Obrazy na stronie
PDF
ePub

illis perfecta laetitia, donec pro erroribus nostris dolent, et lugent nostra peccata. Hoc fortasse mihi dicenti non credas. Quis enim ego sum, qui confirmare sententiam tanti dogmatis audeam? Sed habeo ') horum testem, de quo non potes dubitare. Magister enim gentium est in fide et veritate Apostolus Paulus. Ipse igitur ad Hebraeos scribens, cum enumerasset omnes sanctos patres, qui per fidem justificati sunt, addidit post omnia etiam hoc: „,sed 2) isti, inquit, omnes testimonium habentes per fidem, nondum adsecuti sunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, uti ne sine nobis perfectionem consequerentur. Vides ergo, quia exspectat adhuc Abraham, ut, quae perfecta sunt, consequatur. Exspectat et Isaac et Jacob, et omnes prophetae exspectant nos, ut nobiscum perfectam beatitudinem capiant, Pro-. pter haec ergo etiam mysterium illud in ultimam diem dilati judicii custoditur. Unum enim corpus est, quod justificari exspectatur, unum, quod resurgere dicitur in judicio. Licet3) enim sint multa membra, sed unum corpus, non potest dicere oculus manui: non es mihi necessaria," etiam si sanus sit oculus, et non sit turbatus. Quantum pertinet ad videndum, si desint ei reliqua mem`bra, quae erit oculo laetitia ? Aut quae videbitur esse perfectio, si manus non habeat? si pedes desint, aut reliqua membra non adsint? Quia et si est praecellens aliqua oculi gloria, in eo maxime est, ut vel ipse dux sit corporis, vel ceterorum membrorum non deseratur offieiis. Hoc autem nos et 4) per illam Ezechielis prophetae visionem doceri puto, cum dicit congregandum esse 5) os ad os, et juncturam ad juncturam, et 6) nervos, ac venas,

、 ') Edd. Merlini: adhibeo.
3) I Cor. XII, 20. 21.
5) Deest esse" in ed. R.

2) Hebr. XI, 39.
4) Deest et" in ed. R.

) Edd. Merlini: et nervos ad venas.

et pellem, ac singula locis suis esse reparanda. Denique vide, quid addit propheta: „ossa, ') inquit, ista," non dixit: omnes homines sunt, sed dixit:,,ossa ista domus Israel est." Habebis ergo laetitiam de hac vita discedens, si fueris sanctus. Sed tunc erit plena laetitia, cum nullum tibi membrorum corporis deest. Exspectabis enim et 2) tu alios, sicut et ipse exspectatus es. 3) Quod si tibi, qui membrum es, non videtur esse perfecta laetitia, si desit aliud membrum: quanto magis Dominus et Salvator noster, qui caput et auctor est totius corporis, non sibi perfectam dicit, esse laetitiam, donec aliquid ex membris deesse corpori suo videt? Et propterea forte orationem fundebat ad patrem, dicens:,,Pater 4) sancte, glorifica me illa gloria, quam habui apud te, priusquam mundus esset." Non vult ergo sine te recipere perfectam gloriam suam, hoc est, sine populo suo, qui est corpus ejus, et qui sunt membra ejus. Vult enim in isto corpore ecclesiae suae, et in istis membris populi sui, ipse velut anima habitare: ut omnes motus, atque omnia opera secundum ipsius habeat voluntatem: ut vere compleatur in nobis illud prophetae dictum: `„habitabo ́) ̧ in iis, et ambulabo." Nunc autem, donec perfecti non sumus omnes, sed adhuc sumus in peccatis, ex parte in nobis est, et ideo,,ex 6) parte scimus, et ex parte prophetamus," donec quis pervenire mereatur ad illam mensuram, quam dicit Apostolus: „,vivo") autem, jam non ego, vivit vero in me Christus." Ex parte ergo, ut dicit Apostolus, nunc membra ejus sumus, et ex parte ossa ejus Cum autem conjuncta fuerint ossa ad ossa, et

sumus.

1) Ezech. XXXVII, 11.

2) Desideratur „et" in ed. R.

3) Edd. Merlini: est.

4) Cfr. ev. Joann. XVII, 5.

❝) I Cor. XIII, -9.

5) Levit. XXVI, 12.

7) Galat. II, 20.

juncturae ad juncturas, ') secundum hoc, quod supra diximus, tunc etiam ipse dicet de nobis illud propheticum : ,,omnia 2) ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?" Omnia namque ossa ista loquuntur, et hymnum dicunt, et gratias agunt Deo. Meminerunt enim beneficii ejus, et ideo,,omnia 3) ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens pauperem de manu fortioris ejus." De istis ossibus, cum adhuc essent dispersa, antequam veniret, qui ea colligeret, et congregaret in unum, dictum est et illud propheticum: „,dispersa ) sunt ossa nostra secus infernum." Quia ergo dispersa erant, propterea dicit per alium prophetam : „,congregetur 3) os ad os, et junctura ad juncturam, et nervi, et venae, et pelles." Cum enim hoc factum fuerit, tunc omnia 6) ista dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortioris ejus." Unumquodque enim os ex istis ossibus inops erat, et atterebatur fortioris manu. Non enim habebat juncturam caritatis, non nervos patientiae, non venas vitalis animi, et fidei vigorem. Ubi vero venit, qui dispersa colligeret, et qui dissipata conjungeret, consocians os ad os, et juncturam ad juncturam, aedificare coepit sanctum corpus ecclesiae. Haec inciderunt quidem extrinsecus huic disputationi, sed necessario explanata sunt, ut manifestior fieret pontificis mei ingressus in sancta non bibentis vinum, usquequo sacerdotio fungeretur. Post haec tamen bibet ') vinum, sed vinum novum, et vinum novum in Libri editi (v. c. edd. M.):

1) Mss. „juncturas.“ "juncturam." R.

