Obrazy na stronie
PDF
ePub

igitur Moses, ipse te lavet, et ipse te induat. Quomodo te lavare potest Moses, frequenter audisti. Saepe enim diximus, quod Moses in scripturis suis pro lege ponatur, sicut in Evangelio dictum est: „habent') Mosen, et prophetas: audiant illos." Lex ergo Dei est, quae te lavat, ipsa sordes tuas diluit, ipsa, si audias eam, peccatorum tuorum maculas abstergit: ipse est Moses, hoc est, lex, quae sacerdotes consecrat, nec potest sacerdos esse, quem non lex constituerit sacerdotem. Multi enim sunt sacerdotes, sed quos non lavit lex, neque puros reddidit verbum Dei, neque abluit a peccatorum sordibus sermo divinus.. Sed et vos, qui sacrum baptisma desideratis accipere, et gratiam spiritus promereri, prius debetis ex lege purgari, prius debetis audito verbo Dei, vitiorum germina resecare, et mores barbaros ferosque componere, ut mansuetudine et humilitate suscepta, possitis etiam gratiam sancti Spiritus capere. Sic enim dicit Dominus per prophetam :,,super 2) quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos?" Si humilis non fueris, et quietus, non potest inhabitare in te gratia Spiritus sancti, si non cum tremore suscipis verba divina. Superbam namque et contumacem animam, et fictam refugit Spiritus sanctus. Debes ergo prius meditari legem Dei, ut, si forte actus tui intemperati sunt, et mores inconditi, lex Dei te emendet et corrigat. Vis videre, quia Moses semper cum Jesu est, hoc est, lex cum Evangeliis? Doceat3) te Evangelium, quia, cum transformatus esset in gloriam Jesus, etiam Moses et Elias simul cum ipso apparuerunt in gloria, ut scias,

1) Luc. XVI, 29.

2) Jesai. LXVI, 2.

3) Libri editi (e. c. edd. M.): „Docet.“ Mss.: „DoCfr. Matth. XVII, 3. seqq.

ceat," R.

quia lex, et prophetae, et Evangelium ') in unum semper conveniunt, et in una gloria permanent. Denique et Petrus, cum vellet iis tria facere tabernacula, imperitiae notatur, tanquam qui nesciret quid diceret. Legi enim et prophetis, et Evangelio non tria, sed unum est tabernaculum, quae est ecclesia Dei. Lavat ergo primo Moses sacerdotem Domini, et cum eum laverit, et purgatum reddiderit a sordibus vitiorum, post haec induit eum. Sed consideremus, quae sint ista indumenta, quibus induit Moses Aaron fratrem suum pontificem primum: si forte possibile sit etiam te2) indui iisdem indumentis, et esse pontificem. Est quidem unus pontifex magnus, Dominus noster Jesus Christus; sed ille non solum sacerdos, sed et sacerdotum sacerdos est, et non solum pontifex, sed pontificum pontifex, nec sacerdotum princeps, séd princeps principum sacerdotum. Sicut et rex non dicitur plebis, sed regum rex, et Dominus non servorum, sed Dominus Dominorum. Potest ergo fieri, si et tu lotus fueris per Mosen, et fueris ita mundus, quasi quem Moses laverit tantus ille 3) ac talis, ut possis etiam pervenire ad haec indumenta, quae profert Moses, et stolas istas, quibus induit Aaron fratrem suum, et filios ejus. Sed non solum indumentis opus est ad sacerdotales infulas, verum et cingulis. Sed priusquam de specie ipsa indumentorum dicere incipiamus, velim conferre illa infelicia indumenta, quibus primus homo, cum peccasset, indutus est, cum his sanctis et fidelibus indumentis. Et quidem illa dicitur Deus fecisse: „fecit *) enim, inquit, Deus tunicas pelliceas, et induit Adam et mulierem ejus." Illae

1) Libri editi (v. c. edd. M.): „Evangelia." Mss.: ,,Evangelium." R.

2) Mss.:,,te." Libri editi (v. c. edd. M.): „tibi." R. 3) In libris editis (v. c. edd. M.) deest,,ille," sed reperitur in Mss. R.

4) Cfr. Genes. III, 21.

ergo tunicae de pellibus erant ex animalibus sumtae. Talibus enim oportebat indui peccatorem, pelliceis, inquam, 1) tunicis, quae essent mortalitatis, quam pro peccato acceperat, et fragilitatis ejus, quae ex carnis corruptione veniebat, indicium. Si vero jam lotus ab his fueris, et purificatus per legem Dei, induet te Moses indumento incorruptionis, ita ut nusquam appareat turpitudo tua, et ut absorbeatur mortale hoc a vita.

