Obrazy na stronie
PDF
ePub

psallam et mente." Ita ergo et tu si non ex eruditione spirituali, ex doctrina gratiae Dei praesentem et recentem protuleris sermonem in laudibus Dei, os quidem tuum offert sacrificium laudis, sed mens tua pro sterilitate hesternae carnis arguitur. Nam et Dominus panem, quem discipulis dabat, dicens 1) iis: „,accipite 2) et manducate:" non distulit, nec sérvari jussit in crastinum. Hoc fortasse mysterii continetur etiam in eo, quod panem portari non jubet in via, ut semper recentes, quos intra te geris, verbi Dei panes proferas. Denique Gabaonitae 3) illi propterea condemnantur, et ligni caesores, vel aquae gestatores fiunt, quia panes veteres ad Israelitas detulerunt, quibus lex spiritualis jubebat semper uti recentibus et novis. Alia sane sacramentorum figura est, quae jubet etiam in altera die, quod superfluerit, edi, nihil vero in tertiam diem reservari: de qua suis locis videbimus. Sed ne illud quidem nos lateat, esse quoddam tempus, in quo benedictio sit veteribus vesci. Nam de anno septimo, qui remissionis annus, vel sabbaticus nominatur, ita dicitur: „manducabis,a) inquit, vetera, et vetera veterum." Tunc sub septimi anni mysterio, ut diximus, benedictio est vetera manducare, nunc vero prohibetur. Sed multus") est excessus haerere 6) per haec singula, et ex occasione testimoniorum longius evagari, cum') explanatio nunc sacrificiorum habeatur in manibus.

sive ex eruditione spirituali, et ex dono gratiae Dei" etc., sed Cod. Sangerman, ut in nostro textu. R.

1) Ed. Ruaei sola: et dicebat iis.

2) Matth. XXVI, 26.

4) Cfr. Levit. XXV, 22.

3) Cfr. Jos. IX.

5) Cod. Sangerman. „multum est excessus habere per haec singula." R.

❝) Edd. Merlini: abire.

7) Libri editi (v. c. edd. M.):,,cum explanationem sacrificiorum habeamus in manibus," sed Mss. ut in nostro textu. R.

9. Dicitur ergo in sequentibus:, „quod') si votum fuerit, aut si voluntarium sacrificaverit munus suum, quacunque die obtulerit sacrificium suum, edetur, et altera die. Et quod superfuerit de carnibus sacrificii usque in diem tertium, igne cremabitur. Si autem manducans manducaverit ex carnibus die tertia, non erit acceptum ei, qui offert illud, non reputabitur ei, coinquinatio est. Anima autem si qua, manducaverit ex eo, peccatum accipiet." Hoc est nimirum, quod et David dicit in Psalmis: ::,,fiat 2) oratio ejus in peccatum:"quando non solum nihil meriti, sed etiam culpae multum ex sacrificiis quaeritur. Audis enim legislatorem decernere, quia, si quis manducaverit ex eo, quod superfuerit in tertiam diem, peccatum accipiet. Unde cognoscendum est, quanta humanae conditioni peccatorum labes immineat, cum oriatur etiam inde peccatum, unde hostia propitiationis offertur. Haec, credo, considerans beatus David, dicebat in Psalmis peccata 3) quis intelligit?" Voti igitur et voluntatis sacrificium est, quo et secunda quidem die vesci fas est, penitus vero abjuratur in tertiam. Sed dat remedium negligentibus. Si, inquit, invalidus fueris, et non potueris omnes carnes sacrificii secunda finire die, nihil de his in die tertia comedas, sed igni trade quod superest. Si enim volueris post duos dies manducare de sacrificio, peccatum accipies. Ego, prout sensus mei capacitas habet, in hoc biduo puto duo testamenta posse intelligi, in quibus liceat omne verbum, quod ad Deum pertinet, hoc enim est sacrificium requiri, et dis

cuti, atque ex ipsis omnem rerum scientiam capi: si quid autem superfuerit, quod non divina scriptura decernat, nullam aliam tertiam scripturam debere ad auctoritatem scientiae suscipi, quia haec dies tertia nominatur, sed igni

') Levit. VII, 16. 17. 18. 2) Psalm. CIX, 7.
3) Psalm. XIX, 12. (XVIII.)

tradamus, quod superest, id est, Deo reservemus. Neque enim in praesenti vita Deus scire nos omnia voluit, maxime cum et') id Apostolus dicat: „,quia 2) ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum venerit autem quod perfectum est, destruentur illa, quae ex parte sunt." Iste est ergo ignis, cui, quae in tertium diem superfuerint,` servare debemus, et non temeritate praesumta assumamus nobis cunctorum scientiam, ut merito nobis dicatur ab eodem Apostolo: „nescientes 3) neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant." Ne forte ergo non fiat acceptum sacrificium nostrum, et hoc ipsum, quod ex divinis scripturis cupimus scientiam capere, vertatur nobis in peccatum, servemus eas mensuras, quas nobis per legislatorem lex spiritualis enuntiat.

