Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui omnia, quae scripta sunt, non pro narrationibus antiquitatum, sed pro disciplina et utilitate nostra didicimus scripta, haec, quae leguntur, etiam nunc fieri non solum in hoc mundo, qui Aegyptus figuraliter dicitur, sed in uno quoque nostrum deprehendimus. Requiramus ergo, quomodo rex Aegypti, qui est princeps hujus mundi, vivificari mares non vult, feminas vult. Si meministis, saepe ostendimus disputantes, quod in feminis caro et affectus carnis designatur, vir autem rationabilis sensus, et intellectualis sit spiritus. Sensum autem rationabilem, qui potest coelestia sapere, qui potest intelligere Deum, et quae sursum sunt quaerere, hunc odit Pharao, rex et princeps Aegypti, hunc necari cupit et interimi. Cupit autem quaecunque carnis sunt vivere, et quae ad materiam pertinent corporalem, haec non solum vivere, sed et augeri et excoli cupit. Vult enim, ut omnes carnalia sapiant, temporalia desiderent, quae supra terram sunt quaerant, nemo elevet ad coelum oculos suos, nemo requirat unde huc venerit, nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus et deliciis vitam ducere, luxu fluitare, epulis, vino, conviviis, cubilibus et impudicitiis operam dare, in istis scias, quod rex Aegypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero rarum quemque videas unum ex mille ad Dominum converti, oculos sursum erigere, quae perpetua sunt et aeterna quaerere, contemplari non ea, quae videntur, sed quae non videntur, odisse delicias, amare continentiam, luxuriam fugere, excolere virtutes, istum quasi masculum, quasi virum necari cupit Pharao, persequitur, insectatur, mille adversus eum machinis pugnat. Odit tales, vivere eos in Aegypto non sinit. Inde ergo est, quod in hoc mundo servi Dei, et omnes, qui Deum quaerunt, despectui habentur, et contemtui. Inde contumeliis expositi sunt, inde replentur opprobriis, inde odia in cos et persecutiones agitantur, quia odit eos Pha

rao, odit hujusmodi mares, qui feminas amat. Iste etiam obstetrices corrumpere aggreditur, et per ipsas implere, quod desiderat: quarum etiam nomina nobis per provisionem spiritus sancti, qui haec scribi voluit, indicantur. Sephora, inquit, una, quae interpretatur passer: et Phua, quae apud nos vel rubens, vel verecunda dici potest. Per has igitur necari mares, et vivificari solas feminas quaerit.

2. Sed quid dicit Scriptura?,,Et1) timebant, inquit, obstetrices Deum, et non fecerunt, sicut praecepit iis rex Aegypti." Istas obstetrices dixerunt ante nos quidam, rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicae 2) quaedam sunt, et tam masculos nascentes, quam feminas fovent. Eruditio ergo ista communis rationabilis scientiae, ad omnem propemodum pervenit sensum, omnes instruit, omnes fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, et voluerit coelestia quaerere, et divina sectari, veluti medicatus, et fotus per hujusmodi eruditionem, ad divinorum intelligentiam paratior veniet. Una 4) est enim velut passer, quae celsiora docet, et rationabilibus doctrinae pennis in altum volare provocat animos. Alia, quae rubens est, vel verecunda, moralis est, mores componit, verecundiam docet, instituit honestatem. Mihi tamen, quoniam dicit de his Scriptura, quia timebant Deum, et non fecerunt praecepta regis Aegypti, videntur obstetrices istae duae utriusque testamenti figuram servare, et Sephora, quae passer interpretatur, legi, quae spiritualis est, posse conferri; Phua vero, quae rubens vel verecunda est, indicare Evangelia, quae Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis ejus

1) Exod. I, 17.

2) Sic Mss. Alias (v. c. in edd. M.): „mediae quae

dam sunt." R.

3) Alias (e. c. in edd. M.): „eruditiones." R.
4) Edd. Merlini: Est enim una velut passer etc.

rutilant cruore. Ab his ergo animae, quae nascuntur in
ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia ex Scriptu-
rarum lectione cuncta in eas1) eruditionis medicina con-
fertur. Tentat tamen Pharao per haec necare ecclesiae
masculos, cum studiosis quibusque in scripturis divinis
haereticos sensus, et perversa dogmata suggerit. Sed stat
immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices
Deum, id est, timorem Dei docent, quia „initium 2) sa-
pientiae timor Domini." Sic denique competentius aptari
puto et illud, quod in posterioribus scriptum est, ubi di-
cit:,,quia 3) 'timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi do-
mos." Quod dictum nullam consequentiam secundum li-
teram habere potest. Quis enim ordo est, ut dicat:
„,quia 4) timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos?“
quasi propterea domus fiat, quia timetur Deus. Hoc si
ita accipiatur, ut scriptum est, non solum nihil conse-
quentiae, sed et inanitatis plurimum habere videbitur.
Sin autem videas, quomodo scripturae novi ac veteris te-
stamenti timorem Dei docentes domos ecclesiae faciant,
ut 5) universum orbem terrae orationum domibus repleant,
tunc, quod scriptum est, rationabiliter scriptum videbitur.
Sic ergo istae obstetrices, quia timent Deum, et timorem
Dei docent, non faciunt praeceptum regis Aegypti, sed vi-
vificant masculos suos: nec tamen dicitur, quia paruerint
praecepto regis Aegypti, ut vivificarent feminas. Ego con-
fidenter audeo dicere secundum Scripturae 6) sensum, ob-
stetrices istae non vivificant feminas. Neque enim vitia
docentur in ecclesiis, aut luxuria praedicatur, aut peccata

1) Edd. Merlini: ea.

