Obrazy na stronie
PDF
ePub

accipitur. Scire ergo debemus, hoc modo istos quinque sensus in sanctis actibus posse restitui, ut, si forte praesumsimus abuti iis in saecularibus actibus, et impendimus usum eorum in his, quae non secundum Deum gessimus, restituamus nunc et ipsos quinque sanctis actibus religiosisque ministeriis, et alios his quinque addamus, qui sunt interioris hominis sensas: per quos vel mundi corde effecti Deum videmus, vel aures habemus ad audienda ea, quae docet Jesus, vel odorem capimus illum, quem dicit Apostolus: „quia ') Christi bonus odor, sumus Deo :“ vel etiam gustum sumimus illum, de quo dicit propheta : „gustate, ?) et videte, quoniam suavis est Dominus:“ vel tactum illum, quem dicit Joannes, quia „oculis 3) nostris inspeximus, et manus nostrae palpaverant) de verbo vitae.“ His autem omnibus unum superaddamus, ') ut ad unum Deum haec cuncta referamus. Et hace quidem de restituendis his, quae qualibet culpa ex sanctis ablata - fuerant, dicta sint.

8. Quid vero dicemus de sacrificio arietis pretio emti, et pretio sicli sancti, qui pro peccati expiatione jubetur offerri? Dives futurus est, qui pretio arietis possit delicta purgare. Quae sunt istae divitiae, requiramus. Docet nos sapientissimus Salomon dicens: „redemtio ) animae viri, propriae divitiae ejus.“ Audis verba sapientiae, quomodo necessariis cum proprietatibus, vim uniuscujusque sermonis enuntiant? Divitias dicit aptas ad animae redemtionem, et divitias non alienas, neque communes, sed divitias proprias. Per quod ostendit esse quasdam

2) II Cor. II, 15.
2) Psalm. XXXIV, 8. (XXXIII.)
3) Cfr. I Joann. I, 1.

*) Cod. Sangerman,: „palpaverunt." Libri editi (v.' c. edd. M.): „contrectaverunt.“ R.

5) Edd. Merlini: superaddimus.
5) Prov. XIII, 8.

[ocr errors]

divitias proprias, quasdam yero non proprias. Sed hoc evidentius Dominus in Evangeliis declaravit, cum dixit: „qùod') si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?" ostendens per hoc praesentis saeculi divitias non esse nostras proprias, sed alienas. Transeunt enim, et sicut umbra praetereunt. Propriae vero sunt illae divitiae, de quibus propheta dicit: „et ?) ad te congregabo divitias gentium.“ Ex his fortasse divitiis et Abraham ) dives factus est valde in auro, et argento, et pecoribus, atque omni supellectili. Vis tibi ostendam, ex quibus thesauris descendant istae divitiae? Audi Apostolum Paulum dicentem de Domino Jesu Christo: „in“) quo sunt, inquit, omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.“ Sed et in Evangeliis Dominus dicit, quia scriba dives „profert) de thesauris suis nova et vetera.“ De his et Apostolus Paulus dicit: „quia) in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.“ Ex his ergo divitüs, quae de thesauris sapientiae et scientiae proferuntur, mercandus nobis est iste aries, qui offerri debeat pro peccatis, illis scilieet, quae in sancta commissa sunt, et sicli sancti adnumeratione mercandus. Jam superius diximus, quod omnis hostia typum gerat et imaginem Christi, multo magis aries, qui et pro Isaac quondam a Deo substitutus est ?) immolandus. Siclo igitur sancto comparandus nobis est Christus, qui peccata nostra dissolvat. Siclus sanctus fidei nostrae formam te

Si enim fidem obtuleris tanquam pretium, Christo velut ariete immaculato in hostiam dato, remissionem accipies peccatorum. Sentio, quod in explanando vires nostras mysteriorum superat magnitudo. Sed quamvis non

net.

*) Luc. XVI, 12. 2) Cfr. Zachar. XIV.
3) Cfr. Genes. XIII. 4) Coloss. II, 3.
5) Cfr. Matth. XIII, 52. 6) I Cor. 1, 5.
') Cfr. Genes. XXII.

