Obrazy na stronie
PDF
ePub

Apostolus secundum hanc eandem praecepit formam, cum dicit: „,nunc 1) autem scribo 2) vobis in epistola, ut · non commisceamini fornicariis, 3) si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere? In quibus omnibus quid est aliud, quod praecepit, nisi1) ne alienis peccatis et immunditiis polluamur?

11. „Et") locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: loquere filiis Israel, dicens: omnem adipem boum, et ovium, et caprarum, non edetis; et adeps morticinorum, et a fera captorum non erit ad omne opus, et in esca non edetur. Omnis qui adipem edet ex pecoribus, ex quibus offertis ab iis hostiam Domino, peribit anima

illa de populo suo. Et omnem sanguinem non edetis in omni habitatione vestra a pecoribus, et a volatilibus. Omnis anima quaecunque manducaverit sanguinem, peribit anima illa de populo suo." Adipes quidem eorum animalium, quae in sacrificiis offeruntur, et aliorum nonnullorum edi vel in usu haberi abnegat legislator, sanguinem vero omnis carnis comedi vetat. In superioribus locum mysticum pertractantes, ubi vitulus in holocaustum dabatur pro peccato, et adipes imponebantur altari, sanguinem quidem, quo ex parte aliqua cornua liniebantur, reliquus vero ad basin effundebatur altaris, in eorum accepimus 6) figuram, qui residuus dicitur Israel, et post

1) I Cor. V, 9. coll. 11.

2) Cod. Sangerman. „scribo." Libri editi (v. c. edd. M.): scripsi." R.

3) In Cod. Sangerman, deest „fornicariis." R.

4) Cod. Sangerman. „,nisi ne alienis" etc. Libri editi (v. c. edd. M.):,,nisi ne nos ab alienis" etc. R. 5) Cfr. Levit. VII, 22—27.

6) Cod. Sangerman.,,accepimus." Libri editi (v. c. edd. M.): accipimus." R.

quam plenitudo gentium subintroierit, ') salutem in 2). novissimis sperat. Adipes vero animam diximus Christi, quac est ecclesia amicorum ejus, pro quibus animam suam posuit. Potest ergo fieri et in hoc loco, ut, quod mandatur, ne quis adipes edat ex his, quae Domino offeruntur, hoc sit, quod et Dominus dicit: 3) ne quis scandalizet unum ex his minimis, qui credunt in me. Quod autem sanguis nullius animalis edi jubetur, illud fortasse sit, quod de Israelitis dicit Apostolus: „dicis) ergo, si fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene, propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: 5) noli altum sapere, sed time." Et iterum; „noli") gloriari adversus ramos:" quo scilicet casui eorum nullus insultet: ne forte, sicut idem Apostolus dicit, et tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur. Sanguis autem puto quod populus ille competenter intelligatur. Non enim ex fide, neque ex spiritu Abraham, sed tantum ex sanguine ejus descendunt.

12. Post haec: „et") locutus est Dominus ad Mosen, dicens: filiis Israel loquere, dicens: qui offert sacrificium salutaris sui Domino, offeret munus suum Domino in sacrificio salutaris sui. Manus ejus offerent hostiam Domino, adipem, qui super pectusculum est, et pinnam jecoris: offeret ca ita, ut ponatur donum contra Dominum. Et imponet sacerdos adipem, qui est super pectusculum,

1) Edd. Merlini perperam: subintroierit salutem: in novissimis.

2) Libri editi (v. c. edd. M.): in novissimis speCod. Sangerman.,,in novissimis sperat." R.

rant."

[merged small][ocr errors][merged small]

5) Cod. Sangerm. „,sta.“ Libri editi (v. c. edd. M.): ,,stas." R.

6) Rom. XI, 18.

7) Cfr. Levit. VII, 28–34.

super altare, et erit pectusculum Aaron et filiis ejus: et brachium dextrum dabitis separationem sacerdoti a sacrificiis salutaribus vestris. Qui offert sanguinem salutaris, et adipem ex filiis Aaron, ipsi erit brachium dextrum in parte: pectusculum enim impositionis, et brachium demtionis accepi a filiis Israel a sacrificiis salutaribus vestris, et dedi ea Aaron sacerdoti, et filiis ejus, legitimum aeternum a filiis Israel." Hoc1) est sacrificium, quod dicitur salutare. Quod sacrificium nemo offert Domino, nisi qui sanus est, et salutis suae conscius, gratias Domino refert. Nemo ergo, qui aeger est animo, et languidus in operibus, offerre potest sacrificium salutare. Vis videre, quia nemo aeger et languidus potest illud offerre sacrificium? Leprosus ille, quem in Evangelio Dominus curasse describitur, 2) non poterat offerre hostiam, donec leprae aegritudine tenebatur. Cum autem accessit ad Jesum, et mundatus est, tunc jubetur ei a Domino offerre munera ad altare: quod3) praecepit, inquit, Moses in testimonium illis." Audisti quis sit, qui offerre debet *) hostiam salutaris: audi nunc, quomodo debeat offerre. „Manus, 5) inquit, ejus offerent hostiam Domino." Nunquid non evidenter clamat legislator, quia non homo est, qui of fert hostiam, sed manus ejus, id est, opera ejus? Opera namque sunt, quae commendant hostiam Deo. Si enim attracta sit manus tua ad dandum, et expansa ad accipiendum, intra te est adhuc lepra tua, et' offerre non potes, hostiam salutaris. Manus ergo ejus offerent sacrificium salutaris, et manus ejus offerent ea, quae Domino offerenda sunt, id est, adipem, qui super pectusculum est, et pinnam jecoris. In hoc loco, ubi nos habemus:

') Edd. Merlini: Et est etc.
2) Cfr. Matth. VIII, 1—4.
3) Matth. VIII, 4.
5) Levit. VII, 30.

