Obrazy na stronie
PDF
ePub

fidelium unusquisque suscepit. Ego puto, quod et ipsam animam nostram, et corpus depositum accepimus a Deo. Et vis videre majus aliud depositum, quod accepisti a Deo? Ipsi animae tuae Deus imaginem suam, et similitudinem commendavit. Istud ergo depositum, tam integrum tibi restituendum est, quam a te constat esse susceptum. Si enim sis misericors, sicut pater tuus in coelis misericors est, imago Dei in te est, et integrum depositum servas. Si perfectus es, sicut pater tuus in coelis perfectus est, imaginis Dei in te depositum manet. Similiter et cetera omnia, si pius, si justus es, si sanctus, si mundus corde: et omnia quae in Deo praesto sunt per naturam, si tibi per imitationem subsistant, depositum apud te divinae imaginis salvum est. Si vero e contrario agas, et pro misericorde crudelis, pro pio impius, pro benigno violentus, pro quieto turbulentus, pro liberali raptor exsistas, abjecta imagine Dei, diaboli in te imaginem suscepisti, et bonum depositum tibi divinitus commendatum abnegasti. Aut non hoc erat, quod sub mysterio Apostolus electo discipulo mandabat Timotheo, dicens:,,02) Timothee, bonum depositum custodi?" Ego etiam illud addo, quod et Christum Dominum depositum suscepimus, et sanctum Spiritum depositum habemus. Videndum ergo nobis est, ne hoc sancto deposito non sancte utamur, et cum nos in consensum sui peccata sollicitant, juremus nos non suscepisse depositum. Quod utique si habeamus in nobis, peccato consentire non possumus. Sed et ipse sensus rationabilis, qui in me est, commendatus mihi est, ut eo utar ad intelligentiam divinorum: ingenium, memoria, judicium, ratio, et omnes, qui intra me sunt motus, commendati mihi videntur a

1) Sic Mss., libri vero editi (e. c. edd. M.): „integre tibi" etc. R.

2) Cfr. II Tim. I, 14.

Deo, ut iis utar in his, quae praecepit lex divina. Si vero ad malas artes solers et perspicax vertamus ingenium, et rebus Dei abutamur in his, quae non vult Deus: hoc est abjurare depositum, et beneficia vertere in perfidiam.

4. Videamus nunc, quid etiam societas intelligenda sjt. Putas, est aliquis, qui secundum literam commoneri debeat, ne forte in ratione pecuniae, vel qualibet alia specie societatis, socium fraude decipiat? Ultimae misericordiae est anima illa, in quam1) cadere adhuc fraudis hoc genus potest. Verum tamen quoniam multa est in homine fragilitas, etiam de his commoneamus, quia nec Apostolum piguit ista mandaré. Dicit enim: „ne 2) quis circumscribat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est de his omnibus Deus." Nunc vero requiramus, quae sit etiam societas spiritus. Audi de his ipsis verbis Apostolum dicentem: „si3) quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum." Vides societatis legem, quomodo intellexit Apostolus Paulus. Audi et Joannem, quomodo uno codemque spiritu proloquatur. „Et) societatem, inquit, habemus cum patre, et cum filio ejus Jesu Christo." Et iterum Petrus dicit: „consortes, ") inquit, facti estis divinae naturae," quod est, socii. Et iterum dicit Apostolus Paulus: „quae) enim societas luci ad tenebras?" Quod si luci ad tenebras societas nulla est, potest ergo societatem lux habere cum luce. Igitur si nobis cum Patre, et Filio, et Spiritu sancto societas data est, videndum nobis est, ne sanctam istam divinamque societatem peccando abnegemus. Si enim agamus opera tenebrarum, certum est, quia societatem negavimus lucis. Sed et sanctorum socios nos dicit Apostolus: nec mirum. Si enim cum

1) Edd. Merlini: qua.

2) I Thess. IV, 6.

3) Philipp. II, 1. 2. 4) Cfr. I Joann. I, 3.
6) II Cor. VI, 14.

5) Il Petr. I, 4.

Patre et Filio dicitur nobis esse societas, quomodo non `et cum sanctis, non solum qui in terra sunt, sed et qui in coelis? quia et Christus per sanguinem suum pacificavit coelestia, et terrestria, ut coelestibus terrena sociaret. Quod evidenter indicat, ubi dicit ') gaudium esse in coelis super uno peccatore poenitentiam agente. Et rursum cum dicit 2) eos, qui resurgunt a mortuis, futuros esse sicut angelos Dei in coelo, et cum ex integro hominibus coelorum regna promittit. Hanc ergo societatem dirumpit, et abnegat, quicunque malis actibus suis, malisque sensibus ab eorum conjunctione separatur. Post haec de rapina dicitur: raptores sunt mali, et boni: et boni quidem illi, de quibus dicit3) Salvator, quia regnum coelorum diripiunt. Sunt autem et mali raptores, de quibus dicit propheta: „et") rapina pauperum in domibus vestris est." Apostolus vero abrupte pronuntiat, dicens: ,,nolite") errare, quia neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt." Est 6) tamen aliquid et secundum spiritualem intelligentiam culpabiliter rapere, sicut illi laudabiliter rapiunt regna coelorum. Ut, verbi causa, dicamus: si homo nondum purgatus a vitiis, nondum segregatus a profanis et sordidis actibus, velit se coetui sanctorum et perfectorum latenter ingerere, et sermonem, quo perfecta et mystica tractantur, audire: hujusmodi homo secretorum et perfectorum scientiam non bene rapit. Meminisse enim oportet praecepti Salvatoris, quo dicit, quia „nemo) mittit vinum novum in utres veteres: alioquin et utres rumpentur, et vinum peribit:"

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

5) I Cor. VI, 10.

