Obrazy na stronie
PDF
ePub

HOMILIA XIII.

De his, quae offeruntur ad tabernaculum.

[ocr errors]

1. Jam quidem et prius de tabernaculo pro viribus dixeramus; verum quoniam saepe in Exodi libro repetitur ipsa descriptio: dicitur enim et cum Dominus praecepit Mosi, qualiter fieri debeat, et iterum cum Moses praecepit populo, ut offerat construendo operi materias, sicut haec lectio continet, quae nobis modo recitata est: sed et postmodum enumerantur singula, cum per Beselehel, et ceteros sapientes viros fabricantur: et iterum, cum ad conspectum Mosis deferuntur: et rursum, cum per') praeceptum Domini dedicantur. Fit praeterea et in aliis, vel libris, vel locis, horum commemoratio, et frequenter repetitur, utpote quod necessario commonetur. Nunc ergo recitatus est nobis ille sermo, ubi dicit: „et2) dixit Moses ad omnem synagogam filiorum Israel dicens: hoc est verbum, quod praecepit Dominus dicens sumite a vobis ipsis redemtionem Domino. Omnis qui concepit corde, offerat initia Domino: aurum, argentum, aeramentum, hyacinthum, , purpuram, coccum duplicatum, et byssum tortam, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, et pelles hyacinthinas, ligna imputribilia, el lapides sardinos, et lapides ad sculpturam in humerali et podere; et omnis sapiens corde in vobis veniat, et operetur omnia quae praecepit Dominus." Cum considero me ipsum primum, et discutio, piget ad haec aperienda manum mittere. Vereor enim, ne forte, etiamsi Dominus revelare dignetur alicui, sicut forte dignatur, de me enim non sum ausus dicere, vereor, inquam, et valde dubito,

1) Mss. per praeceptum." Libri editi (v. c. edd. M.): praecepto." R.

*) Exod. XXXV, 4—10.

si1) inveniat auditores: et cum ita sit, ne forte ab co, qui explanare conabitur, requiratur, 2) dominicae margaritae, ubi vel quomodo, vel ante quos mittantur. Verum quoniam magnopere exspectatis, ut aliqua ex his, quàe lecta sunt, disserantnr, et praecepit mihi Dominus meus, dicens: „,oportebat3) te dare pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem eam:" ipsum rogabo, ut verbum meum suam pecuniam facere dignetur, uti non meam pecuniam, non meum aurum vobis, sed ipsius foenerem, ipsius vobis verbo, et ipsius sensu loquar, et ad auditus vestri haec deferam mensam. Vos jam videritis suscipientes dominicam pecuniam, quomodo usuras ejus venienti Domino praeparetis. Usurae autem sunt verbi Dei, habere in usu vitae et actuum ea, quae praecepit sermo Dei. Si ergo audientes verbum utimini eo, et agitis secundum ea, quae auditis, et secundum haec vivitis, usuras Domino praeparatis: et potest fieri, ut unusquisque vestrum de quinque talentis faciat decem, et audiat a Domino: „,euge, 4) serve bone, et fidelis, eris potestatem habens super decem civitates." Tantum illud videte, ne quis vestrum acceptam pecuniam, aut in sudario colliget, aut defodiat") in terram, quia hujusmodi hominis in adventu Domini quis sit exitus, bene nostis. Tentabimus igitur pauca de multis, imo pauciora de paucis, quippe quibus et noster sermo liberandus sit, 6) et vester auditus.

2. Primo igitur omnium videamus, quid est, quod di

[ocr errors]

1) Sic Mss. Libri autem editi (e. c. edd. M.) habent:,,si inveniam auditores" etc. R.

2) Edd. Merlini: requirantur dominicae margaritae,

ubi etc.

3) Matth. XXV, 27.

4) Luc. XIX, 17.

*) Edd. Merlini: diffodiat.

6) Decst,sit" in ed. Ruaci.

[ocr errors]

cit Moses ad filios Israel:,,sumite 1) a vobis ipsis redemtionem Domino: omnis qui conceperit corde, offerat initia Domino." Non vult Moses, ut aliquid offeras Deo, quod extra te est:,,a vobis ipsis, inquit, sumite, et initia offerte Domino, prout unusquisque concepit corde,“ Aurum jubetur et argentum deferri, aes et ceterae materiae, quomodo hoc possum ego de me ipso offerré? Numquid intra me aurum nascitur, aut argentum, et cetera quae jubentur? Nonne hoc unusquisque de promtuariis, et de scriniis suis prófert? Quid est ergo, quod dicit Moses: offerte 2) a vobis ipsis, et unusquisque sicut concepit corde? Illud quidem aurum et argentum, ceteraeque materiae, unde tabernaculum constructum est, constat de scriniis et promtuariis uniuscujusque prolatum. Spiritualis autem lex` aurum requirit ad tabernaculum, quod intra nos est, et3) argentum, quod intra nos est, et omnes reliquas materias illas deposcit, quas et intra nos habere possumus, et proferre de nobis. Dicit enim Scriptura, quia,,prope) est verbum in ore tuo, et 5) in corde tuo: quia, si confessus fueris in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris." Si ergo credideris in corde tuo, cor tuum, et sensus tuus aurum est. Obtulisti igitur aurum ad tabernaculum, id est, fidem cordis tui. Si vero confessus fueris, sermonem obtulisti, sermonem confessionis argentum. Idcirco ergo dicit Moses, qui ') est lex spiritualis: „sumite") a vobis ipsis." Haec a te ipso sumis, haec intra te sunt, haec, etiamsi nudus sis, habere potes. Sed et quod addidit: „unusquisque ) sicut

1) Exod. XXXV, 5.

