Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sunt intellectum capere sapientiae, et ideo Dominum laudare non possunt. Quod si ablatum fuerit omne quod pingue est de renibus, et de 1) omnibus interioribus viscerum, tunc vere purgatus omni vitio libidinis jugulasti hostiam pro delicto, et obtulisti sacrificium Deo in odorem suavitatis.,,Sacerdotis, 2) inquit, qui offeret3) et repropitiabit illud, ipsius erit." Discant sacerdotes Domini, qui ecclesiis praesunt, quia pars iis data est cum his, quorum delicta repropitiaverint. Quid autem est repropitiare 4) delictum? Si assumseris peccatorem, et monendo, hortando, docendo, instruendo, adduxeris eum ad poenitentiam, ab errore correxeris, a vitiis emendaveris, et effeceris eum talem, ut ei converso propitius fiat Deus3) pro delicto, repropitiasse 6) diceris. Si ergo talis fueris sacerdos, et talis fuerit doctrina tua, et sermo tuus, pars tibi datur 7) eorum, quos correxeris: ut illorum meritum tua merces sit, et illorum salus tua gloria. Aut non et Apostolus haec ostendit, ubi dicit, quia „,quod 8) superaedificaverit quis mercedem accipiet?" Intelligant igitur sacerdotes Domini, ubi) iis data portio est, et in hoc vacent, atque his operam dent. Non se inanibus et superfluis ac

1) Deest,,de" in sola ed. R.

2) Cfr. Levit. VII, 5. 9. 8.

3) Cod. Sangerman.,,offeret et repropitiabit illud.“ Libri editi (v. c. edd. M.):,,offert illud et repropitiabit pro delicto." R.

4) Cod. Sangerman. „repropitiare delictum ?" Libri editi (v. c. edd. M.): „repropitiare pro delicto?“ R. 5) Edd. Merlini: Deus, pro delicto etc.

6

Cod. Sangerman, repropitiasse diceris." Libri editi (v. o edd. M.): apropitiore dicerisi tr

7) Cod. Sangerman. „datur." Libri editi (v. c. edd. M.):,,dabitur." R.

8) Cfr. I Cor. III, 14.

9) Edd. Merlini: ubi est his data portio, et in

hoc etc.

tibus implicent, sed sciant se in nullo alio partem habituros apud Deum, nisi in eo, quod offerunt ') pro peccatis: id est, quod a via peccati converterint peccatores. Notandum etiam illud est, quod quae offeruntur in holocaustum, interiora sunt: quod vero exterius est, Domino non offertur. Pellis Domino non offertur, nec cedit in 2) holocaustomata. Talis fuit et ille filius Juda, qui dicebatur Her, quod interpretatur pellis. Propterea et3) Her pessimus erat, et occidit eum Deus, quia isti tales Domino non offeruntur.

5. „Et 4) omne sacrificium, quod fiet in clibano, et omne quod fiet in craticula, vel in sartagine, sacerdotis, qui offeret illud, ipsius erit." Quid dicimus? Putamusne, quod omnipotens Deus, qui responsa Mosi coelitus dabat, de clibano, et craticula, et sartagine praeceperit: 5) ut disceret populus per Mosen, quia per haec Deus iis 6) propitius fiet, si quaedam in sartagine frixerint, quaedam in clibano coxerint, quaedam in craticula assaverint? Sed non ita ecclesiae pueri Christum didicerunt, nec ita in eum per Apostolos eruditi sunt, ut de Domino majestatis aliquid tam humile et tam vile suscipiant. Quin potius secundum spiritualem sensum, quem spiritus donat ecclesiae, videamus, quod sit istud sacrificium, quod coquatur in clibano, vel quis iste clibanus intelligi debeat. Sed ubi inveniam modo ad subitum scripturam divinam,

1) Cod. Sangerman. „,offerunt." Libri editi (v. c. edd. M.): „,offertur.“ R.

2) Cod. Sangerman. „, in holocausto. lis" etc. R.

R.

Nam ta

3) Desunt verba:,,et Her," in Cod. Sangermanensi. Cfr. Genes. XXXVIII, 7.

4) Levit. VII, 9.

5) Cod. Sangerman. „,praeceperit." Libri editi (v. c. edd. M.):,,praeciperet." R.

6) Edd. Merlini: his.

[ocr errors]

ᏚᎥ

quae me doceat, quid 1) sit clibanus? Dominum meum Jesum invocare me oportet, ut quaerentem me faciat invenire, et pulsanti aperiat, ut inveniam in Scripturis clibanum, ubi possim coquere sacrificium meum, ut suscipiat illud Deus. Et quidem invenisse me puto in Hosea propheta, ubi dicit: „omnes 2) moechantes, sicut clibanus succensus ad comburendum." Et iterum: „,incaluerunt, 3) inquit, sicut clibanus corda eorum." Cor ergo est hominis clibanus. Istud autem cor si vitia śuccenderint, vel diabolus) inflammaverit, non coquet, sed exuret. vero ille id succenderit, qui dixit:,,ignem ") veni mittere in terram :" panes 6) scripturarum divinarum, et sermonum Dei, quos in corde suscipio, non exuro ad perditionem, sed coquo ad sacrificium. Et fortassis illa coqui dicuntur in clibano, quae interiora sunt, et recondita, nec proferri facile ad vulgus possunt: sunt enim multa in scripturis divinis hujusmodi, sicut apud Ezechielem,') cum vel de Cherubim, vel de Deo, et de illa magnifica visione describitur. Haec si in clibano non coquantur, comedi ita, ut sunt cruda, non possunt. Neque enim credendum est, quod sit animal quoddam in forma leonis positum, quo vehatur Deus, vel) aliud in forma vituli, aut aquilae. Haec ergo, et si qua hujusmodi sunt, non sunt cruda proferenda, sed in cordis clibano sunt coquenda. Tria itaque sunt haec, in quibus dicit sacrifi

1) Cod. Sangerman. „quid." Libri editi (v. c. edd. M.): quis." R.

