Obrazy na stronie
PDF
ePub

scipulis suis, qui sunt veri sacerdotes, antequam accedat ad altare Dei, bibat') vinum, cum vero accedere coeperit, non bibat. Venerat in hunc mundum Salvator, ut pro peccatis nostris carnem suam offerret hostiam Deo. Hanc priusquam offerret, inter dispensationum moras vinum bibebat. Denique dicebatur homo vorax, et vini potator, amicus publicanorum, et peccatorum. Ubi vero tempus advenit crucis suae, et accessurus erat ad altare, ubi immolaret hostiam carnis suae: „accipiens, 2) inquit, calicem, benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: accipite, et bibite ex hoc." Vos, inquit, bibite, qui3) modó accessuri non estis ad altare. Ipse autem tanquam accessurus ad altare, dicit de se: „Amen 1) dico vobis, quia non bibam de generatione vitis hujus, usquequo bibam illud vobiscum novum in regno patris mei." Si quis vestrum auribus ad audiendum purificatis accedit, ineffabilis mysterii intueatur arcanum. Quid est, quod dicit: „,quia ) non bibam ex generatione vitis hujus, usquequo bibam illud vobiscum novum in regno patris mei?" Dicebamus in superioribus, promissionem sanctis bonae hujus ebrietatis datam, cum dicunt: „et) poculum tuum inebrians, quam praeclarum est!" Sed et in aliis multis Scripturae locis similia legimus, ut ibi: „,inebriabuntur 7) ab ubertate domus tuae, et) torrentem voluptatis tuae potum dabis illis." In Jeremia quoque dicit Dominus:

1) Mss.,,bibat vinum, cum non bibat." Libri editi (v. c. edd. M.): „,bibebat vinum, cum - non bibebat." R.

2) Cfr. Matth. XXVI, 27.

3) Mss.,,qui." Libri editi (v. c. edd. M.): „quia.“ R. 4) Cfr. Matth. XXVI, 29.

6) Psalm. XXIII, 5.

5) Matth. XXVI, 29.

7) Psalm. XXXVI, 8.

8) Mss. et torrentem voluptatis tuae potum dabis illis.“ ́ Libri editi (e. c. edd. M.): „,et torrente bonitatis tuae potabis eos.“ R.,

»et

et 1) inebriabo populum meum." Et Esaias dicit: „ecce, 2) qui serviunt mihi bibent, vos autem sitietis." Et multa de hujuscemodi ebrietate in scripturis divinis invenies memorari. Quae ebrietas sine dubio pro gaudio animae, et laetitia mentis accipitur, sicut et alibi distinxisse nos meminimus, aliud esse nocte inebriari, et aliud die inebriari.

2. Si ergo intelleximus, sanctorum quae sit ebrietas, et quomodo haec pro laetitia sanctis in promissionibus datur, videamus nunc, quomodo Salvator noster non bibit vinum, usquequo bibat illud cum sanctis novum in regno Dei. Salvator meus luget etiam nunc peccata mea. Salvator meus laetari non potest, donec ego in iniquitate permaneo. Quare non potest? Quia ipse est advocatus pro peccatis nostris apud patrem, sicut Joannes symmysta ejus praenunciat 3) dicens, quia ,,et 4) si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum; et ipse est repropitiatio pro peccatis nostris." Quomodo ergo potest ille, qui advocatus est pro peccatis meis, bibere vinum laetitiae, quem ego peccando contristo? Quomodo potest iste, qui accedit ad altare, ut repropitiet me peccatorem, esse in laetitia, ad quem peccatorum meorum moeror semper adscendit? Vobiscum, inquit, 3) illud bibam in regno patris mei. Quamdiu nos non ita agimus, ut adscendamus ad regnum, non potest illud vinum bibere solus, quod nobiscum se bibere promisit. Est ergo tamdiu in moerore, quamdiu nos persistimus in errore. Si enim Apostolus ipsius luget 6) quosdam, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam in his, quae gesserunt, quid dicam de ipso, qui filius

2) Jesai. LXV, 13.

1) Jerem. XXXI, 14.
3) Edd. Merlini: pronuntiat.
4) I Joann. II, 1. 2.
5) Cfr. Matth. XXVI, 29.
6) Cfr. II Cor. XII, 21.

dicitur caritatis? qui semet ipsum exinanivit ') propter caritatem, quam habebat erga nos, et non quaesivit quae sua sunt, cum esset acqualis Deo, sed quaesivit quae nostra sunt, et propter hoc evacuavit se? Cum ergo ista, quae nostra sunt, quaesierit, nunc jam nos non quaerit, nec quae nostra sunt cogitat, nec de erroribus nostris moeret, nec perditiones nostras et contritiones deflet, qui flevit super Jerusalem, et dixit ad eam:,,quoties 2) volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos, et noluisti?" Qui ergo vulnera nostra suscepit, et propter nos doluit tamquam animarum nostrarum, et corporum medicus, modo vulnerum nostrorum putredines negligit?,,Computruerunt3) enim, ut ait propheta, et corruptae sunt cicatrices nostrae, a facie insipientiae nostrae.“ Pro his ergo omnibus adsistit nunc vultui Dei, interpellans pro nobis, adsistit altari, ut repropitiationem pro nobis offerat Deo: et ideo dicebat tamquam accessurus ad istud altare:,,quia *) jam non bibam de generatione vitis hujus, donec bibam illud vobiscum novum." Exspectat ergo, ut convertamur, ut 5) ipsius imitemur exemplum, ut sequamur vestigia ejus, et laetetur nobiscum, et bibat vinum nobiscum in regno patris sui. Nunc enim quia misericors est, et miserator Dominus, majore affectu ipse, quam Apostolus suus, 6) flet cum flentibus, cupit gaudère cum gaudentibus. Et multo magis luget) ipse eos, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Neque enim putandum est, quod Paulus quidem lugeat pro peccatoribus, et fleat pro delinquentibus: Dominus autem

