Obrazy na stronie
PDF
ePub

semper in castris. Ideo et de populo Dei refertur:,,profecta ') est, inquit, omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin, secundum castra sua, per verbum Domini." Est ergo una quidem synagoga Domini, sed haec in quatuor castra dividitur. Quatuor namque castra describuntur circa tabernaculum Domini posita, sicut refertur in Numeris. 2) Et tu ergo si semper vigiles, et semper armatus sis, et scias te in castris Domini militare, observa illud mandatum, quia,,hemo 3) militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit:“ quia si ita milites, ut a rebus saecularibus liber sis, et in castris Domini agas semper excubias, et de te dicitur, 4) quia per verbum Domini exeas de deserto Sin, et venias in Raphidin.,,Sin" enim tentatio interpretatur; „Raphidin" vero sanitas judicii. Qui bene exit 5) de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, iste venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus crit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione non fuerit vulneratus: sicut et in Apocalypsi scriptum est: „,qui) autem vicerit, dabo ei de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei." Venit ergo ad sanitatem judicii, qui bene disponit sermones suos in judicio.

2. Sed quid est, quod sequitur? „Sitiit") ibi, inquit, populus aquam, et murmurabant adversum Mosen." Videatur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit, quia aquam sitierit populus. Suffecerat enim dicere, quia sitiit; quid opus fuit addere, aquam sitiit? Non est superflua adjectio. Sunt enim diversae sites, et unusquisque habet propriam sitim. Qui beati sunt, sccundum verbum) Domini, esuriunt, et justitiam sitiunt: et alii ni

1) Exod. XVII, 1.
3) Cfr. II Tim. II, 4.
5) Edd. Merlini: exiit.
7) Exod. XVII, 3.

2) Cfr. Num. cap. II.

4) Edd. Merlini: dicetur. 6) Apoc. II, 7. 8) Cfr. Matth. V, 6.

hilominus dicunt: „,sitivit1) anima mea ad te, Deus." Qui vero peccatores sunt, patiuntur non sitim 2) aquae, neque famem panis, sed sitim audiendi verbum Dei. Idcirco igitur et hic addit, quia populus sitiit aquam, qui debuit Deum sitire, qui debuit sitire justitiam. Verum quia Deus vere eruditor est infantium, et magister insipientium, corrigit culpas, et emendat errores, et dicit ad Mosen, ut sumat virgam, et percutiens petram, educat iis aquam. Vult enim eos jam de petra bibere, vult eos proficere, et ad interiora venire mysteria. Murmuraverunt enim adversus Mosen, et propterea jubet Dominus, ut ostendat iis petram, ex qua bibant. Si quis est, qui legens Mosen murmurat adversus cum, et displicet ei lex, quae secundum literam scripta est, quod in multis non videtur servare consequentiam, ostendit ei Moses petram, quae est Christus, et adducit eum ad ipsam, ut inde bibat, et reficiat sitim suam. Sed haec petra, nisi fuerit percussa, aquas non dabit: percussa vero fontes producit. Percussus enim Christus, et in crucem actus, novi testamenti fontes produxit: et propterea dictum est de eo, quia,,percutiam 3) pastorem, et dispergentur oves." Necesse ergo erat illum percuti. Nisi enim ille fuisset percussus, et exisset de latere ejus aqua, et sanguis, omnes nos sitim verbi Dei pateremur. Hoc ergo est, quod et Apostolus interpretatus est, quia „,omnes *) eundem manducaverunt cibum spiritualem, et omnes eundem spiritualem biberunt potum. Bibebant autemn de spirituali sequente petra; petra vero erat Christus." Observa tamen, quod dixit hoc in loco Deus ad Mosen: „,antecede 3) populum, et duc tecum majores natu, id est, presbyteros populi." Non solus Moses ducit populum ad aquas pe

1) Psalm. LXII, 2. 2) Cfr. Amos. VIII, 11.
3) Cfr. Zachar. XIII, 7.
4) Cfr. I Cor. X, 3. 4.

5) Exod. XVIJ, 5.

trae, sed et seniores populi cum ipso. Non enim sola lex annuntiat Christum, sed et prophetae, et patriarchae, et omnes majores natu.

3. Post haec bellum describitur gestum cum Amalechitis, pugnasse refertur populus c) vicisse. Antequam manducaret panem de coelo, et biberet aquam de petra, non refertur populus pugnasse, sed dicitur ad eum: „Dominus 2) pugnabit pro vobis, et vos tacebitis." Est ergo tempus, quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit nos tentari supra id, quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortis venire congressum. Denique et Job omne illud tentationis suae famosissimum certamen jam perfectus implevit. Et tu ergo cum coeperis manducare manna, panem coelestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinae spiritualis accesseris, sperato pugnam, et praepara te ad bellum. Bello igitur imminente, videamus quid praecipiat Moses: „,dixit, 3) inquit, ad Jesum: elige tibi ipsi viros, et exi, et conflige cum Amalech crastino." Usque ad hunc locum beati nominis Jesu nusquam facta est mentio. Hic primum vocabuli hujus splendor effulsit. Hic primum vocavit Moses Jesum, et dixit ei: „elige 4) tibi ipsi viros." Moses vocat Jesum, lex vocat Christum, ut eligat sibi ipsi viros potentes de populo. Non poterat Moses eligere, sed Jesus solus est, qui possit potentes viros eligere, qui dixit: „,non 5) vos me elegistis, sed ego vos elegi." Ipse enim est) electorum dux, ipse potentium princeps, ipse, qui confligit cum Amalech. Ipse est enim, qui intrat in domuin fortis, et alligat fortem, et vasa ejus' diripit.