2) Psalm. CXI, 10. (CX.)

3) Exod. I, 21. coll. Codd. V. T.

4) Exod. 1, 21. coll. pag. huj. not. 3.

5) Edd. Merlini: et.

6) Alias (e. c. in edd. M.):,,scripturae sensus. "R.
ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

2

nutriuntur, hoc enim vult Pharao, cum vivificari feminas jubet —, sed sola virtus excolitur, et ipsa sola nutritur. Verum haec ad unumquemque nostrum referamus. Et tu si times Deum, non facis praeceptum regis Aegypti. Ille enim tibi praecipit, ut in deliciis vivas, ut diligas praesens saeculum, ut praesentia concupiscas. Tu si Deum times, et exhibes obstetricis officium animae tuae, si ei salutem conferre cupis, non facis haec, sed vivificas masculum, qui in te est, interiorem tuum hominem medicaris et foves, et ipsi per actus aut intellectus bonos vitam conquiris aeternam.

3. Sed post haec ubi vidit Pharao, quod per obstetrices non posset necare masculos Israel: „praecepit,1) inquit, omni populo, dicens: omne masculinum, quodcunque natum fuerit Hebraeis, in flumen projicite, et omne femininum vivificate." Videte quid princeps hujus mundi praecipit suis, ut infantes nostros rapiant, et in flumen projiciant, primae statim nativitati nostrorum insidiantes continuo, ut ubera ecclesiae prima contigerint, irruant, diripiant, persequantur, undis et fluctibus hujus saeculi absorbeant. Videte, quid audiatis, sapientia Dei per Salomonem dicit: „intelligibiliter 2) intellige, quae apponuntur tibi.“ Vide, statim ut natus, imo ut renatus fueris, quid tibi imminet. Hoc illud est, quod in Evangelio legis, quia Jesus statim, ut adscendit de baptismo, „ductus 3) est ab spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo.“ Hoc ergo est, quod et hoc loco Pharao praecepit populo suo, Hebraeos infantes statim ut nati fuerint invadant, diripiant, aquis submergant. Hoc fortassis est, quod et) per prophetam dicitur: „,quia 5) intraverunt aquae usque ad animam meam. Defixus sum in limo profundi,

1) Exod. I, 22.
3) Matth. IV, 1.

*) Psalm. LXIX, 1.

2) Prov. XXIII, 1.

4) Deest,,et" in ed. R.
2. (LXVIII.)

et non est substantia." Sed propterea Christus superavit et vicit, ut tibi vincendi iter aperiret. Propterea jejunans vicit, ut et tu scias hujusmodi genus daemoniorum jejuniis et orationibus superandum. Propterea et oblata sibi omnia regna mundi, et gloriam eorum contemnit, ut et tu contemnens gloriam mundi possis superare tentantem. Aegyptii vero, quibus Pharao dedit praecepta, feminas tantum vivificant, oderunt masculos: oderunt namque virtutes, vitia tantum et voluptates nutriunt. Et nunc igitur insidiantur Aegyptii, si forte Hebraeis nascatur aliquis masculus, ut statim persequantur et interficiant, nisi caveant, nisi observent, et occultent germen masculinum. Denique refert Scriptura, quod de tribu Levi quaedam genuit masculum, 2) et videns infantem esse elegantem, occultavit eum mensibus tribus. Vide, si non propterea nobis praecipitur, ne bonos actus in publico geramus, ne justitiam nostram coram hominibus faciamus, sed ut clauso ostio oremus patrem in occulto, et quod facit dextera nostra, id 3) nesciat sinistra. Nisi enim in occulto fuerit, diripietur ab Aegyptiis, invadetur, in flumen jactabitur, undis et fluctibus submergetur. Ergo si facio eleemosyquia opus Dei est, masculum genero. Sed si ita faciam, ut hominibus innotescat, et ab hominibus laudem quaeram, et non eam occultavero, rapta est ab Aegyptiis eleemosyna mea, et in flumen demersa est, et tanto labore, tantoque studio Aegyptiis masculum genui. Propterea o vos populus Dei, qui haec auditis, nolite putare, ut saepe jam diximus, veterum vobis fabulas recitari, sed doceri vos per haec, ut agnoscatis ordinem vitae, instituta morum, fidei, virtutisque certamina.

nam,

4. „Videntes" 4) ergo isti de tribu Levi „elegantem

1) Edd. Merlini: ergo.

2) Alias (e. c. in edd. M.): „masculinum." R.

Cfr. Exod. II, 1. 2.

3) Deest,,id" in edd. M.

4) Exod. II, 2-6.

« PoprzedniaDalej »