Obrazy na stronie
PDF
ePub

non homo, sed anima offerat munus Deo, ex simila, inquit, offerat panes azymos coctos in clibano, vel certe similam ex sartagine in oleo conspersam, aut ex craticula in 1) oleo nihilominus subactam. Tum deinde edocemur, quia fermentatum nihil omnino oportet offerri ad altare Dei, neque mel 2) usquam sacrificiis admisceri, sed sale saliri omne sacrificium vel munus. Secundo in loco de primitiarum praecepit sacrificiis, quae recentia tosta ac3) bene purgata offerri Domino jubet. Post haec sub eadem legis continentia de sacrificiis salutaribus injungitur, primo ex bobus, secundo ex ovibus, in quibus tamen liceat, sive in agnis, sive in hoedis vel feminas offerre, vel mares, et nihil praeter haec animalia decernit in sacrificiis salutaribus offerendum. Sed repetamus paululum, et videamus primo 1) omnium quid est, quod dicit: „homo 5) ex vobis si offerat munus:" quasi vero possit alius aliquis offerre quam homo. Et utique suffecisset dicere: si quis ex vobis offerat munus: sed nunc dicit: „si") homo ex vobis offérat munus." In consequentibus vero dicit: „si") autem anima offerat munus.“ In posterioribus porro, cum secundo jam loquitur Dominus ad Moet mandat de sacrificiis pro peccato offerendis, ita dicit:,,si) pontifex peccaverit, offerat illud et illud."

sen,

1) Omnes Mss.: „in oleo.“ Alias (v. c. in edd. M.) deest,,in." R.

2) Codd. Sangerman. et Gemetic.:,,mel usquam." Alias (e. c. in edd. M.): „mellis quicquam," R.

3) Deest „ac“ in edd. M.

4) Edd. Merlini: primo omnium quidem quod di

cit etc.

5) Levit. I, 2.

[ocr errors]

Edd. M. et R. hoc loco, et sequen

tibus, cfr. pag. 174. not. 7.:,,offerat,"

6) Cfr. Levit. I. 2. coll. pag. huj. not. 5.

7) Levit. II, 1.

8) Levit. IV, 3. seqq.

Vel si omnis synagoga') peccaverit, vel si princeps 2) peccaverit, vel si anima una 3) peccaverit: mandatur singulis quibusque, quid offerant. Quid ergo? Inanem putamus esse istam personarum distinctionem, ut aliud quidem offerendum sub hominis appellatione, aliud sub animac, aliud sub pontificis, aliud verp sub synagogae, aliud etiam sub principis, vel sub unius animae cognominatione mandetur? Ego interim pro exiguitate sensus mei, hoc in loco hominem, quem appellavit, et primum in omnibus posuit ad offerendum munus Deo, intelligendum esse omne humanum arbitror genus, et ipsum dici hominem, qui holocaustum offerat vitulum ex bobus sine macula. Iste áutem vitulus sine macula, vide, si non ille saginatus est vitulus, quem pater pro) regresso ac restituto sibi illo, qui perierat, ") filio, quique omnem ejus substantiam dilapidaverat, jugulavit, et fecit convivium magnum, et laetitiam habuit, ita ut laetarentur angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Homo ergo iste, qui perierat, et inventus est, quoniam nihil habuit propriae substantiae, quod offerret, cuncta namque dilapidaverat vivens luxuriose, invenit istum vitulum coelitus quidem missum, sed ex patriarcharum ordine, et connexis ex Abraham generationum successionibus venientem, et idcirco non dixit vitulum, et siluit, ut videatur vitulus quicunque mandatus, sed vitulum ex bobus, id est, patriarcharum generatione venientem. Erit 6) autem mas

1) Levit. IV, 13. seqq.

-

ex

2) Codd. Sangerman. et Gemetic.: princeps peccaverit; alias (v. c. in edd. M.): „principes peccaverint.“ R. Cfr. Levit. IV, 22. seqq.

3) Levit. IV, 27. seqq.

4) Sic Cod. Sangermanensis. Alias (e. c. in edd. M.) deerat,,pro." R.

5) Cfr. Luc. XV, 11. seqq.

6) Sic Cod. Sangermanensis. Alias (v. c. in edd. M.) legitur:,,Est autem macula. Masculus vero est" etc. R.

culus sine macula. quod est femineae fragilitatis, ignorat. Solus ergo ille masculus, solus sine macula est, qui peccatum non fecit, 1) nec dolus inventus est in ore ejus, et qui acceptus contra Dominum offertur ad ostium tabernaculi. Ad ostium tabernaculi non est intra óstium, sed extra ostium. Extra ostium etenim fuit Jesus, quia in 2) sua propria venit, et sui eum non receperunt." Non est ergo ingressus tabernaculum illud, ad quod venerat, sed ad ostium ejus oblatus est in holocaustum, quia extra castra passus est. Nam et illi mali coloni venientem filium patrisfamilias ejecerunt 3) foras extra vineam, et occiderunt. Hoc est ergo, quod offertur ad ostium tabernaculi acceptum contra Dominum, et quid tam acceptum, quam hostia Christi, qui se ipsum obtulit Deo?

