Obrazy na stronie
PDF
ePub

oretur." Quia ergo diversitates peccatorum discere ex spirituali lege debemus, in quibus peccatis tantummodo emendus sit aries, in quibus vero siclo sancto mercandus, qui etiam sint isti, qui vendant arietes, requiramus. Ego arbitror ipsos esse istos, qui arietes ad sacrificium distrahunt, qui sunt et illi, qui oleum ad lampadas virginum vendunt, de quibus dicebant illae prudentes stultis virginibus: „ite') ad vendentes, et emite vobis." Vendunt ergo vel oleum luminibus, vel arietes sacrificiis: qui alii, nisi prophetae sancti et Apostoli, qui mihi, cum peccavero, ostendunt, et consilium dant, quomodo debeam corrigere errores meos, et emendare peccata? Vendit mihi Esaias arietem ad sacrificandum pro peccato, cum mihi dicit, tanquam ex Dei persona:,,holocausta 2) arietum, et adipes agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo." Et paulopost subjungit: „auferte 3) nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum vestrorum: discite bonum facere, eripite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite disputemus, dicit Dominus. Et si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem ut coccinum, ut lanam candidam efficiam." Vendit mihi arietem et Daniel, cum dicit, quia „non 4) est locus ad sacrificandum in conspectu tuo, ut possimus invenire misericordiam. Sed in anima contribulata, et spiritu humilitatis suscipiamur, velut in multitudine agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie." Vendit nobis et David arietem sacrificii, cum dicit:,,sacrificium 5) Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non

') Matth. XXV,` 9. 2) Jesai. I, 11.

3) Cfr. Jesai. I, 16. 17. 18.

4) Dan. III, 38. 39. 40. (Cfr. Daniel juxta Theodotion.)

5) Psalm. LI, 17.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

15

spernit." Cum ergo singuli prophetarum, vel etiam Apostolorum consilium his, qui delinquunt, dederint, quo possint corrigere vel emendare peccatum, merito his vendidisse arietes ad sacrificium videbuntur. Quid autem pretii a comparantibus sumant? Illud opinor: legendi studium, vigilias audiendi verbi Dei, et super omnia dignissimum pretium obedientiam puto, de qua dicit Dominus: „obedientiam1) malo, quam sacrificium, et dicto, audientiam magis, quam holocausta."

6. Post haec subsequitur: „et 2) locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: praecipe Aaron, et filiis ejus, dicens: haec est lex holocausti. Hoc holocaustum in crematione sua erit super altare tota noçte usque in mane: et ignis altaris ardebit super illud, nec exstinguetur. Et induet se sacerdos tunicam lineam, et campestre lineum induet circa corpus suum: et auferet hostiam, quam consumserit ignis, et holocaustum de altari, et ponet illud secus altare. Et despoliabit3) se stola sua, et induetur stola alia et ejiciet hostiam, quae cremata est, extra castra in locum mundum. Et ignis super altare ardebit, nec exstinguetur, et comburet super illud 4) sacerdos ligna mane, et constipabit in illud holocaustum, et imponet super illud adipem salutaris: et ignis semper ardebit super altare, nec exstinguetur." Audi, semper debere esse ignem super altare, et tu, si vis esse sacerdos Dei, sicut scriptum est:,,omnes 5) enim vos sacerdotes Domini eritis." Et ad te enim dicitur: „gens 6) electa, regale sacerdotium, populus in acquisitionem." Si ergo vis sacerdotium agere animae tuae, nunquam recedat ignis de altari

[ocr errors]

1) Cfr. I Sam. XV, 22. (I Regg.)
2) Levit. VI, 8—13.

3) Edd. Merliní: dispoliabit.

4) Eaedem: illum.

6) I Petr. II, 9.

5) Cfr. Jesai. LXI, 6. Edd. Merlini: gens sancta.

tuo. Hoc est, quod et Dominus in Evangeliis praecipit, ut sint') lumbi vestri praecincti, 2) et lucernae vestrae semper 3) ardentes." Semper ergo tibi ignis fidei, et lucerna scientiae accensa sit. Sed et quod dixit: „lumbi) vestri praecincti:" Dominus in Evangelio: hoc idem est, quod et nunc legislator praecepit, ut campestri lineo praecingatur sacerdos, et ita veteri cinere deposito, innovet sacros ignes. Oportet enim etiam nos dicere: „ecce,3). vetera transierunt, et facta sunt omnia nova." Campestri enim linco cingitur, vel, sicut alibi dicitur, femoralibus utitur, qui luxuriam fluxae libidinis, cingulo restrinxerit castitatis. Ante omnia enim sacerdos, qui divinis assistit altaribus, castitate debet accingi, nec aliter purgare vetera, et instaurare poterit nova, nisi lineis induatur. 6) De lineis saepe jam dictum est, et tunc maxime, cum de indumentis sacerdotalibus dicebamus, quod species ista formam teneat castitatis: quia origo lini ita e terra ducitur, et de terra editur, ut ex nulla admixtione concepta sit. Observandum tamen est, quod aliis indumentis sacerdos utitur, dum est in sacrificiorum ministerio, et aliis, cum procedit ad populum. Hoc faciebat et Paulus scientissimus pontificum, et peritissimus sacerdotum. Qui cum esset in coetu perfectorum, tanquam intra sancta sanctorum positus, et stola perfectionis indutus, dicebat:,,sapientiam 7) loquimur inter perfectos, sapientiam autem non

1) Luc. XII, 35.

