Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus, ex hoc saltem attentiores simus, et sollicite intendamus, ut possimus mente concipere. Justum est enim, ut in tabernaculo Domini inveniatur unusquisque habere portionem suam. Non enim latet Deum, unusquisque quid ei offerat. Quam gloriosum tibi est, si dicatur in tabernaculo Domini: aurum istud, verbi causa, quo arca testamenti obtegitur, illius est: argentum, ex quo bases, et columnae sunt, illius est: aes, de quo annuli, et candelabrum, et nonnullae columnarum bases factae sunt, illius est: sed et lapides isti humeralis, et logii, illius sunt: et1) purpura, qua ornatur pontifex, illius est, et coccus illius est, et cetera quaeque per singula. Et rursum quam indecorum, quam miserum erit, si Dominus veniens requirere aedificium tabernaculi, nihil muneris tui inveniat in eo, nihil a te cognoscat oblatum. Sic indevotus, sic infidelis vixisti, ut nihil memoriae tuae in tabernaculo Dei esse gestieris? Sicut enim princeps hujus mundi venit ad unumquemque nostrum, et quaerit, si quid de suis actibus inveniat in nobis, et si quidem invenerit, sibi nos vindicat: ita et e contrario si veniens Dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, ibi2) te defendit, et suum te dicit. Domine Jesu, praesta mihi, ut aliquid monumenti 3) habere merear in tabernabulo tuo. Ego optarem, si fieri posset, esse aliquid meum in illo auro, ex quo propitíatorium fabricatur, vel ex quo arca contegitur, vel ex quo candelabrum fit luminis et lucernae. Aut si aurum non 1) habeo, argentum saltem aliquid inveniar offerre, quod proficiat in columnas, vel in bases earum. Aut certe vel aeris aliquid habere merear in tabernaculo, unde circuli fiant, et caetera, quae sermo di

1) Deest,,et" in edd. M.,

2) Edd. Merlini: sibi te, etc.
3) Edd. Merlini: munimenti.

4) Edd. Merlini: non habeo, aut argentum, salte aliquid inveniar offerre etc.

vinus describit. Utinam mihi esset possibile unum esse ex principibus, et offerre gemmas ad ornamentum pontificis humeralis, et logii. Sed quia haec supra me sunt, certe vel pilos caprarum habere merear in tabernaculo Dei, tantum ne in omnibus jejunus et infecundus inveniar. Unusquisque ') ergo sicut concepit corde." Videte si concipitis, videte si tenetis, ne forte effluant, quae dicuntur, et pereant. Volo Vos admonere religionis vestrae exemplis: nostis, qui divinis mysteriis interesse consucstis, quomodo, cum suscipitis corpus Domini, cum omni cautela et veneratione servatis, ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati muneris aliquid dilabatur. Reos enim vos creditis, et recte creditis, si quid inde per negligentiam decidat. Quod si circa corpus ejus conservandum tanta ́utimini cautela, et merito utimini: quomodo putatis minoris esse piaculi, verbum Dei neglexisse, quam corpus ejus? Initia ergo jubentur offerre, hoc est, primitias. Qui offert quod primum est, necessario habeat ipse, quod reliquum est. Vide, quantum nos oportet abundare auro, quantum argento, ac reliquis omnibus, quae jubentur offerri, ut et Domino offeramus, et nobis supersit. Primo enim omnium debet sensus meus intelligere Deum, et ipsi offerre primitias intellectus sui, ut, cum Deum bene intellexerit, reliqua consequenter agnoscat. Hoc etiam sermo faciat, hoc et omnia, quae in nobis sunt, agant. Sed videamus et cetera, hyacinthum et purpuram, et coccum duplicatum, et byssum tortam. Quatuor ista sunt, ex quibus conficiuntur vel pontificis indumenta, vel cetera, quae ad sacrum parantur ornatum. De his dixerunt quidam ante nos: et sicut non decet aliena furari, ita conveniens puto bene dictis alterius non abuti fatentem. Ista ergo, ut2) et prioribus visum est,

[ocr errors]

́1) Exod. XXXV, 5.

2) Edd. Merlini: ut de prioribus etc,

hoc

quatuor elementorum, ex quibus et mundus constat et corpus humanum, tenent figuram, id est aëris, ignis, aquae, et terrae. Hyacinthus ergo ad aërem refertur, enim ipse indicat color, sicut et coccus ad ignem. Purpura aquae tenet figuram, quasi quae de aquis accipiat fucum. Byssus terrae, quia oritur ex terra. Habemus ergo et nos haec omnia in nobis, et quia ex his primitias Domino jubemur offerre, ideo dicit: „sumite ') ex vobis ipsis, et offerte primitias Domino."

