Obrazy na stronie
PDF
ePub

conserves, habere potes et nemorosae ac frondentis arboris ramos, quae est aeterna et beata vita, cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis, per Christum Jesum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

[blocks in formation]

De muliere praegnante, quae duobus viris litigantibus abortiverit.

1. „,Quod1) si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem praegnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum honore. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combusturam pro combustura, vulnus pro vulnere, livorem pro livore." Primo omnium in his requirendum esse puto, sub quo legis titulo hujusmodi statuta censentur, Non enim, ut simplicioribus videtur, cuncta, quae statuuntur, lex dicitur, sed quaedam quidem lex, quaedam testimonia, alia mandata et justitiae, quaedam judicia appellantur. Quod evidentius in unum collectum, octavus decimus edocet Psalmus, cum dicit: „,lex 2) Domini irreprehensibilis, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi, judicia Domini vera, justificata in semet ipsa." Cum ergo istae diversitates eorum, quae in lege statuta sunt,

1) Exod. XXI, 22—25.

2) Psalm. XIX, 7. 8. 9. (XVIII.)

habeantur, nunc sermo, qui habetur in manibus, sub titulo justitiarum, vel justificationum scriptus est. Sic enim dicit superius:,,et 1) hae justitiae, quas propones palam iis." Non est autem praesentis temporis, uniuscujusque horum exponere differentias; exigimur enim ad explanationem horum, quae lecta sunt. Sciendum sane est, quod pars aliqua ex his, de quibus disserendum nobis est, in evangelio secundum Matthaeum posita est, dicente Domino hoc modo: „audistis, 2) quia dictum est antiquis:“ "",oculum pro oculo, dentem pro dente."" „Ego autem dico vobis, non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dextram maxillam, converte ei et alteram." Sed fortassis qui Scripturas attentius legit, dicat ea, quae de Evangelio scripta memoravimus, non de hoc Exodi sumta3) loco, sed magis Deuteronomii, ubi nihilominus hoc modo quaedam scripta referuntur: „quod 4) si steterit, inquit, testis iniquus, testimonium ferens adversum hominem de impietate, statuentur utrique homines, quibus est controversia, ante Dominum, et ante sacerdotes, et ante judices, quicunque illi fuerint in diebus illis, et discutient judices diligenter, et examinabunt. Et si invenerint, quia testis iniquus testatus est injuste, et surrexit adversum fratrem suum, facietis ei, quemadmodum ipse conatus est facere fratri suo, et auferetis malignum de medio vestrum, ut ceteri audientes metum habeant, et non adjiciant ultra facere secundum verbum hoc malum inter vos. Non parcet oculus tuus super eum, animam pro anima, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede." Videntur quidem in utroque loco similia dici, non tamen evidenter ostenditur, ex quo potissimum loco sermo,

1) Exod. XXI, 1.

2) Matth. V, 38. 39. coll. Exod. XXI, 24.

3) Edd. Merlini: assumta.

4) Deut. XIX, 16–21. coll. LXX. interpretum versione.

qui in evangelio positus est, videatur assumtus, cum ') dicit:,,quia 2) audistis quod dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente."

2. Verumtamen nunc ad ea, quae nobis in Exodo scripta sunt, sermo vertendus est, ubi duo viri litigant, et percutiunt mulierem praegnantem, et ita percutiunt', ut exeat infans ex ea, vel formatus jam, vel nondum formatus. Primum quidem videamus de eo, qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniae percuti unus ex his, qui litigant, cum a Scriptura culpa litis non ad unum, sed ad utrumque referatur? Quid etiam, quod vir mulieris 3) indicit, vel imponit ei, et non iis? et dabit, et non potius dabunt cum honore? Et quis iste est honor? Quod si infans jam formatus exierit, percussa a litigantibus viris praegnante muliere, animam dari pro anima facile intelligimus, hoc est, ut morte vindicetur admissum. Quae sequuntur autem, operae pretium est explicare: „,oculum 4) pro oculo, dentem pro dente." Neque enim videtur esse possibile, ut infans, quem percussa mulier abortierit, quamvis formatus exierit, intelligamus, quod viri litigantis calce percussus oculum in ventre perdiderit, pro quo percussor") orbari oculo a judicibus. debeat. Sed pone, sit et hoc, quia jam formatus refertur, quid et de dente dicemus? Numquid in ventre matris dentes habuit, quos percutientis ictus excuteret? Si vero hoc referamus ad eam, quae abortierit, quomodo rursus conveniet, ut abortiens mulier oculum perdat, aut déntes doleat? Sed pone, quia percussa dicatur in oculo, aut in dente, et inde causa aborsus exorta sit, pone livorem, pone vulnus acceperit, quid etiam dicemus com

1) Edd. Merlini: quem.

