Obrazy na stronie
PDF
ePub

5. Post haec venit ad montem Dei Moses, et ibi') occurrit ei Jethro socer suus. At ille exit ei obviam de castris, et non eum ducit ad montem Dei, sed ducit eum ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian adscendere ad montem Dei, sed nec in Aegyptum descendere potuit vel ipse, vel uxor Mosis, sed nunc ad eum venit cum filiis ejus. Non enim potest descendere in Aegyptum, et subire agones Aegyptios, nisi qui fuerit athleta probabilis, et talis, qualem dicit Apostolus, quia,,omnis 2) qui in agone contendit, ab) omnibus continens est: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans." Moses ergo, quia magnus erat et potens athleta, descendit in 4) Aegyptum, descendit ad agones et exercitia virtutum. Sed et Abraham descendit in Aegyptum, quia erat et 5) ipse magnus et potens athleta. Nam de Jacob quid dicam, qui ipso nomine athleta est? Luctator enim et supplantator interpretatur. Et ideo cum descendisset in septuaginta quinque animabus in Aegyptum Jacob, factus est sicut stellae coeli in multitudinem. Sed non ) omnes, qui descendunt in Aegyptum, ita pugnant et ita expediunt agones, ut in multitudinem fiant, et ut stellae coeli multiplicentur. Aliis in contrarium cedit descendisse in Aegyptum. Scio ego Jeroboam fugientem a Salomone descendisse in Aegyptum, et non solum non

1) Deest,,ibi" in ed. R.

2) I Cor. IX, 25. 26.

Cfr. Exod. cap. XVIII.

3) Alias (v. c. in edd. M.): „,ab omnibus se abstinet." Sed Mss. ut in nostro textu. R.

4) Desunt verba: „in Aegyptum, descendit," in ed, Ruaei.

5) Deest,,et" in ed. R.
6) Deest,,non" in ed. R.

[ocr errors]

crevisse in multitudinem, sed et scidisse et corrupisse 1) populum Dei, quia descendens in Aegyptum accepit a Susachim 2) rege uxorem, Thecimenae uxoris ejus sororem. Sed interim venit Jethro ad Mosen, adducens secum filiam suam, uxorem Mosis, et filios ejus. „Et3) venit, inquit, Aaron et omnes presbyteri de Israel manducare panem cum socero Mosis in conspectu Dei." Non omnes panem manducant in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, qui perfecti sunt, et meritis 4) probati, ipsi manducant panem in conspectu Dei, qui observant illud, quod Apostolus dicit: „sive") manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite." Omnia ergo, quae faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt. Peccator autem a conspectu Dei' fugit. Denique scriptum est, quia Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Dei, et interrogatus respondit: „,audivi 6) vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus." Sed et Cain, postquam pro fratricidio 7) condemnatus a Deo est, exiit, *) inquit, a „facie Dei, et habitavit in terra Naid.“ Exit ergo a facie Dei, qui indignus est conspectu Dei, Sancti autem manducant et bibunt in conspectu Dei, et omnia, quae agunt, in conspectu ejus agunt. Ego amplius adhuc locum praesentem discutiens, video, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius divinis imbuti sunt disciplinis, isti etiam si malum faciunt, coram Deo faciunt, et in conspectu ejus faciunt, sicut ille, qui o) ́ dixit: „tibi1o) soli peccavi, et malum coram te feci."

1) Edd. Merlini: corrupuisse.

2) Cfr. I Regg. XI, 19. (III Regg.)

3) Exod. XVIII, 12. 4) Edd. Merlini: meriti.

5) I Cor. X, 31.

6) Genes. III, 10.

7) Alias (v. c. in edd. M.):,,parricidio." Sed Mss.: ,,fratricidio," R.

8) Genes. IV, 16. -Edd. Merlini: in terra Naim.

9) Decst,qui" in ed. Ruaei. 10) Psalm. LI, 4.

Quid ergo plus habet, qui malum coram Deo facit? Illud profecto, quod continuo poenitet, et dicit: peccavi." 1) Qui`autem discedit a conspectu Dei, nescit converti, et peccatum poenitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem.

