Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus, enarravit. De anima, quam sub peccato factam dicit offerre, qualiter sentiendum sit, in superioribus, prout potuimus, explanavimus: quod vero in hoc loco addidit, dicens:,,anima 1) si peccaverit ex populo terrae:" non mihi videtur otiosum. Quis enim dubitaret, quin ea, quae dicit lex, ad animas, vel ad populum, qui sunt in terra, dicerentur? Quid ergo necessarium fuit, ut ad hoc, quod dixit:,,anima 2) una si peccaverit:" adderet: „ex populo terrae?" Sed videndum est, ne forte ad distinctionem alterius populi, qui non est de terra, haec anima, quae peccaverit, 3) de populo terrae esse dicatur. Neque enim convenire dictum hoc potest illi, qui dicebat:,,nostra *) autem conversatio in coelis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum." Quomodo ergo istam animam merito dixerim de populo terrae, quae nihil habet commune cum terra, sed tota in coelis est, et ibi conversatur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quo et redire desiderat, 5) et esse cum Christo: multo enim melius: sed permanere in carne necessarium ducit 6) propter nos? Haec enim anima, quae peccat, de populo terrae est, faciens unum ab omnibus mandatis Domini, quod non fiet. Diu me in hoc sermone quidam stupor attonitum tenuit. Non enim consequenter dictum video, quod peccaverit anima, et fecerit unum ex mandatis Domini, quod non fiet. Si enim mandatum Domini est, quomodo fieri non debuit, cum utique ad hoc dentur mandata Domini, ut fiant? Et quomodo hic dicitur peccasse ani

1) Levit. IV, 27.

2) Levit. IV, 27.

3) Cod. Sangermanensis: „peccaverit." Libri editi (v. c. edd. M.): „peccavit." R.

4) Philipp. III, 20.

5) Cfr. Philipp. I, 22. 23.

6) Cod. Sangerman.: „ducit." Libri editi: „,dicit." R. Edd. Merlini: „ducit."

ma, ') quae fecerit unum de mandatis Domini, quod non fiet? Et fortassis aliquibus videbitur error 2) elocutionis per interpretes factus: sed mihi curiosius inquirenti compertum est omnes interpretes similiter protulisse, et ideo non elocutionis error, sed profundioris intelligentiae rerequirendus est sensus. In quantum ergo nobis occurrere potest, haec mihi videtur absolutio. Mandata Domini quaedam data sunt, ut fiant, quaedam, ut non fiant. Sed ea, quae fieri debent, necessitas poposcit humana, ut inserta illis proferrentur, quae fieri non deberent. Verbi gratia, ut de his ipsis, quae nunc habemus in manibus,

sacrificiis proferamus exemplum —, agnus immolari jubetur3) in Pascha, non quod 4) vere agni hostiam per singulos annos requireret Deus, sed quod designaret 5) immolari debere illum agnum, qui 6) tollit peccatum mundi. Hoc ergo fieri voluit, illud noluit. Sic enim per Esaiam dicit: „,quo") mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum, et taurorum nolo." Audisti, quomodo non vult hostiam arietum, nec adipes agnorum? Dedit tamen mandatum, quomodo vel taurorum vel agnorum hostia deberet offerri. Sed qui legem spiritualiter intelligit, spiritualiter haec quaerit offerre. Si vero quis) secundum speciem mandati carnalis obtulerit,

mam.

1) Mss.:,,anima." Libri editi (v. c. edd. M.): „ani"R.

2) Mss.:,,error elocutionis c. edd. M.): „errorem locutionis

ret,"

factus." Libri editi (v. factum." R.

3) Cfr. Exod. XII. 4) Edd. Merlini: quo.

$) Cod. Sangermanensis (itemq. edd. M.):,,designaLibri editi:,,significaret." R.

6) Cod. Sangerman.:,,qui tollit peccatum mundi." Libri editi (v. c. edd. M.):,,qui tolleret peccata mundi.“ R. 7) Jesai. I, 11.

8) Cod, Sangerman.:,,quis — obtulerit, haec est anima“

haec est ànima una ex populo terrae, quae peccavit nolens faciendo unum ab omnibus mandatis Domini, quod non fiet, et deliquit, et ideo adjungit in subsequentibus : ,,et1) cum notum factum fuerit illi peccatum, quod peccavit, adducet munus suum ante Dominum." 2) Debet enim munus offerre anima, cum ei innotuerit, quia Deus non quaerit carnale sacrificium: quia „sacrificium3) Deo est spiritus contribulatus." Notum fit ergo ei peccatum suum, cum didicerit a Domino dicente: „misericordiam 4) malo, quam sacrificium:" et cum agnoverit immolare sacrificium laudis in ecclesia, et reddere altissimo vota sua, per Christum Dominum nostrum, cui laus et gloria in saecula saeculorum. Amen!

[blocks in formation]

De eo, quod scriptum est: „si5) autem anima peccaverit, et audierit vocem juramenti, et hic testis sit, aut viderit, aut conscius fuerit, si non indicaverit, et ipsa accipiet peccatum ejus. Et anima quaecunque tetigerit omnem rem immundam, aut morticinum, aut a fera

captum," et cetera.