2) Matth. V, 38. coll. Exod. XXI, 24.

3) Edd. Merlini: mulieri.

5) In editis (v. c. edd. M.)

quae reperitur in Mss. R.

4) Exod. XXI, 24.

deest vox „percussor,"

busturam pro combustura? Numquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? Quae tamen singula videntur mihi nec in Deuteronomii quidem locis, ubi similiter scripta referuntur, facilem habere exitum posse. Ponamus enim et ibi exsurrexisse testem iniquum, testimonium falsum dicentem adversum hominem de impietate. Adhibeatur

uterque judicio, inquirant judices diligenter, deprehendant accusatorem, vel testem illum falsa dixisse: quomodo judex, qui parcere non debet falso testi, et animam rei pro innocentis anima damnare, quomodo, inquam, poterit etiam oculum pro oculo eximere? Quasi vero is, qui injuste accusabatur, in oculo laedendus fuerit ab accusatore, aut in dente, vel manu, vel pede. Haec autem a nobis dicta sunt, ostendere volentibus, quod in utroque loco quae scripta sunt, edisseri non facile queant. Oportebat enim nos1) prius secundum historiam discutere, quae leguntur, et sic, quoniam lex spiritualis est, spiritualem in his intelligentiam quaerere.

3. Verum, quantum ad praesens spectat, etiam ipsa nobis allegoriae pars, quae semper patere latius solet, in angustum cogitur. Tamen, prout possumus, quid nobis in hoc loco videatur, explanare tentabimus. Frequenter diximus, quod in Scripturis iisdem vocabulis, iisdemque officiis, membra animae nominentur, quibus utuntur, vel appellantur corporis membra. Verbi causa, ut cum dicitur: „vides 2) festucam in oculo fratris tui, et ecce, in oculo tuo trabes subjacet." Certum est enim, quod non de oculo corporis dicat, in quo trabes jaceat, sed de oculo animae. Et cum dicit: „qui3) habet aures diendi, audiat:" et: „,quam *) speciosi pedes evangelizan

1) Deest,,nos" in ed. R.

2) Cfr. Matth. VII, 3. 4.
3) Matth. XIII, 9.

4) Jesai. LII, 7.

au

tiam pacem: et multa his similia. Haec autem idcirco praemisimus, uti ne super membrorum nos vocabulis similitudo conturbet. Sint ergo duo viri isti, qui litigant, duo disputantes, et de dogmatibus vel quaestionibus legis secum invicem conquirentes, et, ut Apostoli sermone dicamus, rixantes circa verborum pugnas. Unde et idem Apostolus, sciens inter fratres hujusmodi lites exsurgere, praecipit, et dicit: „noli') verbis contendere, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium." Et alibi: „quaestiones 2) autem legis devita, sciens quod generant lites. Servum autem Dei non oportet litigare." Quia ergo isti, qui in quaestionibus litigant, ad subversionem audientium litigant, idcirco percutiunt mulierem praegnantem, et ejiciunt infantem ejus, vel formatum jam, vel nondum formatum. Mulier praegnans dicitur anima, quae nuper Dei concepit verbum. De tali autem conceptione legimus in alio loco scriptum: „,a3) timore tuo, Domine, in utero concepimus, et peperimus." Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, isti nec mulieres existimandi) sunt, sed viri, et perfecti viri. Denique audi et prophetam dicentem: „si") peperit terra in una die, et nata est gens de ") semel." Ista ergo est generatio perfectorum, quae statim sub die, ut concepta fuerit, nascitur. Verum ne tibi novum videatur, quod viros parere diximus, jam dudum praemissimus, quomodo membrorum appellationem suscipere debeas, ut recedas a corporeis sensibus, et interioris hominis capias intellectum. Si autem vis, ut adhuc et in hoc de Scripturis tibi satisfaciam, audi Apostolum dicentem: „filioli") mei, quos

1) II Tim. II, 14.
3) Jesai. XXVI, 18.

2) II Tim. II, 23. 24.

4) Edd. Merlini: existimandae.

5) Jesai. LXVI, 8.

6) Edd. Merlini: de Semel: ista est generatio etc. 7) Gal. IV, 19.

« PoprzedniaDalej »