Obrazy na stronie
PDF
ePub

se ad eam ingressum esse mulierem, quae prostituta est, et cunctis volentibus patet; et ideo 1) indignari non pot est, si cum ca etiam alios videat 2) amatores. Qui vero legitimo utitur matrimonio, non 3) patitur uti uxorem peccandi potestate, sed accenditur zelo ad castitatem matrimonii conservandam, quo possit ex ea fieri legitimus pater. Hoc ergo exemplo intelligamus omnem animam, aut prostitutam esse daemonibus, et habere plurimos amatores, ita ut intret ad cam modo quidem spiritus fornicationis, illo discedente intret spiritus avaritiae, post hunc veniat superbiae spiritus, inde irae, inde invidiae, post etiam vanae gloriae, aliique cum iis plurimi spiritus immundi. Isti autem omnes ita cum infideli anima meretricantur, ut alter alteri non invideat, nec zelotypia moveantur ad invicem. Et quid dico, quod alter alterum non excludat? Imo et invitant se invicem, et sponte se convocant, sicut paulo ante jam diximus, quod in Evangelio scriptum est de illo spiritu, qui exiit ab homine, et regressus adduxit secum septem alios nequiores se spiritus, ut in una anima simul habitarent. Sic ergo nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima, quae daemonibus prostituta est. Si vero legitimo conjuncta sit viro, illi viro, cujus matrimonio Paulus animas conjungit et sociat, sicut et ipse dicit: statui") enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo:" et de quo in evangeliis scriptum est,5) quia rex quidam fecit nuptias filio suo: in hujus ergo viri nuptias cum se anima dederit,

1) Deest,,ideo" in ed. Ruaei.

2) Ed. Ruaei sola: videt.

3) Alias (v. c. in edd. M.):,,non patitur in uxore potestatem peccandi." R.

4) II Cor. XI, 2.

5) Desideratur „est" in ed. Ruaei. XXII, 2. seqq.

[blocks in formation]

et1) legitimum cum eo sortita fuerit matrimonium, etiam si fuit aliquando peccatrix, etiam si meretricata est, tamen si se huic viro tradidit, ultra eam peccare non patitur. Non potest ferrę, ut rursum anima, quae se sortita est virum, alludat cum adulteris, quia excitatur super eam zelus ejus viri, et defendit conjugii castitatem. Et ideo zelans dicitur Dominus, quia animam sibi mancipatam non patitur daemonibus admisceri. Alioquin si eam viderit temerantem jura conjugii, et occasionem quaerere ad peccandum, tunc, ut scriptum est, dat ei libellum repudii, et dimittit eam dicens:,,ubi 2) est libellus repudii matris vestrae, quo dimisi eam?" Quibus etiam addit et dicit: ecce, peccatis vestris venundati estis, et propter iniquitates vestras dimisi matrem vestram." "Haec qui loquitur, zolans est, et zelo commotus haec dicit: post agnitionem enim sui, post illuminationem verbi divini, post gratiam baptismi, post confessionem fidei, et tot tantisque sacramentis matrimonium confirmatum, non vult nos ultra peccare, non patitur animam, cujus ipse vel sponsus, vel vir appellatur, cum daemonibus ludere, scortari cum immundis spiritibus, cum vitiis et immunditiis volutari. Quod et si forte aliquando 3) eveniat infeliciter, saltem ut convartatur, et redeat et poeniteat, miseratus exspectat. Novum enim hoc bonitatis ejus) est genus, ut 5) etiam post adulterium, revertentem tamen et ex toto corde poenitentem suscipiat animam. Sicut et ipse per prophetam dicit:,,numquid ) mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertetur ad virum suum? Nonne contaminatione contaminabitur? Tu autem fornicata es cum

1) Alias (e. c. in edd. M.): „et legitimo eum sortita fuerit matrimonio." R.

2) Jesai. L, 1.

3) Edd. Merlini: aliqualiter.
4) Deest,,ejus" in ed. Ruaei.

5) Edd. Merlini: ut revertentem tamen ex toto etc.
6) Cfr. Jerem. III, 1. coll. LXX. virorum versione.

[ocr errors]

amatoribus multis, et revertebaris ad me." Item alibi dicit: „et') posteaquam fornicata es in omnibus his, dixi: revertere ad me; et nec sic reversa es, dicit Dominus." Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam adhaerere sibi, si te servat a peccato, si corripit, si castigat, si indignatur, si irascitur, et velut zelotypia quadam erga te utitur, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero castigatus non resipiscis, correptus 2) non emendaris, verberatus contemnis: scito, quod si eo usque peccando profeceris, discedit a te zelus ejus, et dicetur tibi illud, quod per Ezechielem prophetam ad Hierusalem dicitur: „propterea3) discedet zelus meus a te, et non irascar ultra super te." Vide misericordiam et pietatem boni Dei. Quando vult misereri, indignari se dicit, et irasci, sicut per Hieremiam dicit: „dolore) et flagello castigaberis Hierusalem, uti ne abscedat anima mea abs te." Haec si intelligis, miserantis Dei vox est: ubi irascitur et zelatur, ibi adhibet dolores et verbera. ,,Flagellat) enima omnem filium, quem recipit." Vis autem audire indignantis Dei terribilem vocem? Audi, quod dicit per prophetam; cum enumerasset multa nefanda, quae commiserat populus, addit etiam haec: „et 6) propter hoc, inquit, non visitabo super filias, cum fornicantur, neque super nurus vestras, cum moechantur." Hoc est terribile, hoc extremum, cum jam non corripimur pro peccatis, cum jam non corrigimur delinquentes. Tunc enim cum excesserimus peccandi modum, Deus zelans avertit a nobis zelum suum, sicut superius dixit:,,auferetur 7) zelus meus a te, et non iráẹ

