Obrazy na stronie
PDF
ePub

iterum parturio, donec formetur Christus in vobis." Perfecti ergo sunt et viri fortes, qui statim, ut concipiunt, pariunt, id est, qui conceptum fidei verbum in opera producunt. Anima autem, quae concepit, et in ventre retinet, et non parit, ista mulier appellatur, sicut et propheta dicit: „dolores') partus advenerunt ei, et virtus pariendi non est in ea." Haec ergo anima, quae nunc pro infirmitate sui mulier appellatur, duobus inter se litigantibus viris, et in certamine scandala proferentibus, quod habere semper verborum contentio solet -, percutitur et scandalizatur, ita ut verbum fidei, quod tenuiter conceperat, abjiciat, et perdat, et haec est lis et contentio ad eversionem audientium. Si ergo nondum formatum anima, quae scandalizata est, abjecerit verbum, qui scandalizavit, damnum dicitur pati. Vis scire, quia est in aliquibus formatum verbum, in aliquibus nondum formatum? Evidenter nos docet Apostoli sermo, quem supra memoravimus, cum ait: „,donec 2) formetur Christus in vobis." Christus autem est Verbum Dei. Per quod ostendit, quia eo tempore, quo scribebat, nondum erat in illis formatum Verbum Dei. Si ergo nondum formatum exierit, damnum patietur. De damnis doctorum etiam Apostolus docet, cum dicit: „si3) cujus autem opus arserit, damnum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem." Sed et Dominus in evangeliis dicit: ,,quid 4) enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat, aut damnum faciat?" Unde videtur ostendi, quod quaedam peccata ad damnum quidem pertineant, non tamen ad interitum: quia qui damnum passus fuerit, ipse tamen salvari dicitur, licet per ignem. Unde, credo, et Jóannes Apostolus in epistola sua dicit) quaedam esse peccata ad mortem, quaedam 2) Gal. IV, 19. 4) Matth. XVI, 26.

1) Jesai. XXXVII, 3.
3) I Cor. III, 15.
5) I' Joann. V, 16.

non esse ad mortem. Quae autem sint species peccato

rum ad mortem, quae vero non ad mortem, sed ad damnum, non puto facile a quoquam hominum posse discerni. Scriptum namque est:,,delicta ') quis intelligit?" Verumtamen ex his, quae in evangelio per parabolas referuntur, ex parte aliqua cognoscere possumus, cujusmodi sint, quae damna nominantur, cum ibi iterum videamus ad lucrum deputari quaedam, quae per negotiationem quaesita dicuntur. Verbi gratia, cum referuntur 2) super quinque mnas acquisitae esse aliae quinque, vel super duas acquisitae aliae duac: aut cum drachma, vel denarius, vel talentum ponitur, et quasi pecunia quaedam in quaestu operum nominatur; sed et cum dicitur 3) paterfamilias ponere rationem cum servis suis, et offertur ei unus, qui debebat decem millia talenta. Talis ergo quaedam ratio damni est: ut, verbi gratia, qui pro mercede sua accepturus erat decem mnas, non accipiat decem, sed octo, vel sex, aut etiam minus: et hoc damno percuti dicitur is, qui causam scandali infirmiori et muliebri praebuit animae.

4. Dabit autem, inquit, *) secundum quod indixerit, vel imposuerit vir ejus, et dabit cum honore. Animae 5) discentis vir, magister ejus est; secundum quod indixerit ergo vir iste, vel Christus, qui omnium magister est, vel qui pro Christo ecclesiae praeest doctor animarum, ille, qui ad subversionem audientium verbis contendit, patietur damnum pro anima illa, quae nondum for

1) Psalm. XIX, 12. (XVIII.)
2) Cfr. Matth. XXV, 14. seqq.
3) Cfr. Matth. XVIII, 23. seqq.

4) Cfr. Exod. XXI, 22.

5) Alias (v. c. in edd. M.): „Animae discenti, si vir magister" etc, R.

6) Edd. Merlini: indixerit. Ergo vir iste etc.

matum abjecit infantem. Quod potest forte de scandalo catechumeni accipi nondum formati. Potest enim fieri, ut rursum ipse, qui laesit, instruat, reparet, restituat animae ea, quae perdidit, et haec jam faciet cum honore, cum modestia, cum patientia: sicut Apostolus dicit: ,,cum 1) mansuetudine corripiens 2) eos, qui resistunt:" non cum lite, sicut prius, cum scandalum intulit.