4. Sed interim videamus, quid nunc historia prae

1) Edd. Merlini: et evicisse.

2) Exod. XIV, 14.

4) Exod. XVII, 9.

3) Exod. XVII, 9.
5) Ev. Joann. XV, 16.

*) Desideratur,,est" in ed. Ruaei.

sens retexat:,,adscendit, ') inquit, Moses in verticem collis." Nondum adscendit in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc adscendere in verticem montis, cum adscensurus erat Jesus, et cum ipso Moses, et Helias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus ex transformatione Jesu, nondum adscendit in verticem montis, sed adscendit in verticem collis: „et 2) factum est, inquit, cum elevaret Moses manus, superior fiebat Israel." Moses quidem elevat manus, non extendit: Jesus autem, qui universum orbem terrae exaltatus in cruce complexurus erat brachiis suis, dicit: „extendi3) manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi." Moses ergo elevat manus suas, et cum elevaret manus, vincebatur Amalech. Elevare manus, hoc est, opera et actus elevare ad Deum, et non habere actus deorsum dejectos, et humi jacentes, sed Deo placitos, et ad coelum erectos. Elevat ergo manus, qui thesaurizat in coelum: ubi enim thesaurus ejus, ibi et oculus ejus, ibi et manus ejus. Elevat manus et ille, qui dicit: „elevatio1) manuum mearum sacrificium vespertinum." Si ergo eleventur actus nostri, et non sint in terra, vincitur Amaiech. Sed et Apostolus praecipit 5) levare sanctas manus sine ira et disceptatione, et ad quosdam dicebat: „demissas 6) manus, et dissoluta genua erigite, et rectos gressus facite pedibus vestris." Si ergo servat populus legem, elevat Moses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalech. Quia igitur et nobis pugna est adversus principes, et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, si vis

') Exod. XVII, 10.

[ocr errors]

2) Exod. XVII, 11. Ed. Ruaei sola: et factus est, inquit etc.

3) Jesai. LXV, 2. coll. Rom. X, 21.

4) Psalm. CXLI, 2. (CXL.)

5) Cfr. I Tim. II, 8.

6) Hebr. XII, 12. 13.

[ocr errors]

obtinere, eleva manus, et eleva actus tuos, et conversatio tua non sit in terris, sed sicut dixit Apostolus: „,super') terram ambulantes, conversationem habemus in coelo." Et ita poteris superare populum adversantem tibi Amalech, ita ut dicatur de te etiam: „quía 2) in manu occulta expugnabat Dominus Amalech." Eleva et tu manus ad Deum', et3) imple mandatum, quo4) Apostolus dicit: „sine *) intermissione orate:") et tunc fiet, quod scriptum est, quia,,sicut") vitulus ablingit in campis herbam viridem, ita ablinget populus hic populum, qui super terram est." Per quod, ut a majoribus accepimus, indicari dicitur, quia populus Dei non tam nanu et armis, quam voce et lingua pugnabat: id est, orationem fundens ad Deum, prosternebat inimicos. Ita ergo et tu si vis vincere inimicos, eleva actus tuos, clama ad Deum, ut dicit Apostolus: „,orationi) instantes, et vigilantes in ea." Haec enim est Christiani pugna, qua superat inimicum. Puto autem, quod per hanc figuram etiam duorum populorum Moses formam designet, et ostendat unum esse populum ex gentibus, qui elevet manus Mosis, et erigat eas: id est, qui in 9) sublime extollat ea, quae scripsit Moses, et in excelso eorum intelligentiam statuat, et per hoc vineat; alium autem 10) esse, qui, quoniam non elevat manus Mosis, nec extollit eas a terra, nec altum in eo aliquid et subtile considerat, vincitur ab adversariis, et prosternitur.

1) Cfr. Philipp. III, 20.
3) Deest,,et" in edd. M.

4) Edd. Merlini: quod.

2) Exod. XVII, 16.

5) I Tim. V, 17.

6) Alias (v. c. in edd. M.): „orantes." R.

7) Cfr. Num. XXII, 4. coll. LXX. virorum versione.

8) Coloss. IV, 2.

9) Edd. Merlini: in sublimi extollit ea etc.

10) Deest,,autem" in edd. M.

« PoprzedniaDalej »