6) Ita Cod. Sangermanensis, libri vero editi (e. c. edd. M.): „Et tamen aliqui sciunt et secundum" etc. R. 7) Cfr. Matth. IX, 17.

ostendens, quod animae nondum renovatae, sed in vetustate literae1) perduranti, non oporteat novorum mysteriorum, quae per Christum mundus agnovit, secreta committi.

5. Addit dehinc legislator:,,aut 2) si quid nocuit proximo, vel invenit perditionem." Lex literae hoc 3) videtur mandare, ut, si quis invenit quod alius perdidit, et requisitum fuerit, reddat, nec perjuret pro eo. Est et haec utilis audientibus aedificatio. Multi enim sine peccato putant esse, si alienum, quod invenerint, teneant, et dicant: 4) Deus mihi dedit: cui habeo reddere? Discant ergo peccatum hoc esse simile rapinae, si quis inventa non reddat. Verum tamen si hoc tantum, quod secundum literam putatur, legislator voluisset intelligi, potuerat dicere: si invenit, quod perierat, vel quod aliquis perdiderat. Nunc autem cum dicit:,,invenit ") perditionem:" amplius nos aliquid voluit intelligere. Qui nimis peccant, in Scripturis perditio appellantur, sicut in Ezechiele propheta legimus dictum: „perditio, ) inquit, factus es, et non subsistes in aeternum tempus." Est ergo ostendere, qui multum quaerendo invenit perditionem: ut, verbi gratia, dicamus: haeretici ad construenda et defendenda dogmata sua multum perquirunt, et discutiunt in scripturis divinis, ut inveniant perditionem. Cum enim multa') 'quaesierint testimonia, quibus adstruant quae prave sentiunt, perditionem sibi invenisse dicendi sunt. Sed si forte aliquis horum audiens in ecclesia verbum Dei catholice tractari, resipiscat, et intelligat, quia, quod invene

1) Cod. Sangermanensis: „,literae." Libri editi (v. c. edd. M.):,,malitiae." R.

3) Ed. Ruaei sola: hic.

2) Levit. VI, 2. 3.
4) Edd. Merlini: dicunt.

6) Ezech. XXVII, 36.

5) Levit. VI, 3.

2) Libri editi (v. c. edd. M.): „multum." Mss.: ,,multa." R.

[ocr errors]

rat, perditio est, reddet, inquit, quod invenit. Et is, qui perditionem invenit, et ille, qui rapinam, sed et ille, qui depositum abnegavit, et omnis, quicunque aliqua ex parte animae nocuit proximo,') aut juravit injuste: „restituet, 2) inquit, ipsum caput, et quintas super augebit, et ei, cujus 'est, reddet," secundum eam dumtaxat expositionem, quam de quintis addendis ante jam diximus. „,Et3) offeret, inquit, Domino arietem de ovibus sine macula, pretio in id, quod deliquit: et orabit pro co sacerdos contra Dominum, et remittetur ei pro uno ab omnibus, quae fecit, et deliquit in eo." Diximus in superioribus, quid est offerre arietem, et hunc pretio sicli sancti emtum. Nunc superest, ut differentiam illam dicamus: quod ibi pretium posuit sicli sancti, hic tantummodo pretium dicit, nec quantitatem pretii, nec nomen pecuniae designavit. In superioribus enim, ubi pro peccato, quod in sancta commissum fuerit, lex dabatur, siclum sanctum diximus nominatum, et siclum nomen esse pecuniae: ut alibi obolus, alibi drachma, alibi mna, vel talentum, vel minutum aes vel) denarius dicitur. Hic ergo nihil horum nominatur, sed tantum pretio 5) offerendus aries dicitur. Interest enim peccare in sanctis, et peccare extra sancta. Vis et alibi videre hanc ipsam distinctionem? Audi, quomodo in Regnorum libris dicit Heli sacerdos ad filios suos: „si 6) enim peccaverit quis in hominem, exorabit Si autem in Deum peccaverit, quis exorabit pro eo?" Similiter et Joannes Apostolus dicit:,,est) peccatum ad mortem: non pro illo dico, ut

pro eo sacerdos.

1) Edd. Merlini: proximi,

2) Levit. VI, 5.

3) Levit. VI, 6. 7. 4) Deest,,vel" in edd. M.

5) Ita Cod, Sangermanensis. Libri autem editi (v.

c. edd. M.): „pretium, quo offerendus" etc. R.

6) Cfr. I Sam. II, 25. (I Regg.) Edd Merlini: in homine, exorabit etc.

7) I Joann. V, 16.

« PoprzedniaDalej »