Obrazy na stronie
PDF
ePub

ostendens, quod animae nondum renovatae, sed in vetustate literae ') perduranti

, non 'oporteat novorum mysteriorum, quae per Christum mundus agnovit, secreta committi.

5. Addit dehinc legislator: „aut 2) si quid nocuit proximo, vel invenit perditionem.“ Lex literae hoc ') videtur mandare, ut, si quis invenit quod alius perdidit, et requisitum fuerit, reddat, nec perjuret pro eo.

Est et haec utilis audientibus aedificatio. Multi enim sine peccato putant esse, si alienum, quod invenerint, teneant, et dicant:-) Deus mihi dedit: cui habeo reddere ? Discant ergo peccatum hoc esse simile rapinae, si quis inventa non reddat. Verum tamen si hoc taptum, quod secundum literam putatur, legislator voluisset intelligi, potuerat dicere: si invenit, quod perierat, vel quod aliquis perdiderat. Nunc autem cum dicit: „invenit) perditionem: amplius nos aliquid voluit intelligere. Qui nimis peccant, in Scripturis perditio appellantur, sicut in Ezechiele propheta legimus dictum: „perditio,') inquit, factus es, et non subsistes in aeternum tempus." Est ergo ostendere, qui multum quaerendo invenit perditionem: ut, verbi gratia, dicamus: haeretici ad construenda et defendenda dogmata sua multum perquirunt, et discutiunt in scripturis divinis, ut inveniant perditionem. Cum enim multa ?) quaesierint testimonia, quibus adstrüant quae prave sentiunt, perditionem sibi invenisse dicendi sunt. Sed si forte aliquis horam audiens in ecclesia verbum Dei catholice tractari, resipiscat, et intelligat, quia, quod invene

[ocr errors]

) Cod. Sangermanensis: „literae.“ Libri editi (v. c. edd. M.):. „malitiae.“. R.

2) Levit. VI, 2. 3. 3) Ed. Ruaei sola: hic.
4) Edd. Merlini: dicunt. 5) Levit. VI, 3.
6) Ezech. XXVII, 36.

?) Libri editi (v. c. edd. M.): „multum.“ Mss.: „multa.“ R.

rat, perditio est, reddet, inquit, quod invenit. Et is, qui perditionem invenit, et ille, qui rapinam , sed et ille, qui depositum abnegavit, et omnis, quicunque aliqua ex parte animae nocuit proximo,') aut juravit injuste: „restituet, ) inquit, ipsum caput, et quintas super augebit, et ei, cujus 'est, reddet,“ secundum eam dumtaxat expositionem, quam de quintis addendis ante jam diximus. Et %) offeret, inquit, Domino arietem de ovibus sine macula, pretio in id, quod deliquit: et orabit pro co sacerdos contra Dominum, et remittetur ei pro uno ab omnibus, quae fecit, et deliquit in eo.“ Diximus in superioribus, quid est offerre arietem, et hunc pretiò sicli sancti emtum. Nunc superest, ut differentiam illam dicamus: quod ibi pretium posuit sicli sancti, hic tantummodo pretium dicit, nec quantitatem pretii, nec nomen pecuniae designavit. In superioribus enim, ubi pro peccato, quod in sancta commissum fuerit, lex dabatur, siclum sanctum diximus nominatum, et siclum nomen esse pecuniae: ut alibi obolus, alibi drachma, alibi mna, vel talentum, vel minutum aes vel 4) denarius dicitur. Hic ergo nihil horum nominatur, sed tantum pretio 5) offerendus aries dicitur. Interest enim peccare in sanctis, et peccare extra sancta. Vis et alibi videre hanc ipsam distinctionem ? Audi, quomodo in Regnorum libris dicit Heli sacerdos ad filios suos: „si 6) enim peccaverit quis in hominem, exorabit pro eo sacerdos.

Si autem in Deum peccaverit, quis exorabit pro eo ?" Similiter et Joannes Apostolus dicit: „est') peccatum ad mortem: non pro illo dico, ut

') Edd. Merlini: proximi. 2) Levit. VI, 5.
3) Levit. VI, 6. 7. 4) Deest „vel“ in edd. M.

5) Ita Cod, Sangermanensis. Libri autem editi (v. c. edd. M.): „pretium, quo offerendus" etc. R.

6) Cfr. I Sam. II, 25. (I Regg.) - Edd Merlini: in homine, exorabit etc.

?) i Joann. V, 16.

[ocr errors]

oretur.“

Quia ergo diversitates peccatorum discere ex spirituali lege debemus, in quibus peccatis tantummodo emendus sit aries, in quibus vero siclo sancto mercandus, qui etiam sint isti, qui vendant arietes, requiramus. Ego arbitror ipsos esse istos, qui arietes ad sacrificium distrahunt, qui sunt et illi, qui oleum ad lampadas virginum vendunt, de quibus dicebant illae prudentes stultis virginibus: „ite') ad vendentes, et emite vobis.“ Vendunt ergo vel oleum luminibus, vel arietes sacrificiis: qui alii, nisi prophetae sancti et Apostoli, qui mihi, cum peccavero, ostendunt, et consilium dant, quomodo debeam corrigere errores meos, et emendare peccata? Vendit mihi Esaias arietem ad sacrificandum pro peccato, cum mihi dicit, tanquam ex Dei persona: „holocausta 2) arietum, et adipes agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo." Et paulopost subjungit: „auferte ") nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum vestrorum: discite bonum facere, eripite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam:' et venite disputemus, dicit Dominus. Et si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem ut coccinum, ut lanam candidam efficiam. Vendít mihi arietem et Daniel, cum dicit, quia „non 4) est locus ad sacrificandum in conspectu tuo, ut possimus invenire misericordiam. Sed in anima contribulata, et spiritu humilitatis suscipiamur, velut in multitudine agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie.“ Vendit nobis et David arietem sacrificii, cum dicit: „sacrificium 5) Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non