Masculus vere est, qui peccatum,

3. Et tamen „,imponet 4) manum suam, inquit, super caput hostiae, et jugulabunt vitulum contra Dominum, et offerent filii Aaron sacerdotis 5) sanguinem, et effundent sanguinem ad altare in circuitu, quod est ad ostium tabernaculi testimonii." Potest quidem videri ob hoc dictum, quod de filiis Aaron èrant Annas et Caiphas, et ceteri omnes, qui consilium agentes adversum 6) Jesum pronuntiaverunt eum reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus circa basin altaris tabernaculi testimonii. Ibi enim effunditur sanguis, ubi erat altare, et basis ejus, sicut ipse Dominus dixit:,,quia 7) non capit perire prophetam

1) Cfr. Jesai. LIII, 9.
3) Matth. XXI, 39.

2) Ev. Joann. I, 11.

4) Levit. I, 4. 5. Codd. Gemetic. et Cadomensis: ,,imponet." Cod. Sangermanensis: imponit." Alias (v. c. in edd. M.): „imponent." R.

5) Edd. M. et R.:,,sacerdotis." Cfr. Levit. I, 5.

6) Cod. Sangermanensis: „,adversum." Alias (v. c. in edd. M.): „contra." R.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

extra Hierusalem." Posuit ergo et manum suam super, caput vituli: hoc est, peccata generis humani imposuit super caput) suum. Ipse est enim caput 2) corporis

ecclesiae suae. Sed et hoc fortasse non sine causa fit, quod, cum superius dixisset:,,applicabit 3) eum ad ostium tabernaculi testimonii:" in posterioribus repetit, et iterum dicit: „ad 4) altare, quod est ad ostium tabernaculi testimonii:" quasi non eundem locum sub cadem narratione semel designasse suffecerit. Nisi quia forte hoc intelligi voluit, quod sanguis Jesu, non solum in Jerusalem effusus est, ubi erat altare, et basis ejus, et tabernaculum testimoni, sed et quod 5) supernum altare, quod est in coelis, ubi et ecclesià primitivorum est, idem ipse sanguis adsperserit: sicut et Apostolus dicit, quia pacificavit ") per sanguinem crucis suae, sive quae in terra sunt, sive quae in coelis." Recte ergo secundo nominat altare, quod est ad ostium tabernaculi testimonii, quia non solum pro terrestribus, sed etiam pro coelestibus oblatus est hostia Jesus, et hic quidem pro hominibus ipsam corporalem materiam sanguinis sui fudit, in coelestibus vero ministrantibus, si qui illi inibi sunt —, sacerdotibus, vitalem corporis sui virtutem, velut spirituale quoddam sacrificium immolavit. Vis autem scire, quia duplex hostia in eo fuit, conveniens terrestribus, et apta coelestibus? Apostolus ad Hebraeos scribens dicit: „per") velamen, id est, carnem suam." Et iterum interius velamen interpretatur coelum, quod penetravit Jesus, ut adsistat nunc vul

"Sed

1) Omnes Mss.: ,, corpus. praestare videtur priorum editionum (e. c. edd. M.) lectio:,,caput." R.

2) Cfr. Ephes. I, 22. 23.

4) Levit. I,, 5.

3) Levit. I, 3.

5) Priores editiones (e. c. edd. M.):,,quod super illud altare,, idem ipse sanguis adspersus fuerit." R. 6) Coloss. I, 20. 7) Hebr. X, 20.

tui Dei pro nobis, semper, 1) inquit, vivens ad interpellandum pro his. Si ergo duo intelliguntur velamina, quae velut pontifex ingressus est Jesus, consequenter et sacrificium duplex intelligendum est, per quod et terrestria salvaverit et coelestia. Denique et ea, quae sequuntur, plus coelesti sacrificio, quam terreno videntur aptanda.

4. Et 2) decoriantes, inquit, holocaustum divident illud membratim, et imponent filii Aaron sacerdotis ignem super altare, et constipabunt ligna in ignem: et imponent filii Aaron sacerdotis divisa membra, et caput, et adipes, et ligna, quae sunt super altare. Interanea vero et pedes lavabunt aqua, et imponet sacerdos omnia super altare: hostia est et sacrificium odor suavitatis Domino." Quomodo decorietur caro verbi Dei, quod hic vitulus nominatur, et quomodo membratim dividatur a sacerdotibus, operae pretium est advertere. Ego puto, quod ille sacerdos detrahit corium vituli oblati in holocaustum, et deducit pellem, qua membra ejus conteguntur, qui de verbo Dei abstrahit velamen literae, et interna ejus, quae sunt spiritualis intelligentiae membra, denudat: et haec membra verbi interioris scientiae, non in humili aliquo loco ponit, sed in alto et sancto, id est, super altare collocat: cum non indignis hominibus, et humilem vitam ac terrenam ducentibus pandit divina mysteria, sed illis, qui altare Dei sunt, in quibus semper ardet divinus ignis, et semper consumitur caro. Super hos ergo tales membratim divisus iste holocausti vitulus collocatur. Dividit namque membratim vitulum, qui explanare per ordinem potest, et competenti distinctione disserere, qui sit profectus, Christi fimbriam contigisse: qui vero, pedes ejus lavisse lacrimis, et capillis capitis extersisse: quanto autem iis potius sit caput ejus unxisse myro:3) sed et in pectore

1) Hebr. VII, 25. 2) Levit. I, 6. 7. 8. 9. 3) Cod. Sangermanensis: myro," Alias (v. c. in edd. M.): „myrrha.“ R.

« PoprzedniaDalej »