Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex capris jubetur offerre, non holocaustum, sed tantum ut de sanguine ejus imponat sacerdos super altare, et omnem adipem ejus offerat in altari: reliquum autem sacerdotibus remaneat ') ad adendum, sanguine tantum ad basin altaris effuso. Si vero anima fuerit, inquit, una, quae offert pro peccato, capram feminam offerat: ritu scilicet eodem, quo hircum superius diximus immolatum: „quod 2) si non valuerit, inquit, manus ejus ad capram, vel ad agnum, par turturum offeret, 3) aut duos pullos columbarum." Quod si nec hoc inveniet, decimam partem ephi *) similaginis sine oleo et sine thure mandatur offerre. Haec quidem nobis singula priori lectione recitata sunt, verum explanatio eorum, quoniam tempore excludebamur, omissa est: de qua nunc paucis commonere studiosos quosque, et eos, qui etiam praeteritarum meminerint lectionum, absurdum non puto, quamquam ad ea, quae nuper recitata sunt, urgeamur.

2. Et primo velim videre, quae sit ista differentia, quod alia quidem hominem dicit offerre, alia animam, alia pontificem, alia synagogam, alia principem, alia unam animam ex populo terrae. Et puto quidem hominem illum debere intelligi, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus, rationabiliter vivit. Hic vero munus offert Deo vitulum, cum carnis superbiam vicerit. Ovem, cum irrationabiles motus insipientesque correxerit. Hoedum, cum lasciviam superaverit. Offert etiam par turturum, cum non fuerit solus, sed mentem suam verbo Dei velut vero 5) conjugi sociaverit, sicut hoc genus avium,

unum

1) Cod. Sangerman.:,,remaneat." Libri editi: „remanct." R. Edd. Merlini: „remaneat."

2) Cfr. Levit. V, 7. 4) Omnes Mss.: „ephi." male:,,offae." R.

5) Omnes Mss.: „vero." "Viro." R.

3) Edd. Merlini: offerat. Libri editi (v. c. edd. M.)

Libri editi (v. c. edd. M.):

[ocr errors]
[ocr errors]

dicitur et castum servare conjugium. Offert ctiam et duos pullos columbarum, cum et ipse intellexerit mysterium, quo oculi1) sponsae sicut columbae dicuntur ad plenitudines aquarum, et collum ejus sicut turturis. Haec ergo sunt hominis, secundum quod supra exposuimus, munera. Animae autem munera, longe inferiora describit. Anima haec neque vitulum habet, neque ovem, neque hoedum, quem offerat Deo: sed ne par quidem turturum, aut duos pullos invenit columbarum. Similam tantum habet, ex ipsa panes azymos offert a clibano, ex ipsa in sartagine opus factum, vel in craticula oleo permixtum. Unde2) videtur mihi haec, quae anima appellata est, homo ille, quem Paulus animalem hominem nominat, intelligendus: qui etiam si peccatis non urgeatur, nec sit praeceps ad vitia, non tamen habet aliquid in se spirituale, et quod figuraliter carnes verbi Dei reputentur. Sic enim ipse 3) - de eo Paulus Apostolus dicit, quia „,animalis 4) homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur. Spiritualis autem examinat omnia." Iste ergo, qui anima nominatur, non potest offerre omnia, quia examinare non potest omnia: sed offert solam similam, et panes azymos, id est, communem hanc vitam, verbi gratia, in agricultura, aut in navigando, aut in aliquibus communis vitae usibus positam: 5) offert tamen etiam ipse 6) munus Deo, licet solam similam dicatur offerre oleo tan

tum conspersam. Omnis enim anima eget oleo divinae misericordiae, nec praesentem vitam evadere quispiam pot

1) Cfr. Cantic. V, 12.

VII, 4. coll. I, 10.

2) Deest,,Unde" in antea editis (v. c. edd. M.), sed exstat in Cod. Sangermanensi. R.

3) Edd. Merlini: de eo ipse.

4) I Cor. II, 14. 15. 5) Edd. Merlini: posita.
6) Cod. Sangermanensis:,,ipse munus." Libri editi:
Edd. Merlini: ipsa munus.

ipsa mundus." Male. R.

est, nisi ei oleum coelestis miserationis adfuerit. Secundo in loco, primitiarum, id est, de initiis frugum mandatur oblatio. Quod, si bene meministis, in die Pentecostes fieri lex jubet. In quo illis plane umbra data est, nobis autem veritas reservata est. In die enim Pentecostes oblato orationum sacrificio, primitias advenientis sancti Spiritus Apostolorum suscepit ecclesia. Et vere haec fuerunt re

centia, quia erat novum: unde et musto repleti1) dicebantur. „Igni 2) tosta." Igneae namque linguae supra singulos consederunt. „Et3) medio fracta." Frangebantur enim media, cum litera separabatur a spiritu. „Et“) bene purgata." Purgat namque omnes sordes praesentia sancti Spiritus, remissionem tribuens peccatorum. Oleum quoque misericordiae huic sacrificio infunditur, et thus suavitatis, per quod Christi bonus odor efficimur. Post haec de sacrificiis salutaribus dicit, quae ex animalibus, id est bobus, vel capris atque ovibus offeruntur, et nihil his ultra substituitur ad immolandum, sed ne aves 3) quidem, quae superius in offerendis muneribus fuerant substitutae. Iste enim, qui salutares hostias offert, sine dubio jam suae salutis est conscius: et ideo, qui ad salutem pervenit, necesse est, ut quae magna et perfecta sunt offerat. Sic enim et Apostolus dicit: „perfectorum) autem est cibus solidus." Dehinc ad offerendas pro peccatis victimas sacrificiorum ordo dirigitur, in quo, et secundo dicitur: „locutus 7) est Dominus ad Mosen, dicens: anima quaecunque peccaverit coram Domino, non voluntate." Récte animam dicit, quam peccare describit. Non