10.,,Et) carnes quaecunque tactae fuerint ab omni immundo, non manducabuntur, igni cremabuntur. 0mnis mundus manducabit carnes; et anima quaecunque manducaverit carnes sacrificii salutaris, quod est Domino, et immunditia ejus in eo fuerit, peribit anima illa de populo suo. Et anima quaecunque tetigerit omnem rem immundam, vel ab immunditia hominis, vel quadrupedum immundorum, vel ab omni abominamento ") immundo, et manducaverit ex carnibus sacrificii salutaris, quod est Domini, peribit anima illa de populo suo,“ Triplices immunditiae causas hic legislator exposuit. Unam, ne carnes sacrificiorum aliqua immunditia contingantur. Aliam, ne is, qui edit carnes sacrificii, immundus sit, et immunditia ejus in ipso sit. Tertiam, quod etsi carnes mundae sint, et ipse, qui edit, mundus sit, tamen ne contigerit aliquid immundum, vel a pecoribus, vel ab 6) avi

') Edd. Merlini: id et. 2) I Cor. XIII, 9. 10. 3) 1 Tim. I, 7. 4) Levit. VII, 19. 20. 21.

5) Cod. Sangerman. „,abominamento."

(e. c. edd. M.): „abominato." R.

6) Cod. Sangerman. „a bobus." R.

Libri editi

bus, vel ex omnibus, quae immunda pronuntiata sunt. Et haec quidem voluntas est legislatoris ') de ritu sacrificiorum corporalium sancientis, Secundum nostrae vero expositionis ordinem, ubi carnes sanctae verba intelliguntur 2) esse divina, hujusmodi habenda est observatio, quia saepe accidit mundas carnes contingi ab aliquo immundo, ut verbi causa dixerim, si quis de Deo patre, ac de unigenito ejus, et Spiritu sancto, digno Deitatis mysterio purum faciat sincerumque sermonem, similiter et de omnibus creaturis rationabilibus tanquam a Deo factis ad học, ut caperent et intelligerent eum, non autem consequenti mysterio afferat etiam carnis resurrectionem, primus quidem ejus 3) serino, quoniam 4) perfecte et sancte disseruit, solidus cibus est, carnes sanctae sunt, hoc vero, quod') his additur, resurrectionem carnis negando, quia alienum a fide est, superioribus junctum perfectis et fidelibus verbis, sanctas carnes contaminavit et polluit. Ideo ergo praecepit legislator, ne manducentur hujusmodi carnes, quibus immunditia infidelitatis alicujus adjungitur. Propterea et Apostolus dicit: „etenim 6) diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis:" Secundum immunditiae genus est, ne ipse, qui carnes edit, immundus sit, et immunditia ejus in ipso sit: quod hoc modo intelligi potest, verbi gratia, si sit aliquis na

1) Cod. Sangerman. „,legis" pro: „legislatoris." R. 2) Libri antea editi (v. c. edd. M.): „intelligantur." R.

3) Edd. Merlinį: sermo ejus.

4) Libri editi (v. c. edd. M.): „,quem," sed Cod. Sangerman. ut in nostro textu. R.

5) Libri editi (e. c. edd. M.): „,quod his addit, resurrectionis carnis negando gloriam, quia" etc., sed Cod. Sangerm. ut in nostro textu, R.

6) I Cor. V, 8.

ut

turae florentis, et ardentis ingenii, non continuo aptus videbitur ad suscipienda verbi Dei mysteria, sed quaeritur etiam hoc, ut prius a profanis actibus, et immundis operibus separetur, et ita demum eruditionis capax fiat, si prius capax fuerit sanctitatis. Simile his in Numeris legimus scriptum, ubi Dominus carnes coelitus dedit filiis Israel, et dicit: „sanctificamini1) in crastinum, ut manducetis carnes:" hoc ostendens, quod, nisi sanctificati essent prius, et mundi effecti, carnes 2) iis non daret Deus. Bene autem clementiam Domini legislator ostendit, non diceret, quia non manducet carnes, in quo fuit immunditia, sed ait, in quo immunditia ejus in ipso est. Nemo etenim fere invenitur, in quo non fuit immunditia. Inveniri autem potest, in quo fuerit quidem, sed audita lege Domini ultra jam non sit. Quod si permanet in eo immunditia sua, et his auditis converti non vult, et emendari, peribit, inquit, anima illa de populo suo. Tertia est immunditiae species, qua is, qui mundus est, si ́aliquid contigit immundum, non3) tam suo peccato, quam aliena contagione polluitur: ut puta, si quis societur amicitiis et consortio hominis lividi, vel iracundi, vel adulteri, et ipse quidem propriis actibus non inseratur sceleribus ejus, videat tamen eum, et intelligat, quomodo fratrem suum odit, et homicida est, 4) vel quomodo insidiatur alienae mulieri, et adulter est, vel quomodo in ceteris quibusque sacrilegus est, nec deprehensis his discedat ab ejus consortio: iste est, qui contigit immundum, vel animal, vel avem, vel morticinum, et aliena immunditia ipse pollutus est. De diversitatibus autem immundorum, prout occurrere potuit, in superioribus diximus. Aut non et

1) Num. XI, 18.

2) Edd. Merlini: et carnes iis etc.

3) Edd. Merlini: et non tam etc.

*) Edd. Merlini perperam: est: ne deprehensus: is discedat etc.

« PoprzedniaDalej »