Obrazy na stronie
PDF
ePub

coepit agnoscere verum illud Verbum, quod') erat in principio apud Deum. Sed quo facilius, quod dicimus, possit adverti, utamur huiusmodi similitudine. Mutis animalibus, quamvis sit imperitus et indoctus, rationabilis homo si comparetur, videbitur eloquens ad comparationem eorum, quac et rationis et vocis expertia sunt: si vero erudítis et eloquentibus viris, atque in omni sapientia probatissimis conferatur, et ineloquens et mutus' videbitur. At si ipsum quis contempletur divinum Verbum, ipsamque divinam respiciat sapientiam, quantaevis sit eruditionis, et quantaecunque sapientiae, multo amplius quam apud nos sunt pecudes, ipse apud Deum sputum se animal profitebitur. Hoc nimirum erat Moses. Quod et, beatus David intuens, et tali ordine semet ipsum ad divinam sapientiam librans, dicebat: „ut") jumentum factus sum apud te.“ Secundum hoc ergo et prophetarum maximus Moses in praesenti lectione ) dicit ad eum, quod gracili voce sit, et tardus lingua, quod 4) et non sit eloquens. Omnes enim homines ad comparationem verbi divini, non solum ineloquentes, sed et muti putandi sunt.

2. Quia igitur in id intelligentiae profecit, ut agnosceret semet ipsum, in quo est pars maxima sapientiae, remunerat cum divina dignatio. Audi quam opimiso) magnificisque muneribus. „Ego,6) inquit, aperiam os tuum, et instruam te, quae oporteat te loqui.“ Beati sunt, quorum Deus os aperit, ut loquantur. Prophetis Deus aperit os, et replet illud eloquio suo, sicut in praesenti dicit: „ego?) aperiam os tuum, et instruam te, quae

[blocks in formation]

oporteat' te loqui.“ Sed et per David dicit Deus: „dilata ') os tuum,

et replebo illud.". Similiter et Paulus dicit: „ut) detur mihi sermo in adapertione oris mei.“ Eorum ergo, qui verba Dei loquuntur, os Deus aperit. Vereor autem, ne sint aliqui, quorum e contrario os dia

bolus aperiat. Nam qui loquitur mendacium, certum est, • quia diabolus aperuit) os ejus, ut mendacium loquere

tur. Qui falsum testimonium dicit, qui scurrilitates ac turpitudines et cetera hujusmodi de ore suo proferunt, diabolus aperuit os eorum. Vereor, ne et susurronum et detractorum os diabolus aperiat, sed et eorum, qui otiosa verba proferunt, pro quibus reddenda in die judicii ratio est. Jam vero, qùi iniquitatem in“) excelsum loquuntur, qui negant. Dominum meum Jesum Christum in carne venisse, vel qui spiritum sanctum blasphemant, quibus neque in praesenti, neque in futuro saeculo remittetur, quis dubitet, quod os eorum diabolus aperiat?. Vis tibi et hoc de Scripturis ostendam, quomodo hujusmodi hominibus, qui adversum Christum loquuntur, os diabolus aperit? Vide quid scriptum est de Juda, quomodo refertur, 5) quia introivit in illum Satanas, et quia misit in cor ejus diabolus, ut traderet Dominum. Ipse ergo aperuit os ejus, ut loqueretur ) cum principibus, et Pharisacis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Unde mihi videtur, non esse parvae gratiae 'intelligere os, quod aperit Deus, et intelligere os, quod aperit diabolus. Non est sine sancti spiritus gratia, hujusmodi os et verba discer

Et ideo in divisionibus spiritualium gratiarum ad

[ocr errors]

nere.

) Psalm. LXXXI, 10.

2) Ephes. VI, 19. Edd. Merlini: in adapertionem oris mei.

3) Edd. Merlini: aperiat.
4) Edd. Merlini: in excelso loquuntur.
5) Cfr. ev. Joann. XIII, 2.

Cfr. Matth. XXVI, 14. seqq.

ditur !) etiam hoc, quod datur quibusdam discretio spirituum. Ergo spiritualis est gratia, per quam spiritus discernitur, sicut et alibi dicit Apostolus: „probate ?) spiritus, si 3) ex Deo' sunt.“ Sed sicut Deus aperit os sanctorum, ita puto, quod et aures sanctorum Deus aperiat ad audienda verba diviga. Sic enim dicit Esaias propheta: „Dominus 4) aperuit 5) mihi aurem, ut sciam quando oporteat dici verbum.“ Sic et oculos aperit Dominus, sicut aperuit oculos Agar: „et) vidit puteum aquae vivae.“ Sed et Helisaeus propheta dicit: „aperi,?) Domine, oculos pueri, ut videat, quia plures nobiscum sunt, quam cum adversariis. Et aperuit, inquit, Dominus oculos pueri, et ecce, totus mons plenus erat equitibus, et curribus, auxilüsque coelestibus.“ „Circumdat) enim angelus Domini in circuitu țimentium eum, ut eripiat eos." Aperit ergo, ut diximus, Deus et os, et aures, et oculos, ut vel loquamur, vel cernamus, vel audiamus, quae Dei sunt. Sed et illud non otiose accipio, quod dicit propheta: „eruditio, ') inquit, Domini aperuit mihi aurem.“ Hoc mihi videtur ad nos, id est, communiter ad omnem Dei ecclesiam pertinere. Si enim in Domini eruditione versemur, aperit et nobis aurem Domini eruditio. Auris vero, quae per eruditionem Domini aperitur, non semper aperta est, sed aliquando aperta, aliquando clausa

Audi legislatorem dicentem: „ne'') receperis "'). auditum vanum.“ Si quando ergo vana dicuntur, si quando

est.