4. Verum istud 2) considerandum puto, quod, cum de ceteris simpliciter dixit Moses, tantum de cocco addidit duplicatum, et byssum tortam. Requiritur ergo, cur alias quidem materias, ex quibus et cetera indicantur elementa, simpliciter dixerit: coccum, quo ignis designatur, solum posuerit duplicatum. Difficilia haec ad intelligendum, et ad proferendum multo difficiliora. Verumtamen prout Dominus dederit, tentabimus explanare. Oportet enim et dici aliqua, et aliquanta servari. Videamus ergo, qua ratione coccum dixerit duplicatum. Coior iste, ut diximus, ignis indicat elementum. Ignis autem duplicem habet virtutem, unam, qua illuminat, aliam, qua incendit. Haec est historiae ratio. Veniamus et 3) ad intellectualia. Etiam in ipsis ignis duplex est. Est ignis quidam in hoc saeculo, est et in futuro. Dominus Jesus dicit: „ignem 4) veni mittere in terram." Ignis iste illuminat. Item rursus Dominus dicet in futuro operariis iniquitatis: „ite") in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo, et angelis ejus." Ille, ignis incendit. Verumtamen iste ignis, quem venit mittere Jesus, illuminat 6) quidem omnem

[ocr errors]

1) Exod. XXXV, 5. 2) Edd. Merlini: illud. 3) Libri antea editi (v. c. edd. M.):,,et ad intellectum alium. Etiam ignis ipse duplex est." Sed Mss. ut

in nostro textu. R.

5) Matth. XXV, 41.

4) Luc. XII, 49.
6) Cfr. ev. Joann. I, 9,

hominem venientem in hunc mundum, habet tamen aliquid, ') quod et incendat, sicut confitentur illi, qui dicunt: nonne 2) cor nostrum ardens erat intra nos, cum adaperiret nobis Scripturas?" Simul ergo et incendebat, et illuminabat, adaperiens Scripturas. Nescio autem, si et ille ignis in futuro saeculo, qui incendit, habeat aliquid, 3) quod et illuminet. Est ergo, ut ostendimus, natura ignis duplex, et ideo jubetur offerri coccus duplicatus. Quomodo ergo nos offerre possumus ignem istum duplicatum ad aedificium tabernaculi, videamus. Si doctor es, exstruis tabernaculum aedificans ecclesiam Dei: dicit ergo et ad te Deus, quod et ad Jeremiam dixit: „ecce, 4) dedi verba mea in os tuum:" id est, ignem. Si ergo docens et aedificans ecclesiam Dei, increpes tantummodo et arguas et castiges, et peccata populi exprobres, nihil autem consolationis proferas de scripturis divinis, obscurum nihil explanes, nihil scientiae profundioris attingas, nec aliquid intelligentiae sacratioris aperias, obtulisti quidem coccum, sed non duplicatum. Ignis enim tuus incendit tantummodo, et non illuminat. Et rursum, si docens mysteria legis aperias, secretorum arcana discutias, peccantem vero non arguas, negligentem non corripias, severitatem disciplinae non teneas, obtulisti quidem coccum, sed non duplicatum. Ignis enim tuus tantum illuminat, non accendit. Qui ergo recte offert, et recte dividit, coccum offert duplicatum, ut cum scientiae lumine igniculum severitatis admisceat.

5. Quid autem sibi velit et byssus torta, videamus. Et hic enim dedit aliquid additamenti prae ceteris elementis. Byssum diximus terrae habere formam, quod est

1) Edd. Merlini: aliquid et quod incendat, sicut etc. 2) Luc. XXIV, 32.

[ocr errors]

3) Edd. Merlini: aliquid et quod illuminet. Est etc. 4) Jerem. I, 9.

caro nostra.

Carnem ergo non vult.offerri Deo fluitantem luxu, et deliciis resolutam, sed torqueri jubet eam,, et constringi. Quis ergo est, qui torquebat') carnem suam? Ille nimirum, qui dixit: „,macero 2) corpus meum, et in servitutem subjicio, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar." Sic ergo est offerre et byssum tortam, carnem abstinentia, vigiliis, et meditationum labore conficere. Offeruntur et pili caprarum. Hoc genus pecudis in lege pro peccato jubetur offerri. Pilus vero species est emortua, exsanguis et exanimis. Hanc qui offert, ostendit in se sensum peccati jam mortuum, nec in membris suis ultra vivere, aut regnare peccatum. Pelles quoque offeruntur arietum. Arietem etiam ante nos quidam pro furore posuerunt. Et quia pellis mortui animalis indicium est, ostendit in se furorem mortuum, qui Deo offert arietum pelles. Post haec: „et3) viri, inquit, acceperunt a mulieribus suis, omnes, quibus 4) visum est sensu, et attulerunt gemmas, et inaures, et annulos, et discriminalia, et dextralia." Vides et hic, quomodo illi afferunt dona Deo, qui corde vident, qui intellectum corde concipiunt, qui mentem intentam et deditam habent ad verbum Dei. Isti ergo afferunt munera, et affêrunt etiam a mulieribus suis ,,inaures, 5) inquit, et gemmas, et dextralia." Mulier 6) secundum allegoricam rationem, saepe jam diximus, quod caro accipitur, et vir rationabilis sensus. Bonae sunt ergo istae mulieres, quae obediunt viris suis. Bona est caro, quae jam spiritui non repugnat, sed obtemperat et consentit, et ideo

') Edd. Merlini: torqueat.

3) Cfr. Exod. XXXV, 22.

2) I Cor. IX, 27.

4) Mss.:,,visum est sensu." Libri editi (v. c. edd. M.):,,visus est sensus." R.

5) Exod. XXXV, 22.

6) Mss.: „Mulier." Libri editi (v. c. edd. M.): „Mulieres." R.

« PoprzedniaDalej »