Obrazy na stronie
PDF
ePub

videtur difficile esse ad1) intellectum. Illud enim, quod edendum dicit, ad peccatum referri videtur: sicut et alibi dicit de sacerdotibus propheta, quia peccata 2) populi mei manducabunt." Unde et hic ostendit, sacerdotem peccatum offerentis comedere debere. Saepe ostendimus ex divinis scripturis, Christum esse et hostiam, quae pro peccato mundi offertur, et sacerdotem, qui offerat hostiam. Quod uno verbo Apostolus explicavit, 3) cum dicit 4):,,qui) se ipsum obtulit Deo." Hic ergo est sa- cerdos, qui peccata populi comedit, et consumit, de quo dictum est:,,tu 6) es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech." Salvator ergo et Dominus meus peccata populi edit. Quomodo edit peccata populi? Audi quid scriptum est: „Deus, 7) inquit, noster ignis consumens est." Quid consumit Deus ignis? Numquid tam inepti) erimus, ut putemus, quod Deus ignis ligna consumat, aut stipulam, aut 9) foenum? Sed consumit Deus ignis humana peccata, illa absumit, illa devorat, illa purgat, secundum quod et alibi dicit:,,et 10) purgabo te igni ad purum.“ Hoc est manducare peccatum ejus, qui offert sacrificium pro peccato. Ipse enim peccata nostra suscepit, et in semet ipso ea tanquam ignis comedit, et absumit. Sic denique e contrario eos, qui permanent in peccatis, mors dicitur deglutisse, sicut scriptum est: „de

1) Cod. Sangerman. (itemq. edd. M.): „,ad intelleLibri editi:,,ad intelligendum." R.

ctum."

2) Hos. IV, 8.

3) Cod. Sangerman. „explicat." R.

4) Edd. Merliní: dixit. 5) Hebr. IX, 14.

6) Psalm. CX, 4.

7) Deut. IV, 24.

8) Cod. Sangerman. „,inepti." Libri editi (e. c. edd.

M.): imperiti." R.

9) Cod. Sangerm, „,aut foenum?" Libri editi (v. c. edd. M.):,,aut ferrum?" R.

10) Jesai. I, 25.

glutiet') mors praevalens.“ Hoc puto esse, quod in Evangelio Salvator dicebat: „ignem 2) veni mittere in terram, et quam volo ut accendatur.“ Atque utinam et mea terra accendatur igni divino, ut ultra non adferat spinas et tribulos. Sic intelligere debes et illud, quod scriptum est:,,ignis3) accensus est ab ira mea, comedet terram, et generationes ejus." Dicit ergo lex: „sacerdos 1) qui obtulerit, edet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi testimonii." Consequens enim est, ut secundum imaginem ejus, qui sacerdotium ecclesiae dedit, etiam ministri3) et sacerdotes ecclesiae peccata populi accipiant, et ipsi imitantes 6) magistrum, remissionem peccatorum populo tribuant. Debent ergo et ipsi ecclesiae sacerdotes ita perfecti esse, et in officiis semper sacerdotalibus eruditi, ut peccata populi in loco sancto, in atriis tabernaculi testimonii, ipsi non peccando consumant, Quid autem est, in loco sancto manducare peccatum? Locus erat sanctus, in quem pervenerat Moses, secundum quod dictum est ad eum: „locus 7) enim, in quo stas, terra sancta `est.“ Similiter ergo et in ecclesià Dei locus sanctus est, fides perfecta, caritas) de corde puro, et conscientia bona. Qui in his stat in ecclesia, in loco sancto stare se agnoscat. 9) Neque enim in terra quaerendus est locus sanctus, in quam 10) semel data sententia est a Deo dicente:

[ocr errors]

1) Cod. Sangerman. „deglutiet." Libri editi (v. c. edd. M.): „deglutivit.“ R.

2) Luc. XII, 49.
4) Cfr. Levit. VI, 26.

3) Deut. XXXII, 22.

") Libri editi (v. c. edd. M.): „ministri ejus sint, et sacerdotes" etc., sed in Cod. Sangerm. desunt verba: ,,ejus sint." R.

6) Edd. Merlini perperam: mutantes.

7) Exod. III, 5.

8) Edd: Merlini: et caritas.

9) Edd. Merlini: cognoscat.

10) Edd. Merlini: qua.

,,maledicta1) terra in 2) operibus tuis.“

Fides ergo in

tegra, et sancta conversatio, locus est sanctus. In hoc itaque loco positus sacerdos ecclesiae, populi peccata consumat, 3) ut hostiam jugulans verbi Dei, et doctrinae sanae victimas offerens, purget a peccatis conscientias auditorum. Edet 4) ergo sacerdos carnes sacrificii in atrio tabernaculi testimonii, cum intelligere potuerit, quae sit ratio in3) his, quaeve mysteria, quae describuntur de atriis tabernaculi testimonii. Ad haec enim atria secreta et recondita nullus accedit, nulli haec nisi sacerdotibus patent: si tamen pateant, si scientia sua, et intellectu mystico potuerint eorum secreta penetrare. Scio autem esse et alia quaedam in ecclesia dogmata secretiora, quae adire nec ipsis sacerdotibus liceat. Illa dico, ubi arca reconditur, ubi urna, ubi manna, et tabulae testamenti. Illuco) ne ipsis quidem sacerdotibus datur accessus, sed uni tantum pontifici, et huic semel in anno certis quibusque et mysticis purificationibus conceditur istud intrare secretum. Sunt et alia ecclesiae dogmata, ad quae possunt pervenire etiam Levitae, sed inferiora sunt ab his,') quae sacerdotibus adire concessum est. Scio et alia esse, ad quae possunt accedere etiam filii Israel, hoc est, laici: non tamen alienigenae, nisi adscripti jam fuerint in ecclesia Domini: „Aegyptius ) enim tertia generatione in

1) Genes. III, 17.