) Cfr. I Cor. XII, 10. 2) I Joann. IV, 1. 3) Alias (v. c. in edd. M.): „qui ex Deo sunt.“ R. 4) Jesai. L, 4. coll. 5. 5) Edd. Merlini: mihi aperuit. 6) Genes. XXI, 19. ?) II Regg. VI, 17. coll. 16. (IV Regg.) $) Psalm. XXXIV, 7. 9) Jesai. L, 5. 10) Exod. XXIII, 1. ") Alias (e. c. in edd. M.): „respexeris.“ R.

V

sunt:

inania, inepta, turpia, profana, scelesta proferuntur, qui novit Domini eruditionem, claudit aures, et avertit auditum, et dicit: „ego ?) autem sicut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperuit os suum.“ Si vero ad utilitatem animae pertinent, quae dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, virtutes invitat, vitia resecat, patere debent aures hujuscemodi eloquiis: et non solum aures, sed et cor, et mens, et tota ad hujuscemodi auditum apimae janua pandenda est. Summa tamen moderatione praecepti usa est lex, ut non diceret:a) non audies „auditum vanum,“ sed : » non recipies.“ Nam vana frequenter audimus.

Marcion quae loquitur, vana sunt. Valentinus quae loquitur, vana et omnes, qui contra creatorem Deum loquuntur, vana sunt quae loquuntur. Sed tamen frequenter nos audimus ea, ut adversum ea respondere possimus: ne forte subripiant simplicioribus quibusque fratrum nostrorum per sermonis ornatum. Audimus ergo haec: sed non recipimus. Dicta sunt enim de ore illo, quod diabolus aperuit. Et ideo orandum nobis est, ut dignetur Dominus aperire os nostrum : ut possimus et contradicentes revincere, et obturare os, quod diabolus aperuit. Haec de eo, quod scriptum est: „ego 3) aperiam os tuum, et instruam te, quae oporteat te loqui.“ Non solum autem Mosi promittitur os aperiri a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim et de ipso: „ego 4) aperiam os tuum, et os illius, et instruam vos, quae faciatis.“ Occurrit enim et Aaron Mosi, et exiit de Aegypto. Occurrit autem ei. Ubi? in quali loco ? Interest enim ubi occurrat Mosi is, cujus os aperiendum est a Deo. Occurrit enim, inquit, in montem Dei. Vides, quia merito aperitur os ejus, qui potest occurrere in montem Dei. Petrus et Jacobus et Joannes

) Psalm. XXXVIII, 13. 3) Exod. XXIII, 1.
3) Exod. IV, 12. *) Exod. IV, 15.

in ') montem Dei adscenderunt, ut transformatum Jesum videre mererentur, et Mosen cum ipso, atque Heliam viderent in gloria. Et tu ergo nisi adscenderis ad montem Dei et ibi occurreris Mosi, id est, nisi excelsum legis adscenderis sensum: nisi ad spiritualis intelligentiae cacumen evaseris, non estos tuum apertum a Domino. Si in humili loco literae steteris, et historiae textum judaicis narrationibus innectas, non occurristi Mosi in montem Dei, nec os tuum aperuit Deus, neque instruxit te, quae oporteat te loqui. Nisi ergo Aaron occurrisset Mosi in monte, nisi eius sensum sublimem vidisset et arduum, nisi excelsam ejus intelligentiam perspexisset: nunquam ei locutus fuisset verba Dei, neque virtutem signorum prodigiorumque tradidisset, neque participem eum tanti mysterii conscivisset.

3. Verum quoniam longum est de singulis per ordinem dicere, videaunus, ingressi ad Pharaonem Moses et Aaron quid dicunt: „haec 2) dicit Dominus: dimitte populum meum, ut serviant mihi in eremo.“ Non vult Moses, ut populus in Aegypto positus serviat Domino, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat Domino. Hoc est sine dubio, quod ostendit, quia donec quis in tenebris saecularibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Domino. Non enim potest 3) duobus Dominis servire: non potest Domino servire et mammonae. Exeundum igitur nobis est de Aegypto: relinquendus est mundus, si volumus Domino servire. Relinquendus autem, dico, non loco, sed animo: non itinere proficiscendo, sed fide proficiendo. Audi haec eadem Joannem dicentem : filioli;4) nolite diligere munduni, neque ea, quae in mundo sunt: quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculo

Et quid tamen dicit? Quomodo, vel quatenus 1) Deest ,in“ in edd. M. 2) Exod. V, 1.

*) Luc. XVI, 13. 4) 1 Joann. II, 15. 16.

rum.

« PoprzedniaDalej »