Obrazy na stronie
PDF
ePub

se spectat, exsequitur. Jubetur enim ex die, qua unctus fuerit, semper et in perpetuum offerre similaginem oleo conspersam, teneram ex sartagine. Idque cognominat sacrificium ex fragmentis, in odorem suavitatis: et hoc lege aeterna permanere, et transmitti ad posteros jubet. Addit sane observandum, ne ullum sacrificium sacerdotis, hoc est, quod pro se ipso offeret, ') edatur a quoquam: sed holocaustum fiat, quod est igni absumi. Praeceptum quidem secundum literam clarum est, velim tamen videre, qui in hoc typus, et quae figura formetur. Dimidium sacrificii hujus mane vult offerri, et dimidium vespere, certa mensura similae oleo conspersae tenerae a sartagine. Vide, si non, ut ego suspicor, sacrificium 2) sacerdotis haec ipsa sit lex, quae per Mosen promulgatur, cujus dimidium mane jubetur 3) offerri, dimidium vero ad vesperam.Quam legem in duas partes dividi praecepit, in 4) literam videlicet, et spiritum. Et dimidiam quidem partem, quae est litera, offerri jubet mane, primo scilicet legis tempore: quod illis, quibus tunc secundum literam data est, novam lucem, et novum protulit diem. Dimidium vero ejus offerri jussit in vesperam. In vespera enim nobis datus est Salvatoris adventus, in quo pars illa dimidia, hoc est, sensus vel spiritus legis, secundum quod lex spiritualis est, offeratur oleo consperso tenera. Oleum ad misericordiam revocatur, quae debet in sacerdotibus abundare. Tenera ad subtilem et puram intelligentiam pertinet. Quod autem a sartagine dicitur, puto, quod districtum, et multa continentia aridum, et torridum velit esse sacerdotem, in quo

1) Cod. Sangerm.: „offeret." Libri editi (v. c. edd. M.):,,offert." R.

2) Edd. Merlini: sacrificii.

3) Cod. Sangerman.: jubetur offerri." Libri editi (v. c. edd. M.); „jubetur offerre.“ R.

4) Edd. Merlini: in litera videlicet, et spiritu.

nihil remissum haberi ad luxuriam, nihil fluitans ad libidinem possit. Quod autem sacrificium ipsum ex fragmentis nóminavit in odorem suavitatis, puto, quod fragmenta sacerdotum velit intelligi: cum legis per eos litera frangitur, et cibus ex ea latens intrinsecus spiritualis elicitur: ut audientes turbae reficiantur, sicut et Dominus fecisse refertur1) in Evangelijs, ubi benedixit panes, et dedit discipulis, et discipuli confringentes apposuerunt turbis. Et cum satiati fuissent omnes, superfuerunt, inquit, fragmentorum cophini duodecim. Istud est ergo sacrificium ex fragmentis, cum minutatim, quae sunt legis sancta, discutimus, ut spiritualem ex his cibum, purumque capiamus. Et haec, inquit, est lex aeterna. Joannes quidem Apostolus in Apocalypsi 2) dicit esse Evangelium aeternum. Invenimus et hic scriptum esse legem aeternam, sed isti, qui legem secundum literam sequi volunt, velim mihi nunc dicerent, quomodo lex hujus sacrificii esse possit aeterna: cum utique destructo templo, subverso altari, et omnibus, quae dicebantur sancta, profanatis, ritus iste sacrificiorum non potuerit permanere. Quomodo ergo aeternum dicent, quod olim cessasse, et finitum esse jam constat? Restat, ut secundum eam partem lex haec aeterna dicatur, qua nos dicimus legem esse spiritualem, et per eam spiritualia posse offerri sacrificia, quae neque interrumpi3) unquam, neque cessare possunt. Non enim in loco sunt, 4) qui") subvertitur, aut in tempore, quod mutatur, sed in fide credentis, et in corde sacrificantis. Sane quod ait: non edetur de sacrificio sacerdotis, sed holocaustum erit: certum est ad Domini et Salvatoris no

1) Cfr. Matth. XIV, 15. seqq.

2) Apocal. XIV, 6.

3) Edd. Merlini perperam: „irrumpi.“

4) Cod. Sangerman.:,,sunt." Libri editi (v. c. edd. M.):,,est." R.

5) Edd. Merlini: quod.

stri personam referri. De illius enim sacrificio non edetur, sed holocaustum erit. Hoc in loco sacrificium, verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de nullus qua edet, hoc est, nullus disputat, nullus retractat, sed holocaustum est. Quicquid enim dixit, quicquid statuit, aeterna consecratione perdurat, nec aliquis ita ') insanus invenitur, aut profanus, qui retractare de ejus sermonibus possit: quos tanquam holocaustum, sacrificium Deo oblatum, in omni cultu et veneratione habere debemus: quia ,,coelum 2) et terra transibunt, verba autem ejus non transibunt," `sed semper manent, sicut et ipse semper manet. Per ipsum Deo Patri cum Spiritu sancto gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

[ocr errors]

HOMILIA V.

De eo, quod scriptum est:,,haec 3) lex peccati: in loco, quo jugulabuntur holocausta, occident et id, quod peccati est," et cetera.