1) Philipp. II, 7. 8. coll. 6.
2) Cfr. Matth. XXIII, 37.
3) Cfr. Psalm. XXXVIII, 5.
4) Cfr. Matth. XXVI, 29.

5) Mss. ut ipsius imitemur." Libri editi (v. c. edd. M.): et ipsius imitemur." R.

6) Cfr. Rom. XII, 15.

7) Cfr. II Cor. XII, 21.

meus Jesus abstineat a fletu, cum accedit ad patrem, cum adsistit altari, et repropitiationem ') pro nobis offert: et hoc est accedentem ad altare non hibere vinum laetitiae, quia adhuc peccatorum nostrorum amaritudines patitur. Non vult ergo solus in regno Dei bibere vinum; nos exspectat. Sic enim dixit: „donec 2) bibam illud vobiscum." Nos sumus igitur, qui vitam nostram negligentes, laetitiam illius demoramur. Exspectat nos, ut bibat de generatione vitis hujus. Cujus vitis? Ilius utique, cujus ipse erat figura, dicens: „Ego 3) sum vitis, vos palmites." Unde iterum dicit, quia,,sanguis 4) meus vere est potus, et caro mea vere est cibus.“ Vere enim in sanguine uvae lavit stolam suam. Quid ergo est? Exspectat laetitiam. Quando exspectat? Cum consummavero, inquit, opus meum. Quando consummat hoc opus? Quando me, qui sum ultimus, et nequior omnium peccatorum, consummatum fecerit et perfectum,) tunc consummat opus suum. Nunc enim adhuc imperfectum est opus ejus, donec ego maneo imperfectus. Denique donec ego non sum subditus patri, nec ipse dicitur patri esse subjectus. Non quod ipse subjectione indigeat apud patrem, sed pro me, in quo opus suum nondum consummavit, ipse dicitur non esse subjectus. Sic enim legimus, 6) quoniam corpus sumus Christi, et membra ex parte. Quid autem est, quod dicit ex parte, videamus. Ego nunc, verbi gratia, subjectus sum Deo secundum spiritum, hoc est, proposito et voluntate: sed quamdiu in me caro concupiscit

1) Mss.,,repropitiationem." Libri editi (e. c. edd. M.): propitiationem.“ R.

2) Matth. XXVI, 29.

4) Cfr. ev. Joann VI, 55.

3) Ev. Joann. XV, 5.

5) Edd. Merlini: perfectum, tunc suum. Quando me,, consummatum fecerit et perfectum? Nunc enim adhuc etc.

6) Cfr. I Cor. XII, 27.

adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, et nondum potui subjicere carnem spiritui, subjectus quidem sum Deo, verum non ex integro, sed ex parte. Si autem potuero etiam carnem meam, et omnia membra mea in consonantiam spiritus trahere, tunc perfecte videbor esse subjectus. Si intellexisti, quid sit ex parte, et quid sit ex integro esse subjectum, redi nunc et ad id, quod de subjectione Domini proposuimus, et vide, quia, cum omnes corpus ipsius et membra esse dicamur, donec sunt aliqui in nobis, qui nondum pcrfecta subjectione subjecti sunt, ipse dicitur non esse subjectus. Cum vero consummaverit opus suum, et universam creaturam suam ad summam perfectionis adduxerit, tunc ipse dicetur subjectus in his, quos subdidit patri, et in quibus opus, quod ei pater dederat, consummavit, ut sit Deus omnia in omnibus. Verum haec quorsum spectant? Ut intelligamus id, quod supra tractavimus, quomodo non bibit vinum, vel quomodo bibit, antequam intraret in tabernaculum, antequam accederet ad altare. Non bibit autem nunc, quia adsistit altari, et luget peccata mea: et rursum bibet posthaec, cum subjecta ei fuerint omnia, et salvatis omnibus ac destructa morte peccati, ultra jam necessarium non erit offerre hostias pro peccato. Tunc enim erit gaudium et laetitia, et tunc „exsultabunt') ossa humiliata," et implebitur illud, quod scriptum est: „aufugiet 2) dolor, et tristitia, et gemitus." Sed et illud non omittamus, quod non solum de Aaron dicitur, ut non bibat vinum, sed et de filiis ejus, cum ingrediuntur ad sancta. Nondum enim receperunt laetitiam suam ne Apostoli quidem, sed et ipsi exspectant, ut et ego laetitiae eorum particeps fiam. Neque enim decedentes hinc sancti, continuo integra meritorum suorum praemia consequuntur: sed exspectant etiam nos, licet morantes, licet desides. Non enim est

1) Psalm. LI, 8. (L.) 2) Jesai. XXXV, 10.

« PoprzedniaDalej »