1) Cfr. Act. II, 13.
3) Cfr. Levit. II, 14.

2) Cfr. Levit. II, 14.
4) Cfr. Levit. I. II. III.

*) Cod. Sangerman.: „aves." Libri editi (e. c. edd. M.): „de avibus." R.

6) Hebr. V, 14.

7) Levit. IV, 1. 2.

enim spiritum vocasset, quem diceret peccaturum.') Sed ne hominem quidem hunc diceret, in quo nequaquam imago Dei peccato interveniente constaret. Non ergo ́est spiritus ille, qui peccat: „fructus 2) enim spiritus est, ut déscribit Apostolus -, caritas, gaudium, pax, patientia," et cetera his similia, quae etiam fructus vitae appellantur. Denique et alibi dicit: „,qui3) seminat in carne, de carne metet corruptionem: et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam." Quoniam ergo alius est, qui seminat, et alius est; in quo seminatur, seminatur autem vel in carne, cum peccatur, ut metatur corruptio, vel in spiritu, cum secundum Deum vivitur, ut metatur vita aeterna: constat animam esse, quae vel in carne, vel in spiritu seminat, et illam esse, quae vel in peccatum ruere possit, vel converti a peccato. Nam corpus sequela ejus est ad quodcunque delegerit: et spiritus dux ejus est ad virtutem, si eum sequi velit.

[ocr errors]

3. Sed haec generaliter dicta sunt: nunc vero per species dividuntur. ,,Si 4) pontifex, inquit, qui unctus est, peccaverit, ut populum faceret peccare, offeret pro peccato suo vitulum de bobus sine macula Domino." Terror simul et misericordia in divinis legibus ostentatur. Itane tandem tutum 5) est nihil, ne pontifex quidem? et qui pontifex? Ipse, qui unctus est, ipse, qui sacris ignibus divina succendit altaria, qui Deo munera et salutares hostias immolat: qui inter Deum et homines medius quidam repropitiator' intervenit, nec iste, inquam, ipse immunis manet a contagione peccati. Sed vide misericordiam Dei, et plenius eam, Paulo docente, cognosce. Ipse

1) Cod. Sangerman.: „peccaturum.“

c. edd. M.): „peccatorem." R.

2) Galat. V, 22.

4) Levit. IV, 3.

[ocr errors]

Libri editi (v.

3) Galat. VI, 8.

Edd. Merlini: et populum fecerit

peccare, offerat etc.

5) Edd. Merlini: nihil tutum est, nec pontifex etc.

[ocr errors]

enim ad Hebraeos scribens dicit:',, omnis 1) namque pontifex ab hominibus adsumtus, pro hominibus constituitur ad offerendas hostias Deo." Et paulopost:,,lex, 2) inquit, homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes," ut possint sicut pro sua, ita 3) etiam pro populi infirmitate offerre. Vides ergo dispensationem divinae sapientiae. Sacerdotes statuit, non eos, qui omni modo peccare non possent, alioquin non essent homines sed eos, qui imitari quidem debeant illum, qui peccatam non fecit; offerre 4) autem hostias primo pro suis, postea pro populi delictis. Sed quid praecipue in hujusmodi sacerdote mirandum est? Non, ut non peccet, quod fieri non potest —, sed ut agnoscat et intelligat peccatum suum. Nunquam enim se emendat, qui peccasse se non putat. Simul quia et facilius potest indulgere peccantibus is, qui alicujus infirmitatis suae conscientia remordetur. Quae est autem oblatio sacerdotis pro peccato? Vitulus, inquit, ad holocaustum. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, semel pro munere, semel pro peccato. Sed ille, qui offertur in munere, super holocausti altare consumitur. Qui vero pro peccato, extra castra cum corio, et interaneis ac stercore, in loco mundo jubetur exuri, adipibus solis in altare oblatis et renibus. Quae singula dividere ac discernere, quamvis et supra nostras vires sit, et supra auditum vestrum, tamen aliquas vobis ad intelligendum occasiones conquirere, atque in medium proferre tentabimus. Vide ergo, ne forte Jesus, quem Paulus dicit) pacificasse per sanguinem suum non solum quae in terris, sed et quae in coelis

1) Cfr. Hebr. V, 1. 2) Hebr. VII, 28.

3) Deest,,ita" in ed. Ruaei.

4) Cod. Sangermanensis: „offerre." Libri editi (v. c. edd. M.): „Offert." R.

*) Cfr. Ephes. I, 10.

« PoprzedniaDalej »