Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctat. Nescio autem, si possumus etiam ad spiritum ejus adscendere in his, quae nobis de sacrificiis lecta sunt. Debemus enim eum, quem diximus in occulto Judaeum, sicut ostendimus, quia non carne, sed corde circumciditur: ita ostendere, quia et sacrificat non in carne, sed corde: et quia cdet de sacrificiis non carnem, 1) sed spiritum.

2. Sed videamus jam, quae sunt illa, quae referuntur in lege.,,Et?) locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: loquere ad Aaron, et filios ejus, dicens: haec lex peccati:" et cetera, quae 3) in praesenti recitata sunt. Et ante jam dixisse nos memini,. quia lex non-semper iisdem datur: sed alia quidem datur filiis Israel, alia autem filiis Aaron, alia etiam, sicut jampridem observavimus, Mosi) et Aaron. Est et alia lex, quae soli Mosi datur, ita ut nec Aaron legis ipsius particeps fiat. Quarum per singula distinctiones et diversitates, quis ita scientiae dono illuminatus a Deo est, ut possit integre aperteque disserere? Invenimus enim in consequentibus praeceptum Domini ad solum Mosen dari, et juberi, ut pectusculum arietis perfectionis Mosi detur, sicut praecepit, inquit, Dominus Mosi. In qua portione neque Aaron, neque filii ejus participes fiunt. Et invenitur lex, quae pertinet ad arietem perfectionis, non posse pervenire usque ad Aaron, neque ad filios ejus, multo magis nec ad reliquos filios") Israel, sed ad solum Mosen, qui erat amicus Dei. Verum quid opus est, quae postmodum recitanda sunt, praevenire? Nunc interim lex recitata est,

Cod. Sangerman.:,,carnem, sed spiritum." Libri editi (v. c. edd. M.): „carne, sed spiritu.“ R.

2) Levit. VI, 24. 25. seqq.

3) Cod. Sangerman.:,,quae in praesenti." Libri editi (v. c. edd. M.): „quae paulo ante." R.

4) Ed. Ruaci sola: Mosi et Aaron est: et alia lex etc. 5) Libri editi (v. c. edd. M.): „filiorum," sed Mss.: ,,filios." R.

quae ad Aaron et filios ejus promulgatur, lex peccati, hoc est hostiae, quae offertur ') pro peccato: „in 2) loco, inquit, in quo jugulantur holocausta, ibi occident et id, quod pro peccato est, in conspectu Domini: sancta sanctorum sunt." Multa quidem jam, Deo juvante, de sacrificiorum ritu secundum spiritualem intelligentiam in superioribus dicta sunt, sed et nunc, si gratia Domini nos visitare dignetur, et vos orationibus adnitamini, addemus quae dederit Dominus. Hostiarum quaedam quidem sunt Dei solius, ita ut nullus hominum participet ex ipsis. Quaedam sunt Aaron sacerdotis, et filiorum ejus: quaedam ipsius, et filiorum et filiarum ejus, ita ut etiam uxorem sacerdotis edere liceat ex his. Quaedam sunt sacerdotum, et filiorum ac filiarum eorum, sed de quibus edere liceat etiam filios Israel. Et in illis quidem hostiis, de quibus licet edere filios Israel, sine dubio habent participium etiam sacerdotes, et filii sacerdotum: non tamen ex omni hostia, quam edet sacerdos, etiam filios Israel edere licebit. Igitur cum istae sint hostiarum differentiae, illam, quam diximus solius Dei esse, ex qua neque Mosen, neque Aaron, neque filios ejus participare fas est, aliquando quidem holocaustomata nominari invenimus: aliquando vero non holocaustomata, sed holocarpomata, veluti si dicamus, quod totus 3) fructus sit, ille scilicet, qui Deo offertur. Est ergo prima legislatio de sacrificiis, si tamen vel observastis, vel retinetis diligenter, quae lecta sunt, ac disserta, et non transcurrunt aures vestras in vanum, vel quae a nobis dicuntur, vel quae ex divinis voluminibus recitantur. Prima ergo est hostia, holocaustomata. Neque enim oportebat aliam primo ho

1) Cod. Sangerman. „,offeruntur.“ R.

2) Levit. VI, 25. Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. 237. not. 5. „jugulantur.“

3) Cod. Sangerman. „,totum." R.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

16

1

stiam nominari, nisi eam, quae omnipotenti Deo offerebatur. Secunda hostia est, quae ad edendum sacerdotibus mancipatur. Tertia, de qua etiam filios Israel contingere, vel edere, ipsos scilicet, qui offerunt, fas est. Sed filios Israel non omnes, nisi illos tantum, qui mundi sunt. Soli enim, qui mundi sunt, de sacrificiis edere jubentur. Verum istas omnes hostias tu qui in occulto Judaeus es, non') in animalibus requiras visibilibus: nec in mutis pecoribus inveniri putes, quod`offerri deceat 2) Deo. Istas hostias intra te ipsum require, et invenies 3) cas intra animam tuam, Intellige te habere intra temet ipsum greges boum, illos, qui benedicuntur in Abraham. Intellige habere te et greges ovium, et greges caprarum, in quibus benedicti, et multiplicati sunt patriarchae. Intellige esse intra te etiam aves coeli. Nec mireris, quod haec intra te esse dicimus: intellige te et alium mundum esse parvum, et esse intra te solem, esse lunam, etiam stellas. Hoc enim si ita non esset, nunquam dixisset Dominus ad Abraham: „adspice") in coelum, et vide stellas, si dinumerari possunt a multitudine: sic erit semen tuum." Nec mireris, inquam, si dicitur ad Abraham, quia sic erit semen tuum, sicut stellae sunt 6) coeli: de illis scilicet, qui ex fide ejus geniti rationabiliter vivant, ac divinas leges, et praecepta custodiant. Audi amplius aliquid Salvatorem ad discipulos dicentem: „vos') estis lux mundi." Dubitasne esse intra te solem, et lunam, ad quem dicitur, quia lux sis mundi? Vis adhuc amplius

1) Edd. Merlini: nolo.