1) Cfr. Jerem. III, 7. coll. LXX. interpretum versione.

2) Alias (e. c. in edd. M.): „correctus non" etc. R. 3) Cfr. Ezech. XVI, 42. 4) Jerem. VI, 7. 8.

5) Hebr. XII, 6.
7) Ezech. XVI, 42.

6) Hos. IV, 14.

scar super te ultra." Haec de eo, quod dictum est: „Deus') zelans."

6. Videamus nunc et quod sequitur, quomodo reddi dicuntur peccata patrum in filios, in tertiam et quartam progeniem. In hoc enim sermone solent nos haeretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium plecti dicat. Sed secundum ipsorum rationem, qui2) Deum legis mandantem haec licet non bonum, justum tamen dicunt, ne ipsi quidem possunt ostendere, quomodo secundum sensum suum justitiae suae convenire videatur, si alius alio peccante puniatur. Superest igitur, ut Dominum deprecemur, ut3) ostendat nobis, quomodo praecepta haec justo bonoque conveniant Deo.

Saepe jam diximus, quod scripturae divinae non omnia ad exteriorem hominem, sed perplura ad interiorem loquuntur. Interior igitur homo noster aut Deum dicitur habere patrem, si secundum Deum vivit, et quae Dei sunt agit; aut diabolum, si in peccatis sit, et voluntates illius gerat: 4) sicut evidenter in evangeliis Salvator ostendit, cum dicit: „vos") de patre diabolo estis, et de-` sideria patris vestri facere vultis, Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit." Sicut ergo semen Dei in nobis dicitur manere, cum verbum Dei servantes in nobis non peccamus, ut Joannes dicit: „qui") autem ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in co:" ita etiam cum a diabolo ad peccandum suademur, semen ejus suscipimus. 7) Cum vero etiam opere ) implemus

1) Cfr. Exod. XX, 5.

2) Alias (v. c. in edd. M.): „,qui dum legis mandatum licet non bonum, justum" etc. R.

3) Edd. Merlini: et ostendat etc.

4) Edd. Merlini: gerit.

4) Cfr. I Joann. III, 9.

5) Ev. Joann. VIII, 44.

7) Alias (v. c. in edd. M.): „,efficimur." R.
*) Deest,,opere" in edd. M.

quod suaserit, tunc jam et genuit nos. Nascimur enim ei filii per peccatum. Verum quoniam peccantes vix fere accidit, ut sine adjutore peccemus, sed aut ministros peccati, aut adjutores semper requirimus: verbi causa, si adulterium quis molitur, non potest hoc solus admittere, sed necesse est etiam adulteram consortem fieri sociamque peccati: tunc praeterea etsi non plures, esse tamen necesse est aliquem, vel aliquam in 1) ministeriis ad societatem peccati: qui omnes velut unus ex altero secundum persuasionis ordinem generati, ex patre diabolo noxiae nativitatis progeniem ducunt. Et ut ad ea, quae

scripta sunt, veniamus, Dominus majestatis Jesus Christus salvator noster crucifixus est. Hujus piaculi auctor et pater sceleris sine dubio diabolus est. Sic enim scriptum est:,,cum 2) autem introiisset diabolus in cor Judae Iscariotis, ut traderet eum." Pater ergo peccati diabolus est. Iste in hoc scelere primum filium generat Judam, sed solus hoc Judas implere non poterat. Quid' ergo scriptum est? „Abiit, 3) inquit, Judas ad scribas et Pharisaeos, et ad pontifices, dicens iis: Quid mihi datis, et cgo vobis eum tradam?" Nascitur ergo ex Juda generatio tertia et quarta peccati. Et hunc ordinem deprehendere poteris etiam in singulis quibusque peccatis. Nunc ergo videamus secundum hanc, quam diximus progeniem, quomodo Deus peccata patrum reddat in filios, in tertiam et quartam progeniem, et in ipsos non reddat patres. Nihil enim de patribus dixit Deus. Diabolus ergo, qui peccandi jam modum excessit, sicut propheta

1) Mss. Turonenses:,,de ministris et nuntiis ac sociis peccati.“ R.

2) Cfr. ev. Joann. XIII, 2. coll. Luc. XXII, 3. Edd. Merlini: Judae Scariothis.

3) Matth. XXVI, 14. 15. coll. Marc. XIV, 10. et Luc. XXII, 1.

« PoprzedniaDalej »