Obrazy na stronie
PDF
ePub

proficisci jubet ex Aegypto, videamus: „viam, ') inquit

, trium dierum ibimus in eremo, et ibi immolabimus Domino Deo nostro.“ Quae est via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto pervenire possimus ad locum, in quo immolare debeamus? Ego viam illum intelligo, qui dixit: ,,Ego ) sum via, et veritas et vita.“ Haec via triduo nobis incedenda est.

Qui enim confessus 3) fuerit in ore suo Dominum Jesum, et crediderit in corde suo, quod Deus illum suscitavit a mortuis tertia die, salvus erit. Haec ergo est tridui via, per quam pervenitur in locum, in quo Domino immoletur, et reddatur sacrificium laudis. Haec, quantum ad mysticum pertinet intellectum. Si vero etiam moralem, qui nobis perutilis est, requirimus locum, iter tridui de Aegypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animae

rporis ac spiritus conservemus, ut, 4) quemadmodum dixit Apostolus, integer „spiritus vester, 5) et anima, et corpus in die Jesu Christi servetur.“

Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si rationalem, naturalem , moralem sapientiam de rebus mundialibus auferentes ad statuta divina convertimus: tridui iter de Aegypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta , facta, vel' cogitata, tria sunt enim haec, per quae peccare homines possunt , efficiamur mundi corde, ut possimus Deum videre. Vis autem videre, quae 6 ) hujusmodi sunt, quae in Scripturis indicat Spiritus sanctus ? Pharao hic, qui est princeps Aegypti, ubi se videt vehementius perurgeri, ut dimittat populum Dei, secundo loco hoc cupit impetrare, ne longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, et dicit: „non ?) longe abeatis.“ Non vult longe a popu

et

se fieri

1) Exod. III, 18. 2) Ev. Joann. XIV, 6.
3) Cfr. Rom. X, 9. 4) I Thess, V, 23.
5) Edd. Merlini: noster. 6) Edd. Merlini: quod.
?) Exod. VIII, 28.

non in

est, lex Dei

lum Dei: vult eum si non facto, vel in sermone peccare: si

sermone, vel in cogitatione delinquere. Non vult, ut totum a se triduum proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem suum habere: in aliis duos, in aliis totum triduum ipse possidet. Sed illi beati, qui integrum ab eo triduum secedunt, et nullam in iis suam possident diem. Non ergo putetis, quia tunc tantummodo eduxit Moses populum de Aegypto. Et nunc Moses, quem habemus nobiscum, habemus enim Mosen, et prophetas

id vult te educere de Aegypto: si audias eam, vult te longe facere a Pharaone. Eruere te cupit de opere luti, et palearum; si tamen audias legem Dei, et spiritualiter intelligas. Non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, venire ad locum perturbationibus et fluctibus saeculi vacuum, venire ad quietem silentii. Verba enim sapientiae in silentio et quiete discuntur. Ad hunc ergo locum quietis cum veneris, ibi poteris immolare Domino; ibi legem Dei, et virtutem divinae vocis agnoscere. Propterea ergo cupit te Moses ejicere de medio fluctuantium negotiorum, et de medio perstrepentium populorum. Propterea cupit te exire de Acos sypto, id est, de tenebris ignorantiae, ut legem Dei audias, et lucèm scientiae capias. ") Sed obsistit Pharao: relaxare te non vult rector tenebrarum harum; non vult te abstrahi de tenebris suis, et ad scientiae lumen adduci. Et audi quid dicit: „quis ?) est, inquit, cujus audiam vocem? Nescio Dominum, et Israel non dimittam.“ Audi quid respondit princeps hujas mundi: nescire se Deum dicit. Vides quid agit cruda superbia? Donec in laboribus 3) hominum non est, et cum hominibus non flagellatur: propterea tenuit eum superbia. Denique videbis eum paulo post, quantum proficit in flagellis; quanto me

?) Edd. Merlini: cupias. 2) Cfr. Exod. V, 2.
3) Cfr. Psalm. LXXIII, 5. 6. (LXXII.)

lior verberatus efficitur. Iste, qui modo dicit: „nescio ') Dominum:6 postea cum vim senserit verberam, dicturus est: ,,orate 2) pro me Dominum: et non solum hoc, sed etiam contestantibus magis fatebitur, quia digitus Dei est in virtute signorum. Nemo ergo ita ineruditus divinae sit disciplinae, ut flagella divina perniciem putet, ut ver-, bera Domini poenalem credat interitum. Ecce, Pharao durissimus: tamen proficit verberatus. Ante verbera Dominum nescit; verberatus supplicari pro se Dominum rogat. Est profectus in poenis, hoc ipsum agnoscere, quod merueris poenam. ' „Nescio 3) ergo, ait, Dominum, et Israel non dimitto.“ Sed vide in Evangeliis, quomodo verberatus emendet hanc vocem. Scriptum est enim, quia clamaverunt daemones ad Dominum, et dixerunt: „quido) venisti 'ante tempus torquere nos? Scimus te, qui sis: Tu es filius Dei vivi.“ Ubi tormenta senserunt, sciunt Domi

Ante flagella dicit: „nescio 5) Dominum, et Israel non dimitto:" sed postea Israel dimittit, et non solum dimittit, sed et ipse perurgebit eum exire. Nulla enim societas ) lucis ad tenebras; nulla pars fideli cum infideli. Sed quid adhuc addit in responsis suis? „Quare,') inquit, Moses, et Aaron, pervertitis populum ab operibus? Discedite unusquisque ad opus vestrum.“

Donec secum est populus, et lutum operatur, ac laterem; donec in paleis occupatus est, non putat eum esse perversum, sed recto itinere incedere. Si vero dicat, volo ire viam trium dierum et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hoc quidem dicebatur antiquis. Sed et hodie si Moses et Aaron, id est, propheticus et sacer

num.