2) Cod. Sangerman. „deceat." Libri editi (v. c. edd. M.):,,debeat." R.

3) Cod. Sangerman. „,invenies eas intra." R. Edd. Merlini: „,invenies intra" etc.

4) Cod. Sangerman. „in parvo.“ R.

5) Cfr. Genes. XV, 5.

Deest,,sunt" in edd. M. 7) Matth. 5, 14.

aliquid de te ipso audire, ne forte parva de te et humilia cogitans, tanquam vilem negligas vitam tuam? Habet hic mundus gubernatorem suum, habet qui eum regat, et habitet in ipso, omnipotentem Deum, sicut ipse per prophetam dicit: „nonne') coelum et terram ego repleo,2) dicit Dominus?" Audi ergo, ipse omnipotens Deus quid etiam de te, hoc est, quid de hominibus dicat. „Habitabo, ) inquit, in iis, et inter 4) ipsos ambulabo." Plus aliquid addit") erga personam tuam. „Et 6) ero, inquit, iis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios et filias, dicit Dominus," Habet hic mundus filium Dei, habet Spiritum sanctum, secundum quod dicit propheta: „verbo") Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum." Et iterum alibi: „spiritus ®) enim Domini replevit orbem terrarum." Audi et tibi quid dicit Christus: „ecce, ") ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi." Et de Spiritu sancto dicitur:,,effundam 10) de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt." Cum ergo videas habere te omnia, quae mundus habet, dubitare non debes, quod etiam animalia, quae offeruntur in hostiis, habeas intra te, et ex

[ocr errors]

1) Jerem, XXIII, 24.

2) Cod. Sangerm. „,repleo." Libri editi (v. c. edd. M.):,,impleo." R.

3) Cfr. Levit. XXVI, 12. coll. II Cor. VI, 16. 4) Cod. Sangerman. inter ipsos ambulabo." Libri editi (v. c. edd. M.): „,in ipsis ambulabo." R.

5) Cod. Sangerman. „,addit." Libri editi (v. c. edd. M.):,,adhuc audi." R.

6) II Cor. VI, 18. coll. Ezech. XXXVI, 28. et Levit. XXVI, 12.

7) Psalm. XXXIII, 6. (XXXII.)

8) Sap. Salomon. I, 7.

9) Matth. XXVIII, 20.

10) Joel. II, 28.

ipsis spirituales 1) offerre debeas hostias. prout potuimus, in superioribus explanavimus.

Sed de illis,

3. Nunc vero illud addimus, quod dicit, quia in loco, in quo jugulantur holocausta, ibi etiam hostiae pro peccato. Vide, quam multa misericordia et benignitas Dei est, ut ubi holocaustum jugulatur illud, quod soli Dei offertur, ibi etiam hostia, quae pro peccato est, immolari jubeatur: quo scilicet intelligat se, qui peccavit, et poenitet, et conversus ad Dominum contribulati spiritus hostiam jugulat, in loco jam sancto stare, et sociari his, quae pertinent ad Deum. Ibi ergo immolatur hostia pro peccato, ubi et holocaustum: in conspectu, inquit, Domini. Est fortassis in conspectu Domini offerre sacrificium, et non offerre in conspectu Domini. Quis ergo est, qui offert 2) in conspectu Domini? Ille,3) ut opinor, qui non exiit a conspectu Domini, sicut Cain, 4) et effectus est timens et tremens. Si quis ergo est, qui habet fiduciam adstare in conspectu Domini, et non fugit a facie ejus, nec adspectum ejus peccati conscientia declinat, iste in conspectu Domini offert sacrificium. Hanc ergo hostiam, quae offertur pro peccatis, dicit esse sancta sanctorum. Majus aliquid audere vult sermo, si tamen et vester sequatur auditus. Quae est hostia, quae pro peccatis offertur, et est sancta sanctorum, nisi unigenitus filius Dei, Dominus meus Jesus Christus? Ipse solus est hostia pro peccatis, et ipse est hostia sancta sanctorum. Sed3) quod addit:,,sacerdos, 6) inquit, qui offert illud, edet illud:"

1) Cod. Sangerman.,,spirituales." Libri editi (v. c. edd. M.):,,spiritualiter." R.

2) Cod. Sangerman. „,offeret." R.

3) Cod. Sangerman. „Ille, opinor, qui non exit.“ R. 4) Cfr. Genes. IV.

5) Edd. Merlini: Sed quid addit? Sacerdos, illud. Videtur etc.

[blocks in formation]
[ocr errors]

edet

Edd. M. et R. hoc loco, cfr.

« PoprzedniaDalej »