Obrazy na stronie
PDF
ePub

observari voluit, ut soli masculi edant ex eo, femina nulla contingat. Addit et hoc, quod, qui tetigerit ea, sanctificetur. Sed si velimus nunc ab iis, qui in manifesto Judaei sunt, requirere de singulis, qua ratione illud hoc modo dictum sit, aut illud alio modo, absoluta nobis responsione satisfacient, dicentes: ita visum est legem danti: nemo discutit Dominum suum. Et ideo cedentes iis in ceteris, de hoc novissimo sermone requiramus, ut dicant: quomodo omnis, qui tetigerit ex sacrificio sanctorum, sanctificetur. Si homicida tetigerit, si profanus, si adulter, si') incestus, sanctificatus erit? Non enim excepit aliquem, sed dixit: „omnis 2) qui tetigerit ea, sanctificabitur." Ponamus enim, quod etiam nunc integer sit status illius templi, offerantur hostiac, sacrificia consumantur. Ingressus est aliquis templum scelestus, iniquus, impurus, invenit carnes ex sacrificiis propositas, et tetigit eas, sanctificatus continuo pronuntiabitur? Enimvero nullo modo, vel rei natura, vel veritas religionis hoc recipit: et ideo redeundum nobis est ad expositiones Evangelicas, atque Apostolicas, ut lex possit intelligi. Nisi enim velamen abstulerit Evangelium de facie Mosis, non potest videri vultus ejus, nec sensus ejus intelligi. Vide ergo, quomodo in ecclesia Apostolorum discipuli adsunt his, quae Moses scripsit, et defendunt ea, quod et implèri queant, et rationabiliter scripta sint. 3) - Judaeorum vero doctores, et impossibilia haec, et irrationabilia, sequentes literam, faciant.

8. Igitur sacrificium, pro quo haec omnia sacrificia in typo et figura praecesserant, unum, et perfectum, immolatus est Christus. Hujus sacrificii carnem si quis te

1) Cod. Sangerman.:,,ei incestus." Libri editi (v. c. edd. M.): „,si incestuosus." R.

2) Levit. VI, 18.

3) Ed. Ruaei sola: sunt.

1

tigerit, continuo sanctificatur.') Si immundus est, mundatur: si in plaga est, sanatur. Sic denique intellexit illa, de qua paulo ante memoravi, quae profluvium sanguinis patiebatur, 2) quia ipse esset caro sacrificii, et caro sancta sanctorum: et quia vere intellexit, quae esset caro sancta sanctorum, idcirco accessit. Et ipsam quidem carnem sanctam contingere non audet: nondum enim mundata fuerat, nec quae perfecta sunt, apprehenderat: sed fimbriam tetigit vestimenti, quo sancta caro tegebatur, et fideli tactu virtutem elicuit ex carne, quae se et ab immunditia sanctificaret, et a plága, quam patiebatur, sanaret. Non tibi videntur 3) isto magis ordine stare posse dicta Mosis, quibus dicit:4) omnis qui tetigerit ex carnibus sanctis, sanctificabitur? Has enim carnes, quas nos exposuimus, tetigerunt omnes, qui ex gentibus crediderunt. Has tetigit et ille, qui dicebat: „fuimus) enim et nos aliquando stulti, et increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Sed cum benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti." Et alibi dicit:,,et 6) haec, inquit, quidem fuistis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri." Si enim, ut diximus, tangat quis carnem Jesu eo modo, quo supra exposuimus, tota fide, omni obedientia accedat ad Jesum, tanquam ad Verbum carnem factum, iste tetigit carnem sacrificii, et sanctificatus est. Tangit autem carnes verbi et ille, de quo dicit Apostolus: „perfectorum) autem ést

1) Cod. Sangermanensis:,,sanctificatur, si immundus est, sanatur, si in plaga est." R.

2) Marc. V, 26. seqq.

3) Edd. Merlini: videtur.

4) Cfr. Levit. VI, 18.

5) Tit. III, 3. 4. 5.

6) I Cor. VI, 11. 7) Hebr. V, 14.

cibus solidus, eorum, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali."

[ocr errors]

Tangit ergo et ille carnem verbi Dei, qui interiora ejus discutit, et occulta potest explanare mysteria. Et nos si haberemus talem intellectum, ut 1) possemus singula, quae scribuntur in lege, spirituali interpretatione discernere, et obtectum 2) uniuscujusque sermonis sacramentum, in lucem scientiae subtilioris educere: si ita docere possemus ecclesiam, ut nihil ex his, quae lecta sunt, remaneret ambiguum, nihil relinqueretur obscurum: fortassis et de nobis dici poterat, quia tetigimus carnes sanctas verbi Dei, et sanctificati sumus. Sic autem accipio et illud, quad dictum est, quia 3) omnes masculi ex sacerdotibus edent eam. Nulla enim femina, nec remissa et dissoluta anima poterit edere carnes sanctas verbi Dei. Masculus quaeritur, qui eas edat. Masculi denique sunt, qui perducuntur ad numerum: nusquam feminae, nusquam parvuli numerantur. Unde et Apostolus dicebat: „,cum 4) autem factus sum vir, deposui quae erant parvuli." Talis ergo iste masculus, et talis vir quaeritur, qui carnes sanctas possit comedere, et comedere non in quocunque loco, sed in loco sancto, intra atrium tabernaculi. Audiant haec qui scindunt ecclesiam, et peregrinas ac pravas inducentes doctrinas putant se sacras carnes extra templum Dei, et extra aulam dominicam posse comedere. Profana sunt eorum sacrificia, quae contra mandati legem geruntur. In loco sancto edi jubentur, intra atria tabernaculi testimonii. 5) Atria tabernaculi testimonii sunt, quae fidei murus ambit, spei columnae suspendunt, caritatis amplitudo dilatat. Ubi haec non sunt, carnes sanctae nec haberi possunt, nec comedi.