2) Hos. VII, 4. 3) Hos. VII, 6.

4) Cod. Sangerman, „diabolus." Libri editi (v. c. edd. M.):,,libido." R.

5) Luc. XII, 49.

6) Cod. Sangerman. „panes." Libri editi (e. c. edd. M.): panem." R.

7) Cfr. Ezechiel. I.

8) Cod. Sangerman. „,vel aliquid in forma vituli." R.

[ocr errors]

cia debere praeparari: in clibano, in sartagine, in craticula, et puto, quod clibanus secundum sui formam profundiora, et ea, quae sunt inenarrabilia, significet in scripturis divinis. Sartago vero ea, quae si frequenter ac saepe versentur, intelligi, et explicari possunt. Craticula autem ea, quae palam sunt, et absque aliqua obtectione cernuntur. Triplicem namque in scripturis divinis intelligentiae inveniri saepe diximus modum: historicum, moralem, et mysticum. Unde et corpus inesse ei, et animam, ac spiritum intelleximus. Cujus intelligentiae triplicem formam, sacrificiorum triplex hic apparatus ostendit. Sed et alibi invenimus, id est, in his ipsis, quae de sacrificiis memorantur, dici canistrum sanctum perfectionis, in quo tres panes haberi mandantur. Vides consonare sibi sacramentorum omnium formas? Canistrum perfectionis, in quo tres panes poni jubentur, quid aliud debemus accipere, nisi scripturas divinas, cibos auditoribus tripliciter apponentes? Vis tibi et de Evangeliis similis mysterii proferamus exempla? Recolamus Domini vocem, ubi dicit, quia media') nocte venit quidam ad amicum suum pulsans ostium ejus, et ait: ,,amice, 2) commoda mihi tres panes, quoniam amicus mihi supervenit de via, et non habeo quod 3) adponam ei." In quibus, ut breviter perstringamus, nox est tempus hoc vitae, et tres panes sunt, unus, qui in clibano, alius, qui in sartagine, tertius, qui in craticula coquitur.

6. Post haec inquit:,,et 4) omne sacrificium factum in oleo, sive non factum, omnibus filiis Aaron erit 5) sin

1) Cod. Sangerman,,,media nocte." Libri editi (v. c. edd. M.): „,medio noctis." R.

2) Luc. XI, 5. 6.

3) Cod. Sangerman. ",quod adponam ei." Libri editi (v. c. edd. M.): „,quod ponam ei," R.

4) Levit. VII, 10.

3) Edd. Merlini perperam: erit. Singulis aequaliter quod etc.

gulis aequaliter." Quod sacrificium factum est in oleo, vel quod est non factum in oleo? Sacrificium salutare') in oleo fieri jubetur, sicut supra jam diximus. Sacrificium vero pro peccato non fit in oleo. Dicit enim: ,,non 2) superponet ei oleum, quoniam pro peccato est." Quod ergo pro peccato est, nec oleum laetitiae ei, nec thus suavitatis imponitur. De peccantibus enim dicit Apostolus:,,et3) lugeam eos, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam." Nec odor in eo suavitatis est, quia ex persona peccatoris dicitur: „computruerunt1) et corruptae sunt cicatrices meae.“ Haec interim a nobis observata sunt de superiori capitulo, ubi lex sacrificii scribitur pro delicto. Non autem dubito multa esse, quae nos lateant, 5) et sensum nostrum superent. Non enim sumus illius meriti, ut et nos dicere possimus: „,nos") autem sensum Christi habemus." Ipse') enim solus est sensus, cui pateant universa, quae in legibus sacrificiorum intra literae continentur arcanum. Si enim mererer, ut daretur mihi sensus Christi, etiam ego in his dicerem: ,,ut 8) sciamus, quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur." Sed nunc contenti parvitate sensus nostri, secundi capituli videamus exordium.

1) Cod. Sangerman. „salutare.“

edd. M.):,,salutaris." R.

2) Levit. V, 11.

3) Cfr. II Cor. XII, 21.

4) Psalm. XXXVIII, 5.

Libri editi (v. c.

5) Libri antea editi:,,latent, et sensum nostrum superant," sed Cod. Sangerm. ut in nostro textu. R. Edd. Merlini: „latent, et sensum nostrum superent."

6) I Cor. II, 16.

7) Libri antea editi: „Ipsi enim plus est sensus Christi, cui patent," sed Cod. Sangerm. ut in nostro textu. R. Edd. Merlini: „Ipse enim plus est sensus Christi, cui

patent."

8) I Cor. II, 12,

« PoprzedniaDalej »