Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejus recubuisse, quid habeat eminentiae. Horum ergo singulorum causas disserere, et alia quidem incipientibus, alia vero iis, qui jam proficiunt in fide Christi, alia autem illis, qui jam perfecti sunt in scientia et caritate ejus, aptare, hoc est membratim vitulum divisisse. Sed et qui novit ostendere, quae fuerint legis principia, qui etiam in prophetis profectus accesserit, quae vero in Evangeliis plenitudo perfectionis habeatur: vel qui docere potest, quo verbi lacte alendi sint') parvuli in Christo, et quo verbi olere reficiendi 2) sint, qui infirmantur in fide, quis etiam sit cibus solidus et fortis, quo impinguandi sint athletae Christi: qui haec singula novit spirituali ratione dividere, potest hujusmodi doctor ille sacerdos videri, qui imponit super altare holocaustum per membra divisum. Addit et ligna altari, quo ignis animetur, et ardeat, is, a quo non solum de corporalibus virtutibus Christi, sed etiam de divinitate ejus sermo miscetur. Desursum enim est divinitas Christi, quo ignis iste festinat. Convenienter ergo omnia haec, quae in corpore a Salvatore gesta sunt, coelestis ignis absumsit, 3) et ad divinitatis ejus naturam cuncta restituit. Lignis tamen adhibitis ignis iste succenditur. Usque ad lignum enim in) carne passio fuit Christi. Ubi autem suspensus in ligno est, dispensatio carnis finita est. Resurgens enim a mortuis adscendit in coelum, quo iter ejus natura ignis ostendit. Unde et Apostolus dicebat, quia „et") si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus." Holo

1) Edd. Merlini: sunt.

2) Cod. Sangerman.:,,reficiendi." Libri editi (e. c. edd. M.):,,refovendi." Codd. Gemetic. et Cadomensis: ,,fovendi." R.

3) Edd. Merlini perperam: adsumsit.

4) Omnes Mss. :,,in carne." Libri editi (v. c. edd. M.):,,carnis." R.

") II Cor. V, 16.

caustum namque carnis ejus per lignum crucis oblatum, terrena coelestibus, et divinis humana sociavit. Interanea 'sane cum pedibus aqua dilui jubet sermo praecepti, sacramentum baptismi sub figurali praedicatione denuntians. Nam interanea diluit, qui conscientiam purgat. Pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti, et scit, quia qui mundus est, non indiget 1) nisi ut pedes lavet, et quia partem quis habere non potest cum Jesu, nisi laverit pedes ejus.

5. Verum si haec etiam ad moralem locum inclinare velis, habes et tu vitulum, quem offerre debeas. Vitulus est, et quidem valde superbus, caro tua: quam si vis munus Domino offerre, ut eam castam pudicamque custodias, adduc eam ad ostium tabernaculi, id est, ubi divinorum librorum suscipere possit auditum. Masculinum sit munus tuum, feminam nesciat, concupiscentiam respuat, fragilitatem refugiat, nihil dissolutum requirat, aut molle. Impone etiam manum tuam super hostiam tuam, ut sit accepta Domino, et jugula illam contra Dominum, hoc est, impone ei continentiae frenum, et manum disciplinae ne auferas ab ea, sicut imposuit manum carni suae ille,' qui dicebat: „macero 2) corpus meum et servituti subjicio, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.“ Et jugula eam contra Dominum, mortificans sine dubio membra tua, quae sunt super terram. Sed et filii Aaron sacerdotis offerant sanguinem ejus. te est, et filii ejus, mens quae in te est, et sensus ejus, qui merito sacerdos, et filii sacerdotis appellantur: soli enim sunt, qui intelligunt Deum, et capaces sunt scientiae Dei. Vult ergo sermo divinus, ut rationabili sensu carnem tuam in castitate offeras Deo, secundum quod Apostolus dicit: „hostiam3) vivam', sanctam, placentem Deo,

[blocks in formation]

2) I Cor. IX, 27. 3) Rom. XII, 1.

Sacerdos in

rationabile obsequium vestrum." Et hoc est per sacerdotem, vel filios sacerdotis, offerre sanguinem ad altare, cum et corpore et spiritu quis castus efficitur. Sunt enim et alii, qui offerunt quidem holocaustum carnem suam, sed non per ministerium sacerdotis. Non enim scienter, 1) nec secundum legem, quae in ore sacerdotis est, offerunt, sed sunt quidem casti corpore, animo 2) autem inveniuntur incesti. Aut enim gloriae humanae concupiscentia maculantur, aut cupiditate avaritiae polluuntur, aut invidiae ac livoris infelicitate sordescunt, vel furentis odii et irae immanitate vexantur. Quicunque ergo tales sunt, licet corpore casti sint, tamen non offerunt holocausta sua per manus et ministerium 3) sacerdotis. Non est enim in iis consilium, et prudentia, quae sacerdotio fungitur apud Deum: sed sunt ex illis quinque virginibus stultis, 4) quae virgines quidem fuerunt, et castitatem corporis servaverunt, oleum autem caritatis, et pacis, et reliquarum virtutum, vasis suis condere nescierunt, et idcirco exclusae sunt a thalamo sponsi: quoniam sola carnis continentia ad altare dominicum non potest pervenire, si reliquis virtutibus et sacerdotalibus ministeriis deseratur. Et ideo qui haec legimus, vel audimus, in utramque partem operam demus,) casti esse corpore, recti mente, mundi corde, moribus emendati, proficere in operibus, vigilare in scientia, fide, et actibus, gestis, et intellectibus esse perfecti, ut ad similitudinem hostiae Christi conformari mereamur, per ipsum Dominum nostrum Jesum Chri