1) Deest,,ut" in sola ed. R.'

2) Edd. Merlini perperam: objectum.

3) Levit. VI, 18. 4) I Cor. XIII, 11.
5) Edd. Merlini: testimonii sint.

9. Bene autem, quod et ea, quae ex sacrificio similaginis offeruntur, plena manu cum oleo offeruntur et thure, in odorem suavitatis Domino. Istum locum breviter explanavit Apostolus Paulus, ad Philippenses dicens: „repletus 1) sum, accipiens ab Epaphrodito ea, quae a vobis missa sunt in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo," In quo ostendit, quod misericordia quidem, quae erga pauperes fit, oleum infundit in sacrificio Dei: ministerium vero, quod sanctis defertur, suavitatem thuris imponit. Sed hoc plena manu fieri debere praecipitur. Sic enim idem Apostolus dicit, quia,,qui 2) parce seminat, parce et metet. Qui autem seminat in benedictione, de benedictione et metet vitam aeternam." Est tamen aliquid in ipso sacrificio, quod memoriale appellatur, quod offerri Domino dicitur. Ego si possem die ac nocte in lege Domini meditari, et omnes Scripturas memoria retinere, memoriale sacrificii mei Domino obtulissem. Certe si non omnia possumus, saltem ca, quae nunc docentur in Ecclesia, vel quae recitantur, memoriae commendemus: ut exeuntes de ecclesia, et agentes opera misericordiae, et implentes divina praecepta, sacrificium cum thure et oleo offeramus in memoriam Domino. Ex his ergo edocemini, ut quae audistis3) in ecclesia, tanquam munda animalia, veluti ruminantes ea revocetis ad memoriam, et cum corde vestro, quae dicta sunt, conferatis. Quod si aliqua memoriae superfuerint, et intellectum vestrum superaverint, facite quod praesentis mandati auctoritas praecipit, dicens: „,quod 4) autem superfaerit ex") his, manducabunt Aaron et filii ejus.“ Si

1) Philipp. IV, 18. 2) Cfr. II Cor. IX, 6.

3) Cod. Sangermanensis: „,audistis." Libri editi (v. c. edd. M.): „,auditis.“ R.

4) Levit. VI, 16.

*) Cod. Sangermanensis: „ex his, manducabunt.“

re

quid superaverit, et excesserit intellectum tuum, vel memoriam tuam, serva Aaron: hoc est, reserva sacerdoti, serva doctori, ut ipse hoc1) manducet, ipse discutiat, ipse exponat: sicut et alibi idem 2) Moses dicit: „interroga 3) patres tuos, et annuntiabunt tibi, presbyteros tuos, et dicent tibi." Ipsi enim sciunt, quomodo haec azyma debeant manducari, et in azymis sinceritatis et veritatis exponi.

10. Additur in sequentibus:,,et 4) locutus est Dominus ad Mosen, dicens : hoc munus Aaron et filiorum ejus, quod offerent Domino in die, qua unxeris eum: decimam partem ephi similaginis in sacrificio ') semper, dimidium ejus mane, et dimidium ejus post meridiem. In sartagine ex oleo fiet, et 6) conspersam offeret eam teneram, sacrificium") de fragmentis, sacrificium in odorem suavitatis Domino. Sacerdos, qui unctus fuerit pro eo ex filiis ejus, faciat ea: lex) aeterna: omnia consummabuntur. Et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit, et non edetur." In ceteris quidem praeceptis, pontifex in offerendis sacrificiis populo praebet officium: in hoc vero mandato, quae propria sunt curat, et quod ad

Libri editi (v. c. edd. M.): „,ex iis manducabit." R.
Cfr. pag. 229. not. 2.

1) Edd. Merlini: haec.

2) Cod. Sangerman.:,,idem Moses dicit." Libri editi (e. c. edd. M.): ipse Moses dicit." R.

3) Cfr. Deut. XXXII, 7.

4) Levit. VI, 19-23.

") Edd. Merlini: sacrificio. Semper dimidium ejus etc. 6) Cod. Sangerman.:,,et conspersam." In antea editis (e. c. edd. M.) legitur: „,conspersa." R. Edd. Mer

lini:,,ex oleo fiet conspersa: offeret eam" etc.

') Cod. Sangerman.: „,sacrificium de fragmentis, sacrificium in odorem." In antea editis (v. c. edd. M.) post ,,fragmentis" non repetitur,,sacrificium.“ R.

8) Cod. Sangerm.,,lex aeterna." Libri editi (v. c. edd. M.): „lege aeterna." R. Edd. Merlini: „lege acterna omnia consummabuntur."

« PoprzedniaDalej »