3. Videamus ergo, quali ordine pontifex constituitur. ,,Convocavit, 2) inquit, Moses synagogam, et dicit ad eos: hoc est verbum, quod praecepit Dominus." Licet ergo Dominus de constituendo pontifice praecepisset, et Dominus elegisset, tamen convocatur et synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et praesentia populi, ut sciant omnes, et certi sint, quia qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc adstante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideret. Hoc est autem, quod et Apostolus praecepit 3) in ordinatione sacerdotis, dicens: ,,oportet 4) autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt." Ego tamen et amplius aliquid video in co, quod dicit, quia convocavit Moses omnem synagogam, et puto, quod convocare synagogam, hoc sit colligere omnes animi et in unum congregare virtutes, ut, cum sermo de sacerdotalibus sacramentis habetur, vigilent omnes animi virtutes, et intentae sint, nihil in iis sapientiae, nihil scientiae, nihil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum, adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quae indumenta ejus, conferens intra sacrarium cordis sui, possit

1) Libri editi (v. c. edd. M.): „inquit," sed Mss.: „inquam." R.

2) Cfr. Levit. VIII, 5. coll. pag. 273. not. 7.
3) Edd, Merlini: praecipit, 4) I Tim. III, 7.

advertere. Lavit ergo eum, et induit. Quali indumento? Tunica, inquit, et praecinxit eum zona, et iterum vestivit eum tunicam talarem, vel, ut alibi legimus, interiorem. Duabus, ut video, tunicis per Mosen induitur pontifex. Sed quid faciemus, quod Jesus sacerdotes suos, Apostolos nostros, prohibuit 1) uti duabus tunicis? Dixeramus, quod Moses et Jesus, id est, lex et Evangelia sibi invicem consonarent. Posset fortasse dicere aliquis, quia, quod praecepit Jesus duas tunicas non habendas, non est contrarium legi, sed perfectius lege, sicut et cum lex homicidium vetat, Jesus autem etiam iracundiam resecat, et cum lex prohibet adulterium, Jesus etiam concupiscentiam cordis abscindit. 2) Sic ergo videbitur et duabus ibi tunicis pontificem, et hic una Apostolos induisse. Sit quidem etiam iste sensus probabilis, si videtur; ego tamen non intra hujus intelligentiae angustiam pontificalia sacramenta concludo. Amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi: pontifex est, qui scientiam legis tenet, et uniuscujusque mysterii intelligit rationes, et ut breviter explicem, qui legem et secundum spiritum, et secundum literam novit. Sciebat ergo pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia esset circumcisio spiritualis, servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus pontifex esse non poterat. Habebat ergo iste, duas tunicas: unam ministerii carnalis, et aliam intelligentiae spiritualis. Sciebat, quia et sacrificia spiritualia offerri debent Deo, offerebat tamen nihilominus et carnalia. Non enim poterat esse pontifex eorum, qui tunc erant, nisi hostias immolaret. Ita ergo convenienter ille pontifex duabus indutus tunicis dicitur. Apostoli vero, qui dicturi erant: ,,quia 3) si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit:" et qui dicturi erant:,,nemo) vos judicet in cibo, aut in

1) Cfr. Luc. III, 11.
3) Galat. V, 2.

2) Cfr. Matth. V, 28. *) Coloss. II, 16.

polu, aut in parte diei festi, aut neomenia, aut sabbato: quae sunt umbra futurorum:" isti ergo ut hujusmodi secundum literam legis observantias' penitus repudiarent, nec occuparent discipulos Judaicis fabulis, et imponerent) his jugum, quod neque ipsi, neque patres eorum portare potuerunt, merito duas tunicas habere prohibentur, sed sufficit iis una, et haec interior. Nam istam, quae foris est, et quae desuper apparét, legis tunicam nolunt. Unam namque iis Jesus, et ipsam interiorem habere permittit. Imponit) tamen Moses pontifici et humeralem, qui est humerorum quidam ex circumductione vestis ornatus. Humeri autem operum figuram tenent, ac laboris indicia. Vult ergo pontificem esse etiam in operibus ornatum, nec sufficit sola scientia, quia „qui3) fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum."

4. „Et 4) cinxit, inquit, eum secundum facturam humeralis." Jam et superius dixerat, quia cinxit eum zonam super tunicam, et modo iterum cingitur secundum facturam humeralis. Quod est istud duplex cingulum, quo constrictum vult esse ex omni parte pontificem? Constrictus sit in verbo, constrictus in opere, expeditus ad omnia, nihil remissum, nihil habeat dissolutum. Accinctus sit animi virtutibus, constrictus sit a corporalibus vitiis, nullum animae lapsum, nullum corporis timeat, utroque cingulo semper utatur, ut sit sanctus corpore et spiritu. Bene autem et secundum facturam humeralis cingitur. Secundum facta enim sua, et secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Et post haec, inquit, imposuit ') „super eum logium, quod est rationale et imposuit super logium manifestationem, et veritatem, et imposuit

1) Cfr. Act. XV, 10.

[ocr errors]

2) Libri editi (v. c. edd. M.): „Imponet," Cod. Gemeticensis:,,Imponit." R.

3) Matth. V, 19.
5) Levit. VIII, 8. 9.

4) Levit. VIII, 7.

1

« PoprzedniaDalej »