') Matth. XXV, 9. 2) Jesai. I, 11.
3) Cfr. Jcsai. I, 16. 17. 18.

4) Dan. III, 38. 39. 40. (Cfr. Daniel juxta Theodotion.)

5) Psalm. LI, 17. ORIGENIS OPERA. Tom. IX.

15

speruit." Cum ergo singuli prophetarum, vel etiam Apostolorum consilium his, qui delinquunt, dederint, quo possint corrigere vel emendare peccatum, merito his vendidisse arietes ad sacrificium videbuntur. Quid autem pretii a comparantibus sumant?. Illud opinor: legendi studium, vigilias audiendi verbi Dei, et super omnia dignissimum pretium obedientiam puto, de qua dicit Dominus: „obedientiam") malo, quam sacrificium, et dicto, audientiam magis, quam holocausta.“

6. Post haec subsequitur: „¢t.2) locutus est, inquit, Dominus ad Moseu, dicens: praecipe Aaron, et filiis ejus, dicens: haec est lex holocausti. Hoc holocaustum in crematione sua erit super altare tota noçte usque in mane: et ignis altaris ardebit super illud, nec exstinguetur. Et induet se sacerdos tunicam lineam, et campestre lineum induet circa corpus suum: et auferet hostiam, quam consumserit ignis, et holocaustum de altari, et ponet illud secus altare. Et despoliabit 3) se stola sua, et induetur stola alia: et ejiciet hostiam, quae cremata est, extra castra in locum mundum. Et ignis super altare ardebit, nec exstinguetur, et comburet super illud“) sacerdos ligna mane, et constipabit in illud holocaustum, et imponet super illud adipem salutaris : et ignis semper ardebit super altare, nec exstinguetur.“ Audi, semper debere esse ignem super altare, et tu, si vis esse sacerdos Dei, sicut scriptum est: „omnes 5) enim voš sacerdotes Domini eritis.“ Et ad te enim dicitur: „gens 6) electa, regale sacerdotium, populus in acquisitionem.“ Si ergo vis sacerdotium agere animae tuae, nunquam recedat ignis de altari

*) Cfr. I Sam. XV, 22. (I Regg.)
2) Levit. VI, 8- 13.
3) Edd. Merlini: dispoliabit.
4) Eaedem: illum. 5) Cfr. Jesai. LXI, 6.
6) I Petr. II, 9. Edd. Merlini: gens sancta.

[ocr errors]

tuo. Hoc est, quod et Dominus in Evangeliis praecipit, ut sint ") lumbi vestri praecincti,?) et lucernae vestrae semper 3) ardentes.“ Semper ergo tibi ignis fidei, et lucerna scientiae accensa sit. Sed et quod dixit: „lambi“) vestri praecincti :“ Dominus in Evangelio: hoc idem est, quod et nunc legislator praecepit, ut campestri lineo praecingatur sacerdos, et ita veteri cinere deposito, innovet sacros ignes. Oportet enim etiam nos dicere: „ecce, “). vetera transierunt, et facta sunt omnia nova.“ Campestri enim lineo cingitur, vel, sicut alibi dicitur, femoralibus utitur, qui luxuriam fluxae libidinis, cingulo restrinxerit castitatis. Ante omnia enim sacerdos, qui divinis assistit altaribus, castitate debet accingi, nec aliter purgare vetera, et instaurare poterit nova, nisi lineis induatur. 6) De lineis saepe jam dictum est, et tunc maxime, cum de indumentis sacerdotalibus dicebamus, quod species ista formam teneat castitatis : quia origo lini ita e terra ducitur, et de terra editur, ut ex nulla admixtione concepta sit. Observandum tamen est, quod aliis indumentis sacerdos utitur, dum est in sacrificiorum ministerio, et aliis, cum procedit ad populum. Hoc faciebat et Paulus scientissimus pontificum, et peritissimus sacerdotum. Qui cum esset in coetu perfectorum, tanquam intra sancta sanctorum positus, et stola perfectionis indutus, dicebat: „sapientiam?) loquimur inter perfectos, sapientiam autem non

w
?) Luc. XII, 35.

2) Edd. Merlini hoc loco, cfr. pag. huj. not. 4.: „accincti."

3) Adverbium „semper" deest in antea editis (v. c. edd. M.), sed reperitur in Mss. R.

4) Luc. XII, 35. Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. huj. not. 2.: „praecincti.“

5) II Cor. V, 17.

6) Cod. Sangerman.: „induatur.“ Libri editi (e. c. edd. Þ.): „indutus.“ R. ?) I Cor. II, 6. 7. 8.

« PoprzedniaDalej »