2) Exod. V, 2. 2) Exod. VIII, 8.
3) Exod. V, 2. coll. p. 29. not. 2.
4) Matth. VIII, 29. coll. Marc. I, 24.
5) Exod. V, 2. coll. pag. huj. not. 3.
6) Cfr. II Cor. VI, 14. 15. ?) Exod. V, 4.

dotalis sermo animam solicitet ad servitium Dei, invitetque eam exire de saeculo, renuntiare omnibus, quae possidet, operam dare divinae legi, et sequi verbum Dei, continuo audies dici ab his, qni Pharaoni unanimes et amici sunt: Videte, quomodo seducuntur homines, et pervertuntur, quales adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid, quod iis prosit, relictis rebus necessariis et utilibus ineptias sectantur et otium. Quid est servire Domino? Laborare nolunt, et inertis otii occasiones requirunt. Haec erant tunc verba Pharaonis, haec et nunc amici ejus et familiares loquuntur. Non solum verbis res agitur, sequuntur et verbera, flagellari jubet scribas Hebraeorum, paleas non dari; opus exigi: haec pertulerunt patres, ad quorum figuram saepe etiam populus Dei, qui est in ecclesia, patitur. Invenies enim, si consideres eos, qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prosperis successibus agere, omnia iis, ut ipsi putant, feliciter evenire ; servis autem Dei saepe nec haec quidem humani vietus humilia et parva succedere. Istas enim puto videri paleas, quae a Pharaone ministrantur. Fit ergo saepe, ut Deum timentes vili hoc etiam et paleis simili indigeat via ctu. Saepe etiam persecutiones sustinent tyrannorum, perferunt cruciatus, et saeva tormenta, ita ut fatigati nonnulli dicant ad Pharaonem: Ut quid tu affligis populum tuum? Superati namque verberibus nonnulli a fide decidunt, et confitentur se esse populum Pharaonis. „Non ') enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israelitae: nec quia sunt semen, sunt omnes et filii.“ Isti ergo, qui dubii sunt, et in tribulationibus fatigantur, etiam contra Mosen et Aaron loquuntur, et dicunt: „exa) qua die intrastis, et existis vos ad Pharaonem, exsecrabilem fecistis odorem nostrum coram co.“ Verum dicunt isti, licet ignorent fortasse, quod dicunt, sicut et Caiphas ille verum dice

") Rom. IX, 6. 7.

2) Cfr. Exod. V, 21.

bat, quia pexpedit') vobis, ut moriatur unus pro populo,“ sed qufd diceret nesciebat. Nam, ut Apostolus dicit, Christi?) „bonus odor sumus; sed aliis, inquit, odor de vita in vitam, aliis autem odor de morte in mortem.“ Ita et propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et his, qui se populum confitentur esse Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Sed et ipse Moses dicit ad Dominum, quia „ex 3) quo loquutus sum cum Pharaone, afflixit populum tuum.“ Certum est enim, quia antequam sermo Dei audiatur, antequam praedicatio divina nascatur, non est tribulatio, non est tentatio : quia nisi buccinet tuba, non committitur bellum; ubi vero șignum belli tuba praedicationis ostenderit, ibi, inquit, sequitur afflictio, ibi omnis tribulationum pugna consurgit. Ex

x quo ergo loqui coepit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei perlatus est, necessario certamen intra te virtutibus adversum vitia suscitatur; prius vero quam veniret

sermo, qui argueret, vitia intra te in pace durabant: sed ubi sermo Dei facere coepit uniuscujusque discrimen, tunc perturbatio magna consurgit, et sine foedere nascitur bellum. Cum injustitia enim quando potest convenire justitia, impudicitia cum sobrietate, cum veritate mendacium? Et ideo non magnopere perturbemur, si videtur odor noster exsecrabilis esse Pharaoni. et vitiis ducitur virtus. Quin potius, ut in posterioribus dicit, quia stetit Moses ante Pharaonem, stemus etiam nos contra Pharaonem, et non flectamur, sed stemus „succincti 4) lumbos nostros in veritate, et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis.“ Sic enim nos hortatur Apostolus dicens: „state") ergo, et nolite iterum juga

Exsecrationi nam que

1) Ev. Joann. XI, 50.
3) Cfr. Exod. V, 23.
5) Cfr. Gal. V, 1.

2) II Cor. II, 15. 16. ") Cfr. Ephes. VI, 14. 15.

« PoprzedniaDalej »