6. Sed, ut video, Jethro non frustra venit ad Mosen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Domini. Dat enim consilium Mosi probabile satis et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi, viros Deum colentes, potentes, et odientes superbiam. Tales enim oportet esse principes populi, qui non solum superbi non sint, sed et qui oderint superbiam: id 2) est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed et in aliis oderint vitia. Non homines dico odisse, sed vitia: „et3) ordinabis, inquit, eos tribunos, et centuriones, et quinquagenarios et decanos, et judicabunt populum omni hora. Verbum autem, quod gravius fuerit, referent ad te." Audiant principes populi et presbyteri plebis, quia debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, reconciliare dissidentes, 4) in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex scripturis sanctis officium suum. Moses, inquit, ut sit in his, quae ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populo: ceteri autem principes, quos appellant tribunos, tribuni enim ex eo dicuntur, quod tribui praesint, ceteri ergo tribuni, vel centuriones, vel quinquagenarii, praesint minoribus judiciis, quae ad singulos quosque pertinent dirimentes. Puto autem hanc ipsam

1) II Sam. XII, 13. (II Regg.)

2) Edd. Merlini: id est non solum

in aliis etc.

Exod. XVII, 21. 22.

sint, sed et ut

Alias (v. c. in edd. M.): „dissidentes in gratia, recordare discordes." At Mss. ut in nostro textu. R.

figuram non solum in praesenti sacculo ecclesiae datam, verum etiam in futuro servandam. Audi denique, quid Dominus dicat in evangelio: „,cum 1) sederit, inquit, filius hominis super thronum gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel." Vides ergo, quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium pater dedit, sed et constituit sibi et alios principes, qui judicent populum de, minoribus causis, verbum autem, quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Idcirco dicebat 2) et Dominus de quodam quidem, quia ,,reus erit consilio," de alio autem:,,reus erit judicio," et de alio: „reus erit gehennae ignis." Sed et de omni verbo otioso dicimur praestaturi rationem, et non dixit, quia Deo praestabimus rationem, sicut de perjurio dicit: ,,reddes 3) autem Domino juramenta tua." Verum et „regina 1) Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eos." Ecce et aliud judicii genus. ,,Qui) habet aures audiendi, audiat!" Haec enim omnia typus et umbra sunt coelestium, et imago futurorum. Verum sicut) scriptum legimus, quia „non 7) satiatur oculus videndo, nec auris audiendo," nec nos satiari possumus intuendo et considerando, quae scripta sunt, quot ex partibus nos aedificent, quantis nos instruant modis. Etenim cum perspicio, quod Moses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur, consilium accepit a Jethro sacerdote Madian, admiratione nimia stuporem

1) Matth. XIX, 28.
3) Cfr. Matth. V, 34.

5) Matth. XIII, 43.

2) Matth. V, 22.

1

4) Cfr. Matth. XII, 42.

6) Alias:,,sicut scriptum est, quia" etc. Sed Mss. ut in nostro textu. R. Edd. Merlini:,,sicut scriptum est, legimus, quia" etc.

7) Alias (v. c. in edd. M.): non satiatur oculus visu, nec auris auditu." Sed Mss, ut in nostro textu. R. Cfn Ecclesiast. I, 8.

-

mentis incurro. Dicit enim Scriptura: „et1) audivit Moses vocem soceri sui, et fecit quaecunque dixit ei.“ Non dixit, quia mihi Deus loquitur, et quid agere debeam, coelesti ad me sermone defertur, et quomodo consilium ab homine accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? Sed audit vocem ejus, et facit omnia, quae dicit, et non quis dicat, sed quid dicat, auscultat. Unde et nos, si forte aliquando invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non continuo cum auctoris nomine spernere debemus et dicta, nec pro eo, quod legem a Deo datam tenemus, convenit nos tumere superbia, et spernere verba prudentium, sed sicut Apostolus dicit: „omnia 2) probantes, quod bonum est tenentes." Quis autem hodie eorum, qui populis praesunt, non dico, si jam aliqua ei a Deo revelata sunt, sed in legis scientia aliquid meriti habet, consilium dignatur inferioris saltem sacerdotis accipere? nedum dixerim laici, vel gentilis. Sed Moses, qui erat3) homo mansuetus super omnes, accepit consilium inferioris, ut 4) et formam humilitatis populorum principibus daret, et futuri sacramenti designaret imaginem. Sciebat enim futurum quandoque, ut gentiles bonum consilium proferrent apud Mosen, ut bonum et spiritualem intellectum adferrent ad legem Dei: et sciebat, quia audiet eos lex, et faciet omnia sicut dicunt. Non enim potest3) facere lex sicut Judaei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est, in litera, et nihil potest secundum literam facere: nihil enim ad perfectum adducit lex. Secundum autem consilium, quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri. Possunt et sacrificia spiritualiter offerri, quae modo car

1) Exod. XVIII, 24.
3) Cfr. Num. XII, 3.

2) I Thess. V, 21.

4) Edd. Merlini: et ut formam etc.

*) Cfr. Rom. VIII, 3. coll. Hebr. IX, 9. 10.

« PoprzedniaDalej »