4) Edd. Merlini: debeat.

inde

manus') ejus offerent hostiam Domino:" in Graecis habetur pro hostia: ólоxagnóμara, quod intelligitur „,0mnem fructum: per quod ostendit non posse Domino offerre omnem fructum eum, qui infructuosus est, qui non affert fructum justitiae, fructum misericordiae, vel etiam fructus spiritus, quos enumerat Apostolus,2) caritatem, gaudfum, pacem, patientiam, unanimitatem, et cetera his similia. Unde et in alio loco propheta dicit: ,,et3) holocaustum tuum pingue fiat.“ Offert 4) ergo adipes, qui super pectusculum sunt, et pinnam jecoris, quae superponantur altari. De adipibus saepe jam diximus. Quod autem dicit: adipes, qui super pectusculum sunt: pectusculum tuum intellige esse cor tuum, de quo tibi auferendae sunt omnes malae cogitationes, enim procedunt, et altaris igni tradendae sunt, ut possit cor tuum mundum effectum Deum videre. Sed et pinnam jecoris praecepit offerendam. Diximus et ante, jecoris pinnam, 5) loca iracundiae, vel cupiditatis exponi; offert enim pinnam jecoris, qui ex se omne vitium irae, et furoris excidit. Adipes ergo,) qui sunt super pectusculum, imponuntur altari, ipsum vero pectusculum, Aaron et filiis ejus. Sed et brachium dextrum separari praecepit, et esse iis muneris loco ex sacrificio salutari. Vide, quibus muneribus honoratur sacerdos. Pectusculum accipit, et brachium, sed brachium dextrum. Putamus non esse aliquid rationis, quod ex omnibus membris animalium, quae jugulantur in sacrificiis, haec potissimum membra delecta sint? Ego puto, quod, si quis dicit se

1) Levit. VII, 30. Edd. Merlini pro: „ółoxaqπώματα“ habent: „,ὁλοκαυστώματα.

2) Cfr. Galat. V, 22. 3) Psalm. XX, 3.

4) Cod. Sangerm. „offert." Libri editi (v. c. edd. M.): offeret." R.

5) Cod. Sangerman. „partem, loca iracundiae" etc. R. 6) Edd. Merlini: igitur.

esse sacerdotem Dei, nisi habeat pectus ex omnibus membris clectum, non est sacerdos: et nisi habeat brachium dextrum, non potest adscendere ad altare Domini, nec sacerdos nominari. Quod ergo est sacerdotis pectus, aut quale? Tale ego puto esse, quod plenum sit sapientia, plenum scientia, plenum omni divina intelligentia: et quid dico plenum intelligentia? Imo quod plenum sit Deo: quale est et brachium sacerdotis, quod ei offerunt filii Israel pro salute sua, qua salvantur. Formae sunt singula ista, quae scribuntur in lege, eorum, quae in ecclesia geri debeant. Alioquin nec fuisset necessarium legi haec in ecclesia, nisi ex his aedificatio aliqua audientibus praeberetur. Si ergo sacerdos ecclesiae per verba, et doctrinam, et multam sollicitudinem suam, et laborem vigiliarum, convertere potuerit peccatorem, et docere eum, ut meliorem viam sequatur, ut ad timorem Dei redeat, cogitet spem futuram, a malis actibus desinat, et convertatur ad bonos: si, inquam, tale opus fecerit, consequens est eum, qui') ipsius labore salvatur, Deo gratias agere, et offerre hostiam salutaris, pro eo, quod salutem consecutus sit. In qua hostia pars efficitur sacerdotis, pectusculum et brachium dextrum: ut sit indicium, quod pectus ejus et cor, quod ante mala cogitabat, sacerdotis labore conversum, recepit cogitationes bonas, et ita mundatum est, ut etiam Deum possit videre. Similiter et in brachio illo 2) indicium est, quod mala ejus opera et sinistra, quae sunt utique prava, et non bona, convertit in dextra, 3) ́ut essent secundum Deum: et hoc est dextrum brachium, in quo pars esse dicitur sacerdotis. Sed et vos deprecamur, qui haec auditis, detis pectuscula, offeratis pectora vestra sa

1) Libri editi (v. c. edd. M.): „qui in ipsius labore"

etc. R.

2) Cod. Sangerm. „illo.“ Libri èditi (v. c. edd. M.): ,,illud." R. *) Edd. Merlini: dextram.

« PoprzedniaDalej »