1. De sacrificiis, quae offeruntur ab 6) his, qui per ignorantiam, vel qui non voluntate peccaverint, sermo est.

etc. Libri editi (v. c. edd. M.): „quae

anima" etc. R.

1) Cfr. Levit. IV, 28.

[blocks in formation]

2) Cod. Sangerman.: „Dominum." Libri editi (v. c,

edd. M.): „Deum." R.

3) Psalm. LI, 17. (L.) 4) Hos. VI, 6.

5) Levit. V, 1. seqq.

6) Edd. Merlini: ab iis etc.

Unde et in superioribus, cum de pontificis sacrificiis ') diceremus, observavimus non esse scriptum de eo, quia ignoraverit. Sed si quis bene meminit eorum, quae dicta sunt, potest nobis dicere, quia sacrificium, quod pontificem pro peccato diximus obtulisse, figuram Christi tenere posuimus, 2) et conveniens non 3) videbitur, ut Christus, qui peccatum nescit, pro peccato dicatur obtulisse sacrificium, licet per mysterium res agatur, et idem ipse pontifex, idem ponatur et hostia. Vide ergo, si et ad hoc possumus hoc modo occurrere, quia Christus peccatum quidem non fecit, peccatum tamen pro nobis factus est: dum, qui erat in forma Dei, in forma servi esse dignatur: 4) dum, qui immortalis est, moritur, et impassibilis patitur, et invisibilis videtur, et quia nobis hominibus vel mors, vel reliqua omnis fragilitas in carne ex peccati conditione superducta est: ipse etiam, qui in similitudinem hominum factus est, et habitu repertus ut homo, sine dubio pro peccato, quod ex nobis susceperat, quia peccata nostra portavit, vitulum immaculatum, hoc est, carnem incontaminatam obtulit hostiam Deo. Sed quid faciemus de eo, quod in sequentibus jungitur? Ubi enim dicit: ,,si 5) quidem pontifex, qui unctus est, peccaverit:" ibi additur:,,ut 6) populum faceret peccare, offeret') pro peccato suo." Quomodo ergo conveniet, ut, ) quia per carnem suam, quam suscepit ex nobis Jesus, ipse peccatum

1) Cod. Sangerman.:,,sacrificiis." Libri editi (v. c. edd. M.):,,sacrificio." R.

2) Edd. Merlini: posuimus? et conveniens etc.

3) Libri antea editi (e. c. edd. M.): „non videbitur vero Christo, qui peccatum nescit, ut pro peccato" etc., sed Msc. Sangerman. ut in nostro textu. R.

4) Edd. Merlini: dignaretur.

5) Levit. IV, 3. 6) Levit. IV, 3.
7) Edd. Merlini perperam: offerret.
*) Deest,,ut" in edd. M.

factus est, peccare fecerit populum? Ausculta et de hoc, si forte cum1) aliqua consequentia possumus respondere. Passio Christi credentibus quidem vitam, mortem vero non credentibus confert. Quamvis enim salus gentibus sit per crucem ejus, et justificatio, Judaeis tamen interitus est et condemnatio. Sic enim et scriptum est in 2) Evangelio: „,ecce,3) hic natus est ad ruinam et resurrectionem multorum." Et hoc modo per peccatum suum, hoc est, per carnem in 4) crucem actam, in qua nostra peccata susceperat, nos quidem credentes liberavit a peccato: populum vero non credentem peccare fecit, quibus ad incredulitatis malum, etiam sacrilegii") accessit impietas. Et hoc modo pontifex iste per suum peccatum peccare populum fecit, dum in carne positus, et teneri potuit, et occidi. Nam ponamus, verbi gratia, si Dominus majestatis non venisset in carne, non arguisset Judaeos, non iis fuisset gravis etiam ad videndum, non utique teneri potuisset, neque 6) ad mortem tradi: nunquam sine dubio venisset sanguis ejus super ipsos, et super filios eorum. Sed quia venit in carne, et pro nobis peccatum factus est, et haec pati potuit, idcirco ipse dicitur peccare populum fecisse, qui fecit eum in se posse peccare.

2. Sed videamus jam, quid agit et ista anima, quae audit vocem juramenti, et testis est, vel quae vidit aliquid, et conscia est, et non indicat, ex quo accepit etiam ipsa peccatum ejus sine dubio, qui') inique aut egit aliquid,

') Libri editi (v. c. edd. M.): „cum aliqua consonantia." Codd. Beccensis et Sangerman. ut in nostro textu. R.

2) Cod. Sangermanensis: „in Evangeliis.“ R.

3) Luc. II, 34.

4) Edd. Merlini: in cruce actam.

5) Codd. Cadomensis et Sangerman. (itemque edd.

M.): „sacrilegii.“ Libri editi: „sortilegii.“ R.

6) Edd. Merlini: et neque etc.

7) Edd. Merlini: quia.

« PoprzedniaDalej »