[ocr errors]

„Quod 3) si formatus jam fuerit infans, dabit animam pro anima." Formatus infans potest videri sermo 'Dei in corde ejus animae, quae gratiam baptismi consecuta est, vel quae evidentius et clarius verbum fidei concepit. Haec ergo si nimia contentione doctorum percussa abjecerit verbum, et inventa fuerit esse de illis, de quibus dicebat Apostolus:,,jam 4) enim quaedam conversae sunt retro post Satanam :" animam pro anima dabit. Vel de) die judicii accipiendum est apud Deum judicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam: quia et alibi dicit propheta ad Jerusalem: „dedi 6) commutationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Soënen") pro te.“ Vel certe potest fortassis etiam illud aptari, ut, qui sibi conscius tanti scandali fuerit, ponat animam pro anima illius, quem scandalizaverit, et usque ad mortem det operam, quomodo redeat, quomodo reparetur, quomodo restituatur ad fidem. Ponat etiam oculum pro oculo, si oculum laesit animae, id est, intellectum ejus turbavit: auferatur oculus ipsius ab eo, qui ecclesiae praeest, et intellectus ejus ille turbulentus et ferox, qui scan

1) II Tim. II, 25.

suam

2) Alias (v. c. in edd. M.): „,corripientes eos, qui resistunt veritati. Non" etc. R.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

7) Alias (v. c. in edd. M.) male: Sidonem." Omnes

Mss. Soënen." R.

dalum generat, desecetur. ') Sed et si dentem laesit auditoris, quo suscipiens cibum verbi Dei, vel comminuere vel molaribus terere solitus erat, ut subtilem ex his ad ventrem animae transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexavit, et evellit, ut contentione ipsius non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferatur dens ejus, qui non bene Scripturarum comminuit et attrivit cibos. Fortassis enim propter hoc et alibi dicitur a Domino: „dentes 2) peccatorum contrivisti." Et alibi nihilominus scribitur: „,qui 3) manducat uvam acerbam, obstupescent dentes ejus." Et alibi: „molas 4) leonum confringet ") Dominus." Sie ergo per membra dicitur laedi anima et percuti, manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcitur. 6) Manus est animae virtus, qua tenere aliquid, et constringere potest, velut si dicamus actus ejus, et fortitudo: et pes, quo incedit ad bona, vel mala. Quia ergo si scandalum patiatur anima, non solum in fide, sed et in actibus dejicitur, qui per manum significantur: et pedes auferentur illius, qui offendiculum praebuit, et 7) manus, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam pro combustura, qua combussit, et gehennae tradidit animam. Per quae singula ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris, a corpore excidatur ecclesiae: ut ceteri, inquit,) videntes timorem habeant, et non faciant similiter. Idcirco et Apostolus, cum doctorem describit ecclesiae, inter cetera praecipit 9) eum non esse percussorem, ne percutiens praegnantes mulie

') Alias (v. c. in edd. M.): „,deseretur.“ R.
2) Psalm. III, 7. 3) Jerem. XXXI, 30.
4) Psalm. LVIII, 6. (LVII.)

5) Alias (v. c. in edd. M.): „confregit.“ R.

6) Edd. M. et R.: „deposcitur.“

7) Deest,et" in edd. M.

9) Cfr. I Tim. III, 3.

8) Deut. XIX, 20.

res, animas1) insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente. Tales sunt et illae

animae, quas etiam Dominus in evangelio deflet, cum dicit:,,vae 2) praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus," in quibus scandalizabuntur, si3),,fieri potest, etiam electi." Sciendum tamen est, quod non est perfectorum scandalizari, sed aut mulierum, aut parvulorum, sicut et Dominus in evangelio dicit: „,si 4) quis scandalizaverit unum de pusillis istis minimis." Pusillus ergo est, et minimus, qui scandalizari potest: „spiritualis ) autem dijudica omnia:" omnia 6) probat, et quod bonum est, continet, et ab omni se specie mala abstinet. Haec, prout nobis 7) occurrere potuerunt, in praesenti capitulo dixiPoscamus vero a Domino, ut, quae perfecta fiunt, ipse nobis revelare dignetur per 8) Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

mus.

HOMIL I A - XI.

De siti populi in Raphidin, et de bello Amalechitarum, et de praesentia Jethro.

1. Quoniam omnis, qui vult) pie vivere in Christo, persecutionem patitur, et ab hostibus impugnatur, agens iter vitae hujus semper debet esse armatus, et stare

1) Edd. Merlini: animos.
3) Cfr. Matth. XXIV, 24.

*) I Cor. II, 15.

2) Matth. XXIV, 19.

4) Matth. XVIII, 6.

6) Edd. Merlini: et omnia etc.
7) Deest,,nobis" in ed. Ruaei.

8) Edd. Merlini: per Christum Jesum.
9) Cfr. II Tim. III, 12.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

« PoprzedniaDalej »