2) Cod. Sangerman. „,in operibus tuis." Libri editi (e. c. edd. M.): „in opere tuo.“ R.

3) Cod. Sangerman. „,consumat.“

edd. M.): „consumit." R.

Libri editi (v. c.

4) Cod. Sangerman, „Edet." Libri editi (v. c. edd.

M.): „Edit." R.

5) Edd. Merlini: in iis.

6) Edd. Merlini: Illic nec ipsis.

') Edd. Merlini: iis.

9) Cfr. Deut. XXIII, 8.

nos,

intrabit') in ecclesiam Dei." Credo 2) propter fidem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in quam credit omnis, qui sociatur ecclesiae Dei, tertiam generationem mystice dictam. Verum tamen sciendum est, quod ex hostiis, quae offeruntur, licet concedantur sacerdotibus ad edendum, non tamen omnia conceduntur: sed pars ex ipsis aliqua Deo offertur, et altaris ignibus traditur: ut sciamus etiam quod, et si conceditur nobis aliqua ex divinis scripturis apprehendere et agnoscere, sunt tamen aliqua, quae Deo reservanda sunt: quae cum intelligentiam nostram superent, 3) sensusque eorum supra nos sit, ne forte aliter a nobis, quam se habet veritas, proferantur, melius igni ista) servamus. Et ideo etiam in hoc loco, quae quidem concessa sunt hominibus ad edendum, prout potuimus, intra tabernaculum Domini consumsimus: si qua vero supersunt, et vel vos in audiendo, vel nos superant in dicendo, servemus igni altaris, tanquam eam partem, quae pro peccato super altare Domini jubetur offerri.

4.,,Et) haec est, inquit, lex arietis, qui pro delicto est: sancta sanctorum. In loco, in quo jugulant 6) holocaustomata, jugulabunt et arietem, qui pro delicto est, contra Dominum," et cetera. Videtur quidem in scripturis divinis frequenter peccatum pro delicto, et delictum pro peccato indifferenter, et absque aliqua distinctione

1) Cod. Sangerman. „,intravit." R.

2) Libri antea editi (v. c. edd. M.): „Credo fidem patris, et filii, et spiritus sancti, in quam credunt omnes, qui sociantur" etc., sed Cod. Sang. ut in nostro textu. R.

3) Cod. Sangerman. „superent." Libri editi (v. c. edd. M.):,,superant.“ R.

4) Cod. Sangerman. „ista_servamus." Libri editi (v. c. edd. M.):,,ista servemus." R.

5) Levit. VII, 1. 2.

6) Cod. Sangerman. „jugulant."

edd. M.): „jugulantur.“ R.

Libri editi (v. c.

nominari: in hoc tamen loco invenitur 1) esse discretum. Nam cum superius in hostia pro peccato ritum sacrificii atque ordinem tradidisset, nunc separatim mandat sacrificium pro delicto: et quamvis eodem ordine, atque eadem observantia cuncta mandentur, et addat in novissimis:,,sicut 2) id, quod pro peccato est, ita et id, quod pro delicto est: lex una erit eorum:" tamen voluit ostendere esse aliquid differentiae in his, quibus sacrificia divisa mandavit. In 'quo ego 3) puto delietum quidem commissum esse levius aliquanto, quam peccatum. Nam invenimus 4) de peccato dici, quod sit peccatum ad mortem. De delicto non legimus, quod esse dicatur ad mortem. Scio tamen et illam differentiam, quae nonnullis sapientium visa est, quod delictum quidem sit, cum non facimus ca, quae facere debemus: peccatum vero sit, cum committimus ea, quae committere non debemus. Sed haec quoniam non semper in scripturis divinis sub ista distinctione invenimus, idcirco generaliter affirmare non possumus. Igitur eodem modo, atque eadem traditione ́de sacrificio, quod pro delicto offertur, accipiendum est, quo et supra exposuimus de eo, quod pro peccato est. Similiter enim jubentur adipes arietis, ii, qui circa renes sunt, et ii, qui interiora operiunt, imponi super altare: ut et tu, qui haec audis, scias, omne quod est intra te crassius, et operit interiora tua, debere te offerre igni altaris, ut purgentur omnia interiora tua, et dicas et tu, sicut et David dicebat: „benedic ") anima mea Dominum, et omnia interiora mea nomén sanctum ejus." Nisi enim ablata fuerit crassitudo illa, quae tegit interiora tua, non possunt subtilem et spiritualem capere sensum, nec pos

[ocr errors]

1) Cod. Sangerman. (itemque edd. M.): „,,invenitur esse discretum." Libri editi:,,invenietur discretum." R. 2) Levit. VII, 7.

3) Edd. Merlini: puto ego etc.

4) Cfr. I Joann. V, 16. 17.

") Psalm. CIII, 1.

« PoprzedniaDalej »