2) Edd. Merlini hoc loco, cfr. pag. huj. not. 4.: :,,accincti."

3) Adverbium semper" deest in antea editis (v. c. edd. M.), sed reperitur in Mss. R.

4) Luc. XII, 35. Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. huj. not. 2.: „praecincti.“

5) II Cor. V, 17.

6) Cod. Sangerman.: „induatur." Libri editi (e. c. edd. M.):,,indutus." R.

7) I Cor. II, 6. 7. 8.

hujus mundi, neque principum hujus mundi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent." Sed post haec tanquam ad populum exiens mutat stolam, et alia induitur longe inferiore, quam illa. Et quid dicit?,,Nihil') aliud, inquit, judicavi me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum." Vides ergo istum doctissimum sacerdotem, quomodo indutus sit. Cum est iturus inter perfectos, velut in sancta sanctorum, alia utitur stola doctrinae. Cum vero exit ad eos, qui incapaces sunt, mutat stolam verbi, et inferiora docet: et alios lacte potat, ut parvulos: alios oleribus nutrit, nt infirmos: aliis vero fortes praeparat cibos, his scilicet, qui 2) "pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad discretionem boni, vel mali." Sic scicbat Paulus mutare stolas, et alia uti ad populum, alia in ministerio sanctorum. Ipse autem pontificum pontifex, et sacerdotum sacerdos Dominus, et Salvator noster, de quo dicit Apostolus, quia „pontifex 3) sit futurorum bonorum," audi, quomodo primus haec fecerit, et ita discipulis suis haec, imitanda reliquerit. Evangelium refert de eo, et dicit, quia,,in) parabolis loquebatur ad turbas, et sine parabolis non loquebatur iis." Seorsum autem solvebat ea discipulis suis. Vides, quomodo ipse docuit aliis indumentis uti debere pontificem, cum procedit ad turbas, aliis, cum eruditis et perfectis ministrat in sanctis. Unde optandum nobis est, et agendum, ne tales nos inveniat Jesus, ita imparatos, et ita saeculi sollicitudinibus alligatos, ut cum turbis loquatur nobis in parabolis, ut videntes non videamus, et audientes non audiamus: sed potius

1) I Cor. II, 2.
3) Hebr. IX, 11.
4) Matth. XIII, 34.

2) Hebr. V, 14.

inter eos inveniri mereamur, ad quos dicit: „vobis1) datum est nosse mysteria regni Dei.“

7. Post hoc: „haec2) est, inquit, lex sacrificii, quod offerent filii Aaron sacerdotis ante altare contra Dominum. Auferet ab eo plenám manum de similagine sacrificii cum oleo ejus, et cum omni thure ejus, quae sunt ad sacrificium, et imponet super altare hostiam odorem suavitatis, memoriale ejus Domino. Quod autem superfuerit ex ea, manducabit Aaron, et filii ejus. Azyma edetur 3) in loco sancto, in atrio tabernaculi testimonii manducabunt eam. Non coquetur fermentatum, partem illis hanc dedi ab hostiis Domini: sancta sanctorum sunt, sicut est pro peccato et pro delicto. Omnes masculi sacerdotum edent eam: legitimum aeternum in progenies vestras ab hostiis Domini. Omnis qui tetigerit ea, sancțificabitur." In his, quae proposita sunt, mos quidem sacrificandi sacerdotibus datur, et observantiae, quibus coli Deus, vel purificari populus videretur, vel etiam in necessariis victus causa consuleretur sacerdotibus et ministris. Offerendae enim similae in sacrificio mensura posita est, quae decima pars ephi appellatur, huic oleum superfunditur, et thus superponitur. Sed cum ad altare pervenerit, sacerdos, inquit, plenam mañum exa) ea sumet, ita ut intra plenitudinem manus concludat et oleum, quod infusum est, et thus, quod superpositum est, ut sit hoc libamen, et sacrificium Deo in odorem suavitatis. Cetera, inquit, maneant sacerdotibus ad edendum, sed edenda ea tradidit lex in loco sancto, in atrio tabernaculi, ita ut nihil fermentetur ex iis. Hanc enim, inquit, dedi partem sacerdotibus, et haec sunt sancta sanctorum. Sed et illud

-

') Matth. XIII, 11. Edd. Merlini: mysterium.
2) Levit. VI, 14 — 18.

3) Edd. Merlini: edentur.

4) ́Ed. Ruaci sola: ex eo etc.

« PoprzedniaDalej »