3) Deest „et" in ed. R.

2) Edd. Merlini: afferte.

4) Rom. X, 8. 9.

5) Desunt verba:,,et in corde tuo," in ed. Ruaci.

*) Edd. Merlini: quia est etc.

') Exod. XXXV, 5.

8) Exod. XXXV, 5.

concepit corde:" huc respicit. Non enim poteris aliquid de sensu tuo offerre Deo, vel de verbo tuo, nisi prius, quae scripta sunt, corde conceperis: nisi intentus fueris, et diligenter audieris, non potest aurum tuum probatum esse, nec argentum: requiritur enim ut probatum ́sit. Audi Scripturam dicentem:,,eloquia 1) Domini, eloquia casta, argentum igne probatum, purgatum septuplum.“ Si ergo quae scripta sunt, corde conceperis, erit aurum tuum, id est, sensus tuus probus, et argentum tuum, qui est sermo tuus, probatum. Quid etiam de aere dicemus? opus est et aere ad tabernaculi constructionem. Videtur quidem aes pro fortitudine suscipi, et loco poni posse fortitudinis et constantiae: sed ne quis dicat, hoc divinare magis est, quam explanare, ubi quod dicitur, non de Scripturarum auctoritate munitur, puto ergo aes accipi posse pro voce. Aliud enim est sermo, aliud vox. Sermo dicitur loquela rationi subnixa. Vox vero est, verbi causa, si latine, si graece dicatur, si elevatius, si pressius. Sed haec necessario ut de Scripturis probemus, exigitis. Audi quid dicat Apostolus: „si2) linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens." Ita ergo loqui linguis, et interpretari ex alia in aliam linguam, acris oblatio est. Necesse est enim omnia habere tabernaculum Dei, et nihil deesse in domo Domini. Est igitur, ut diximus, aeris oblatio vox. Vox autem est, quae alte-` rius sensum in alteram linguam vertit. Sermo vero est, qui sensum proprium profert. 3) Omnia ergo offerantur

L

Deo, et sensus, et sermo, et vox.

[ocr errors]

3. Quid de ceteris dicemus? Multa sunt enim, et singula discutere opus est ingens. Verum quid proderit,

1) Psalm. XII, 6. (XI.)

2) I Cor. XIII, 1.

3) Mss.: „profert." Alias (v. c. in cdd. M.): „refert." R.

ut nostro quidem ingenti labore dicantur, ab occupatis vero auditoribus, et vix unius horae puncto verbo Dei, assistentibus spernantur, et pereant? „Nisi1) enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam." Verumtamen nos, ut supra jam 2) dictum est, tradimus ad mensam pecuniam Domini; videat enim unusquisque auditorum, quomodo suscipiat, quae traduntur. „Unusquisque3) autem, inquit, nostrum, sicut corde concepit, offerat initia Domino." Quod dixit initia, quaero quae sint initia auri, vel quae primitiae argenti? Quomodo autem de cocco et purpura et bysso videntur conferri primitiae? Aut quomodo sicut corde conceperit quis offert? Hoc jam singalos nostrum pulsat, videamus simul et quomodo corde concepimus. Quanti modo hic praesentes sumus, et sermo Dei tractatur? Sunt, qui concipiunt corde, quae lecta sunt, sunt, qui omniro non concipiunt, quae dicuntur, sed est mens eorum et cor aut in negotiis, aut in actibus saeculi, aut supputationibus lucri: et praecipue mulieres, quomodo, putas, corde concipiunt, quae tantum garriunt, quae tantum fabulis obstrepunt, ut non sinant esse silentium? Jam quid de mente earum, quid de corde discutiam, si de infantibus suis, aut de lana cogitent, aut de necessariis domus? Vereor magis ne sequantur illas, de quibus dicit Apostolus: „,quae *) discunt circumire domos, non solum verbosae, sed et curiosae, loquentes, quae non oportet." Quomodo ergo istae tales corde concipiunt? Non concipiet) corde quis, nisi vacet corde: nisi sit mente liber, et totus intentus, nisi corde vigilet, non potest corde concipere, et offerre dona Deo. Quod si hactenus neglexi

1) Psalm. CXXVII, 1. (CXXVI.)

2) Deest,,jam" in ed. Ruaei.

3) Cfr. Exod. XXXV, 5.

5) Edd. Merlini: concipit.

4) I Tim. V, 13.

« PoprzedniaDalej »