1. Et 4) locutus est Dominus ad Mosen, dicens: loquere ad Aaron, et ad filios ejus dicens: haec est lex peccati: in loco, quo jugulantur ") holocausta, occident et id, quod peccati est contra Dominum: sancta sancto

1) Cod. Sangerman. (itemq, edd. M.): „,ita insanus.“ In antea editis deest ,,ita." R.

2) Matth. XXIV, 35,
3) Levit. VI, 25. seqq.

buntur."

Edd. M. et R.: „jugula

4) Cfr. Levit, VI, 24-30. coll. LXX. virorum versione.

5) Cod. Sangerman.: jugulantur." Libri editi (v. c. edd. M.): jugulabuntur." R. Cfr, pag. huj. not. 3.

Et

rum sunt. Sacerdos qui1) offeret illud, in loco sancto edet, in atrio tabernaculi testimonii. Omnis qui tangit de carnibus ejus, sanctificabitur: et cuicumque adspersum fuerit ex sanguine ejus, super vestimentum quodcumque respersum fuerit, et ipsum lavabitur in loco sancto. vas fictile, in quocumque coctum fuerit, confringetur: si autem in 2) vase aereo coctum fuerit, defricabit illud, et diluet aqua. Omnis masculus ex sacerdotibus edet ea: sancta sanctorum sunt Domino. Et omnia quae pro peccato sunt, ex quibus illatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculo testimonii deprecari in loco sancto, non edentur, sed igni comburentur." Haec omnia nisi alio sensu accipiamus, quam literae textus ostendit, sicut saepe jam diximus, cum in ecclesia recitantur, obstaculum magis et subversionem Christianae religioni, quam hortationem3) aedificationemque praestabunt. Si vero discutiatur 4) et inveniatur, quo sensu haec dicta sunt, et digne 5) Deo, qui haec scribere dicitur, advertantur, fiet quidem Judaeus, qui haec audit, sed non ille, qui in manifesto, sed qui in occulto Judaeus est: secundum illam differentiam Judaei, quam distinguit Apostolus Paulus, 6) dicens: „,non ") enim, qui in manifesto Judaeus est, neque quae.

1) Cod. Sangerm.: „,qui offeret." Libri editi (v. c. edd. M.):,,qui offert." R.

2) Cod. Sangerm.: „in vase aereo." Libri editi (v. c. edd. M.): „,in vas aereum." R.

3) Cod. Sangerman.:__,,hortationem." Libri editi (v. c. edd. M.):,,rationem." R.

4) Cod. Sangerm.: „discutiatur et inveniatur," Libri editi (e. c. edd. M.):,,discutiantur et inveniantur.“ R.

5) Cod. Sangerman.: „,digne Deo, qui haec scribere dicitur." Libri editi:,,digne Deo, quae hic scribuntur." R. — Edd. Merlini perperam: „digne Deo, qui haec scribitur."

6) Nomen,,Paulus" deest in antea editis (e. c. edd. M.), sed reperitur in Cod. Msc. Sangermanensi, R.

7) Cfr. Rom. II, 28. 29.

manifeste in carne est circumcisio, sed qui in occulto Judaeus est, circumcisione cordis, qui spiritu, non litera: cui') laus non ab hominibus, sed ex Deo est." Quam differentiam Judaei visibilis et Judaei invisibilis non intelligentes impii haeretici, non solum ab his Scripturis refugerunt, sed et ab ipso Deo, qui legem hanc, et scripturas divinas hominibus dedit, atque alium sibi Deum, praeter illum, qui coelum et terram condidit, confinxerunt, cum utique fidei veritas unum eundemque Deum legis et Evangeliorum teneat, visibilium et invisibilium creatorem: quia et cognationem plurimam visibilia cum invisibilibus servant, ita ut Apostolus dicat, quia,,invisibilia 2) Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur." Sicut ergo cognationem sui ad invicem gerunt visibilia et invisibilia, terra et coelum, anima et caro, corpus et spiritus, et ex horum conjunctionibus constat hic mundus: ita etiam sanctam scripturam credendum est ex visibilibus et invisibilibus constare: veluti ex corpore quodam, literae scilicet, quae videtur; et 3) anima, sensus qui intra ipsam deprehenditur; et 4) spiritu, secundum id, quod etiam quaedam in se coelestia teneat, ut Apostolus dicit, quia exemplari) et umbrae deserviunt coelestium." Quia ergo haec ita se habent, invocantes Deum, qui fecit Scripturae animam, et corpus et spiritum: corpus quidem iis, qui ante nos fuerunt, animam vero nobis, spiritum autem iis, qui in futuro haereditatem vitae aeternae consequentur, per quam perveniant ad regna coelestia: eam nunc, quam diximus legis animam, requiramus, quantum ad praesens interim spe

1) Cod. Sangerman.: „cui laus." Libri (editi (v. c. edd. M.): „cujus laus.“ R.

2) Rom. I, 20.

3) Edd. Merlini: et animae sensus qui etc.

4) Edd. Merlini: ex spiritu,

5) Cfr. Hebr. VIII,

5.

« PoprzedniaDalej »