valeamus cuncta disserere, tamen sentimus cuncta repleta esse mysteriis. Et idoo studiosis quibusque indicia posuisse sufficiat, quibus excitati ad altiora horum, et profundiora perveniant, et intelligant, ex quibus iis gregibus quaerator vitulus ad hostiam, ex quibus ovibus aries providendus sit. Habeo ') enim, inquit Jesus, et alias oves, quae non sont de hoc ovili: et illas oportet me adducere: ut fiat unus gres, et unus pastor.“ Sciant etiam, ubi turtures, ubi columbae requirendae sunt. „Oculi, ?) inquit, tui sicut colombae super plenitudines aquarum.“ Ad aquarum ergo plenitudines properandum est, in his enim sponsae describitur pulchritudo. „Et') collum, inquit, tuum sicut turturis.“ In columbis oculi praedicantur. Quod enim dixit: „columbae *) super plenitudines aquarum:“ ferunt hoc genus avis, com ad aquas reperit, quia ibi solet accipitris insidias pati, venientem desuper inimicum, volitantis umbra in 5) aquis inspecta deprehendere, et oculorum perspicacia fraudem periculi imminentis eradere. Quod si 6) et tu ita prospicere potueris insidias diaboli, et cavere, sacrificium Deo columbas obtuleris. Sed et quibus talia curae sunt, illud etiam requirant, ex quibus iis agris simila debet offerri. Ego arbitror, quod ex illius terrae segetibus, quae facit alium centesimum, alium sexagesimum, alium tricesimum fructum. Requirant etiam, nisi plus, quam debet, curiosum videtur, quibus molentibus simila ista ad sacrificia praeparetur. Nec eos lateat duas esse, quae molunt, quarum una adsumetur,) et alia relinquetur. Ex illius ergo mola, quae adsumenda est, similam oportebit offerre. Sed et siclus

1) Cfr. ev. Joann. X, 16. 2) Cantic. V, 12.
3) Cfr. Cantic. VII, 4. coll. I, 10.
4) Cantic. V, 12. 5) Deest „in“ in ed. Ruaci.
5) Edd. Merlini: et si tu ita etc.
) Edd. Merlini: adsumitur, et alia relinquitur.

ratur.

tur.

sanctus, qui ad arietis pretium necessarius dicitur,

vide unde, et quomodo perquirendus sit. Siclus pecuniae dominicae nomen est, et in multis Scripturarum locis, diversis appellationum nominibus, pecunia dominica memo

Sed quaedam proba, quaedam vero reproba dici

Proba, erat illa pecunia, quam paterfamilias peregre profecturus, vocatis servis suis dedit unicuique secundum virtutem suam. Proba erat et illa pecunia, quae

denarius nominatur, qui cum mercenariis pactus est, et a novissimis datus est usque ad primos. Scire ergo te oportet, quia est et alia pecúnia reproba. Audi prophetam dicentem: „argentum ') vestrum reprobum.“ Quia ergo est quaedam proba, quaedam vero reproba, propterea Apostolus, velut ad probabiles trapezitas: „probantes, ?) inquit, omnia, quod bonum est obtinentes.“ Solus enim est Dominus noster Jesus Christus, qui te hujusmodi artem possit edocere, per quam scias discernere; quae sit pecunia, quae veri regis imaginem tenet: quae vero sit adulterina, et, ut vulgo dicitur, extra monetam formata, quae nomen quidem habeat regis, veritatem autem regiae figurae non teneat. Multi namque sunt, qui nomen Christi habent, sed veritatem non habent Christi. Et propter hoc dicit Apostolus Paulus : ,,oportet) enim et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos.“ Idcirco igitur et in praesenti lectione legislator, totus ad mysticum et spiritualem respiciens sensum, addidit, ut aries iste, qui ob hoc comparatur, ut peccatum possit absolvere, non qualicunque siclo, hoc est, non qualicunque pecunia, sed siclo sancto comparetur. Quod si non respiciebat ad mysterium, quid rationis esse videbatur, ut aries emtus offerretur ad hostiam, et certo pretio ? et non sufficit nomen pecuniae siclo nominasse, sed addidit et sancto sia

1) Cfr. Jerem. VI, 30.
2) Cfr. I Thess. V, 21. . - 3) I Cor. XI, 19.

[ocr errors]

clo? Quid, si haberet aliquis in gregibus suis arietes optimos, et divinis sacrificiis dignos? Aut quid, si aliquis ita pauper esset, ut siclum sanctum habere non posset? ') Haec est ergo legislatoris moderatio, ut, nisi quis habeat certum pecuniae modum, peccatum ejus non ?) possit absolvi? Quod aperte secundum literam quidem videtur absurdum, secuņdum spiritualem vero intelligentiam certum est, quod remissionem peccatorum nullus accipiat, nisi detulerit integram, probam, et sanctam fidem, per quam mercari possit arietem : cujus natura haec est, ut peccata credentis abstergat. Et hic est siclus sanctus, probata, ut diximus, et sincera fides, id est, ubi nullus perfidiae dolus, nulla haereticae calliditatis perversitas admiscetur, ut sinceram fidem offerentes, pretioso Christi sanguine, tanquam immaculatae hostiae, dilụamur: per quem est Dco patri omnipotenti, cum Spiritu sancto, gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

[merged small][ocr errors]

De eo, quod scriptum est: „sis) peccaverit anima, et praeteriens praeterierit praecepta Domini, et mentietur

proximo suo super deposito, aut societate,“ et

cetera.

1. Si secundum divinae legis fidem haec, quae leguntur nobis, Dominus locutus est ad Mosen, puto, quod tanquam Dei verba non debeant secundum incapacitatem audientium, sed secundum majestatem loquentis intelligi.

) Edd. Merlini: possit? Haec etc.
2) Edd. Merlini: non possit absolvi. Quod etc.
*) Cfr. Levit. VI, 1. 2. seqq.

« PoprzedniaDalej »