1) Cod. Sangermanensis: „scienter." Libri editi (v. c. edd. M.):,,scientes." R.

2) Edd. Merlini: anima.

3) Cod.-Sangermanensis.: „ministerium." Libri editi (e. c. edd. M.): „,ministeria." R.

4) Cfr. Matth. XXV, 1. seqq.

5) Omnes Mss.: „demus." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,dare debemus." R.

stum, ') per quem Deo patri omnipotenti cum Spiritu sancto, est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA II.

De sacrificiorum ritu, hoc est, de muneribus et 2) sacrificiis salutaribus, et pro peccatis: et quomodo offert pontifex pro peccato suo, et pro peccato Synagogae, vel pro anima, quae ex populo terrae peccaverit non voluntate.

1. Superior quidem de principio Levitici disputatib edocuit nos legem sacrificiorum, quae munera appellantur, ut, si homo munus 3) offerret, ex animalibus id offerret, hoc est ex bobus, vel ovibus, vel etiam capris; si vero ex avibus, turturum par, aut duos pullos columbinos adhiberet. Si vero anima offerat munus, similam offerret ex clibano, id est, panes ex simila azymos, aut similam oleo conspersam ex sartagine vel etiam craticula. Si autem sacrificium offerat primitiarum, de 1) primitiis frugum, ut simila sit recens, id est nova, igni quoque eam torreri vult, et medio fractam esse, ne multum minutatum sit, quia primitiae sunt, et bene purgata sit. Oleum quo

1) Deest,,Christum" in Cod. Sangermanensi. R. 2) In libris antea editis (e. c. edd. M.) omittuntur verba:,,et sacrificiis," sed reperiuntur in Codd. Gemetic. et Cadomensì. R.

3) Libri antea editi (e. c. edd. M.): „munus offerat ex animalibus, id offerret ex bobus," sed omnes Mss. ut in nostro textu. R.

4) Cod. Sangerman.: „de primis fructibus." Cod. Gemetic.:,,de primis frugibus id offerat, ut simila." Cod. Cadomens.:,,de primis frugibus ut offerat, ut simila." Cod. Beccensis:,,de primis frugibus ut offerat in simila.“ R.

que et thus ut imponantur super eam, et1) sic offeratur. At vero si quis offerat sacrificium salutare, ex bobus jubetur offerre, vel etiam ex ovibus, sive capris, et exceptis his nullum aliud sacrificii genus substituitur in salutaribus hostiis. Nam pro peccatis non 2) voluntariis, generaliter quidem anima jubetur offerre, et post haec per diversas itur, variasque personas: et jubetur, si quidem pontifex sit, qui deliquit, et offert sacrificium pro peccato, ut vitulum in holocaustum offerat, sed non eo ritu, quo illum pro munere obtulit. De hoc enim tantum adipes, et duos renes cum adipidibus suis, et adipem, qui tegit interiora, imponet super altare holocaustorum. De sanguine quoque ejus intingens digitum suum, respergit septies contra Dominum, et linit ex eo cornua altaris incensi. Ceteras autem carnes cum corio, et interaneis, et stercore extra castra igni cremari jubet in loco mundo. Observandum sane est, quod in peccato pontificis non addidit legislator, quia per ignorantiam, aut non voluntate peccaverit. Neque enim cadere ignorantia potest3) in eum, qui, ut ceteros doceret, provectus est. Si autem totius synagogae peccatum fuerit, vitulum nihilominus in holocaustum synagoga jubetur offerre. Sed in peccato synagogae dicitur:,,si 4) ignoraverit, et latuerit verbum ab oculis synagogae, et fecerit unum ab omnibus mandatis Domini, quod non fiet." Unde apparet etiam omnem synagogam posse delinquere per ignorantiam. Quod et Dominus confirmat in Evangeliis, cum dicit: „Pater, 5) remitte illis; non enim sciunt, quid faciunt." Quod si princeps fuerit, qui offert hostiam pro peccato, hircum

[ocr errors]

1) Cod. Sangermanis:,,et sic offeratur a viro. Si quis" etc. R.

2) Cod. Sangermanensis: „,non solum voluntariis." R. 3) Cod. Sangerman.; „potest." Libri editi (v. c. edd. M.):,,poterat. R.

4) Levit. IV, 13.

5) Luc, XXIII, 34.

« PoprzedniaDalej »