VERBA D. N. JESU CHRISTI. Luc. c. XI. Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis. Tobiae c. IV. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras. Eccles. c. III. Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit pec catum. Daniel c. IV. Quamobrem, o Rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. S. Ambros. de Helia et jejunio cap. XX. Habemus plura subsidia; quibus peccata nostra redimamus. Pecuniam habes? redime peccatum tuum. Non venalis est Dominus, sed tu ipse venalis es: peccatis tuis venum datus es: redime te operibus tuis, redime te pecunia tua. Idem sermone XXX1. Eleemosyna quodammodo animarum aliud est lavacrum, sicut ait Dominus: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis: nisi quod salva fide dixerimus indulgentior est eleemosyna quam lavacrum. Lavacrum enim semel datur et semel veniam pollicetur: eleemosynam autem quoties feceris, toties veniam promereris. IN SOCIETATIS HUIUS GERMANICAE COMMEMORATIONEM IOAN. LATOMI BERGANI CAN. REG. CARMEN. Germani proceres, pulchro sub climate nati, Cum valet ingeniis quidquid inesse bonis: Praesidet ut regnis, praesidet utque sacris: Nam quod germanos dixere ea saecula fratres, Nunc quoque res rara est populi concordia nostri Pondus adest operi, non est sine numine vinclum ; Ille suae Matris nomen concessit et omen; Hoc quoque nunc nostram curat amore sitim. Tempus abhinc nostri non ita fecit avi. Et mecum viros vivere posse pios. Omnibus Neminem 1574. 3. Idus Februarii. CLARISSIMORUM CONIUGUM IOANNIS PETRI DORDRACENI EX HOLLANDIA ET CATARINAE AEDIS GERMANICAE CONDITORUM EPITAPHIUM. Hunc vobis tumuli tardum sacramus honorem, - Crevit in immensum rivulsus iste fretum. Quid tum? deberi vobis decus omne fatemur; Qui nobis finem donet habere parem. Nisi iniuriosae furum, alienique nominis depeculatorum manus coërceantur, qui aliorum memoriam ex hoc libro eradunt aut famosis scholiis deturpant, nisi etiam in ordinem fastus et supercilium eorum redigatur, qui cum conscientiam suam, tum Germanici nominis commoda alienigenis vendunt: erit, quod quemvis bonum ab hac sodalitate merito absterreat. Atque hoc ex tripode responsum videri debet. Haec, etsi ex membrana, non tamen ex mentibus et animis eorum etiam, qui se merito suo tangi sentiunt, eradi poterunt. Indelebilis enim veritatis est character. Bonifacius epus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera pietatis inducimus, tantum animarum statui salubrius providemus. Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius Joannes Petri de Dordrecht laicus noster serviens armorum, et dilecta in Christo filia Catharina ejus uxor Trajecten. dioecesis, cupientes terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio de bonis eis a Deo collatis certas solemnes et discopertas domos sitas in regione Parionis almae Vrbis cum suis hortalitiis et pertinentiis emerunt, easque ad usum pauperum Christi et aliarum miserabilium personarum pro suarum ac benefactorum ad haec animarum salute deputaverunt, et quoddam solemne hospitale hujusmodi personarum nationis Almanorum ad honorem et sub vocabulo beatae Mariae animarum construere coeperunt, illudque cum Dei auxilio dictorumque fidelium perficere proponant cum oratorio, domibus separatis virorum et mulierum dictae nationis, et pannis sericis, paramentis, libris, calicibus, lectisterniis, lectis et aliis utensilibus oportunis fulcire proponant: et licet nuper dictarum domorum parietes ex turbine ventorum ruina horribili et valde damnosa pro magna parte ceciderint, non tamen ipsi conjuges destiterunt nec intendunt desistere ab inceptis. Nos cupientes tam piis operibus hospitalis hujusmodi apostolica adesse praesidia, quibus ad laudem et gloriam dictae beatae virginis debitum consequantur effectum, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis ad praemissa perficienda et conservanda manus porrigentibus adjutrices, septem annos et totidem quadragenas de injunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Romae apud S. Petrum, quarto Idus Novembris, pontificatus nostri anno decimo. 19.75% |