2) Psalm. XXXV, 10. (XXXIV.)

3) Psalm. XXXV, 10. (XXXIV.)
4) Psalm. CXLI, 7. (CXL.)

5) Ezech. XXXVII, 7. 8.

6) Cfr. Psalm. XXXV, 10. (XXXIV.) coll. p. huj. not. 2. et 3.

7) Mss.,,bibet." Libri editi (e. c. edd. M.): „bibit." R.

1

coelo novo, et in noya terra, et in novo homine, cum hominibus novis, et cum his, qui cantant ei canticum novum. Vides ergo, quia impossibile est de nova vite novum poculum bibi ab eo, qui adhuc indutus est veterem hominem cum actibus suis. „Nemo ') enim, inquit, mittit vinum novum in utres veteres." Si vis ergo et tu bibere de hoc novo vino, innovare, et dic: quia,,et 2) si exterior homo noster corrumpitur, sed qui intus est, renovatur de die in diem." Et quidem de his sufficienter dictum.

3. Multa sunt et alia, quae recitata 3) sunt. Sed quoniam cuncta non possumus, eligendum est, de quibus dicere debeamus. Et quoniam quid esset bibere, et non bibere vinum, pro viribus diximus, nunc quid sit etiam comedere pectusculum separationis, et brachium ablationis, videamus. Post haec de mundis, et immundis, vel cibis, vel animalibus, in quantum Dominus dederit, et temporis spatium fuerit, disseremus. Dicit ergo Scriptura: ,,,pectusculum ) segregationis, et brachium ablationis manducabis in loco sancto, tu et filii tui, et domus tua tecum: legitimum enim tibi, et legitimum filiis tuis datum est de sacrificiis salutaribus filiorum Israel, brachium ablationis, et pectusculum segregationis." Non omne pectusculum, segregationis est pectusculum: nec omne brachium, ablationis vel") separationis est brachium. Sed quoniam ad Dominum meum Jesum personam pontificis revocavimus, et ad filios ejus sanctos Apostolos, videamus, quomodo ipse quidem pectusculum segregationis manducat, et filii ejus, alii autem non omnes possunt segregationis pectusculum manducare. Quid igitur est, quod a rebus omnibus segregatur, nec est commune cum reliquis, nisi sola substantia trinitatis? Si ergo intelligam quidem rationem mundi, non possim autem etiam de Deo intelli

1) Matth. IX, 17. 2) II Cor. IV, 16.
3) Duo Mss.,,recitanda sunt." R.

4) Levit. X, 14. 15.

5) Ed. Ruaci sola: et.

gere sicut dignum est, neque revelata mihi fuerit scientia Dei, manduco quidem pectusculum, sed non pectusculum segregationis. Etiam si potuero dicere: ipse enim mihi dedit omnium, quae sunt, scientiam veram, ut sciam rationem mundi, et virtutem elementorum, initium et finem, medietatem temporum, permutationum vicissitudines, et conversiones temporum, anni circulos, et stellarum dispositiones: horum omnium scientia, quia rationabilis est, pectusculi cibus est, sed non pectusculi segregationis. Si autem potuero de Deo sentire quae magna, quae sancta, quae vera sunt et secreta, tunc manducabo pectusculum segregationis, cum id, quod ab omni creatura eminet et segregatur, agnovero. Primus ergo pectusculum istud verus pontifex meus comedit, Quomodo comedit? „Nemo, inquit, novit patrem, nisi filius." Secundo in loco manducant et filii ejus. „Nemo 2) enim novit patrem, nisi filius, et cui voluerit filius revelare." Quibus autem aliis, nisi Apostolis suis revelat? Sed et brachium separationis, vel ablationis, sicut et superius diximus, actus sunt et operá eminentiora ceteris, quae utique primus ipse Salvator, et Dominus meus implevit. Quomodo implevit? ,,Meus, 3) inquit, cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, et perficiam opus ejus." Cum ergo facit voluntatem ejus, qui misit eum, in hoc non, pectusculum, sed brachium separationis comedit. Similiter autem et Apostoli ejus, cum faciunt opus Evangelistae, et efficiuntur operarii inconfusibiles, recte tractantes sermonem veritatis, separationis vel ablationis brachium comedunt. Vis adhuc planius videre, quomodo Salvator separationis brachium comedat? Audi, quid dicat ad Judaeos: „si) feci, inquit, opera in vobis, quae nullus alius fecit, pro quo horum vultis me occidere?" Vides, quomodo ipse vere manducat brachium separationis, qui

1) Matth. XI, 27. 2) Matth. XI, 27.

3) Ev. Joann. IV, 34. 4) Cfr. ev. Joann. X, 32.

« PoprzedniaDalej »