viam a via spatiosa secernis. Sed adhuc manifestius, quod dicitur, explanemus. Sunt, qui adsumunt testamentum Dei per os suum, et cum legem Dei in ore habeant, vita et actus sui longe a verbis eorum et sermonibus discrepant. Dicunt enim, et non faciunt: de quibus et propheta dicit: „peccatori 3) autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et adsumis testamentum meum per os tuum ?" Vides ergo, quomodo iste ruminat, qui testamentum Dei habet in ore suo. Sed quid in sequentibus ad eum dicitur? „Tu1) autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te" In quo evidenter ostendit istum ruminantem quidem, sed ungulam non dividentem, et ideo immundus est quicunque est talis. Et iterum est alius, vel ex his, qui extra religionem nostram sunt, vel ex his, qui nobiscum sunt; qui'dividunt quidem ungulas, et ita incedunt in viis suis, ut actus suos ad futurum saeculum praeparent. Multi enim ita et ex philosophis sapiunt, et futurum esse judicium credunt. Immortalem namque animam sentiunt, et remunerationem bonis quibusque positam confitentur.

[ocr errors]

1) Levit. XI, 3. 3) Ed. Ruaci sola: hujus.

3) Psalm. L, 16. (XLIX.) 4) Psalm L, 17. (XLIX.)

Hoc et haereticorum nonnulli faciunt, et quantum expetit,') timorem futuri judicii gerunt, et actus suos tanquam in divino examine requirendos cautius temperant. Sed horum uterque non ruminat, nec revocat ruminationem. Non enim ea, quae in lege Dei scripta sunt, audiens meditatur, ac revocat ad subulem et spiritualem intelligentiam: sed statim ut audierit aliquid, aut contemnit, aut despicit, nec requirit, qui in vilioribus verbis pretiosus lateat sensus. Et habent isti dividentem quidem ungulamı, sed ruminationem non revocant. Tu autem, qui vis esse mundus, convenientem habeto vitam, consonam 2) et scientiae et actus intellectui: ut sis in utroque mundus, ut et revoces ruminationem, et ungulam dividas, sed et ungulas ut producas, sive abjicias. Requiramus et hujus rei testimonium, quomodo ungulas producimus, vel, ut alibi legitur, abjicimus. Scriptum est in Deuteronomio:,,si, 3) inquit, exieris ad bellum adversum inimicos tuos, et videris ibi mulierem decora specie, et concupieris eam, adsumes eam, et rades omnem pilum capitis ejus, et ungulas ejus, et indues eam vestimentis lugubribus: et sedebit in domo lugens patrem suum et matrem suam, et do mum paternam suam: et post triginta dies erit tibi uxor." Sed nunc non hoc est propositum, ut haec, quae in testimonium vocata sunt, explanentur: sed propterea diximus, quia et hic de ungulis mentio facta est. Verum tamen et ego frequenter exivi ad bellum contra inimicos méos, et vidi ibi in praedam mulierem decora specic, Quaecunque enim bene et rationabiliter dicta invenimus apud inimicos nostros, si quid apud illos sapienter et scienter dictum legimus, oportet nos mundare id, et ab scientia, quae apud illos est, auferre et resecare omne.

2

1) Mss. expetit." Libri editi (v. c. edd. M.): „speclat," R.

2) Edd. Merlini: et consonam scientiae, et actus etc, *) Deut. XXI, 10-13.

« PoprzedniaDalej »