Obrazy na stronie
PDF
ePub

VERBA D. N. JESU CHRISTI.

Luc. c. XI.

Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis.

Tobiae c. IV.

Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras.

Eccles. c. III.

Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit pec

catum.

Daniel c. IV.

Quamobrem, o Rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.

S. Ambros. de Helia et jejunio cap. XX.

Habemus plura subsidia; quibus peccata nostra redimamus. Pecuniam habes? redime peccatum tuum. Non venalis est Dominus, sed tu ipse venalis es: peccatis tuis venum datus es: redime te operibus tuis, redime te pecunia tua.

Idem sermone XXX1.

Eleemosyna quodammodo animarum aliud est lavacrum, sicut ait Dominus: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis: nisi quod salva fide dixerimus indulgentior est eleemosyna quam lavacrum. Lavacrum enim semel datur et semel veniam pollicetur: eleemosynam autem quoties feceris, toties veniam promereris.

IN SOCIETATIS HUIUS GERMANICAE

COMMEMORATIONEM

IOAN. LATOMI BERGANI CAN. REG.

CARMEN.

Germani proceres, pulchro sub climate nati,
Quo melius nullum forsitan orbis habet,
Et quibus invideant omnes, seu corpora spectes
Lactea, seu nervis membra torosa suis,
Seu magis eximias foecundi pectoris artes,

Cum valet ingeniis quidquid inesse bonis:
Istam, qui petitis causis maioribus, Urbem,
Quam merito mundi dicimus esse caput,
Quae geminis toti praelucet clavibus orbi,

Praesidet ut regnis, praesidet utque sacris:
Hic quoque magnanimae consensum ostendite gentis
Et vetus a saeclis asseritote decus.

Nam quod germanos dixere ea saecula fratres,
Mutuo ab hoc nostrae gentis amore fuit.

Nunc quoque res rara est populi concordia nostri
(Hei mihi, res hodie moribus una nocet)
Quare agite, ac huius morem ne spernite templi,
Quod nostrae nomen nobile gentis habet.
Nempe cooptamur Germani foedus in unum
Et velut in fratres gens sociata redit.

Pondus adest operi, non est sine numine vinclum ;
Scimus, amatorem foederis esse Deum.

Ille suae Matris nomen concessit et omen;
In socios animam prodigit illa suam.
Hinc Animae titulum (causam ne nesciat ullus)
Nomine cum proprio foedus habere dedit,
Virginis et Matris quis non desideret, eius
Scilicet ut nato gratior extet, opem?
Nate, carent vino: quo pectore dixerat olim,

Hoc quoque nunc nostram curat amore sitim.
Quod si quis spernit nec tantae praesidis ambit
Auxilium, crassum se sciat esse pecus.
Ille nec oleae verus, mihi credite, termes,
Ingenium succi, quale oleaster habet.
Non ita germanae facient pietatis amantes,

[ocr errors]

Tempus abhinc nostri non ita fecit avi.
Vos ego complector, quicunque hic estis amici,
Inscriptos mecum, quos habet iste liber
Seu iam securi portum subijstis Olympi,
Seu quorum fragilem fert maris unda ratem
Aeternum iubeo defunctos morte valere,

Et mecum viros vivere posse pios.

Omnibus Neminem 1574. 3. Idus Februarii.

CLARISSIMORUM CONIUGUM

IOANNIS PETRI DORDRACENI EX HOLLANDIA ET CATARINAE

AEDIS GERMANICAE CONDITORUM

EPITAPHIUM.

Hunc vobis tumuli tardum sacramus honorem,
Quondam coniugii copula sancta boni!
Quis dubitet rara morum pietate fuisse
Et bene concordes continuasse dies,
Iuverat haeredem quos Christum scribere solum,
Censumque aeternis constituisse sacris?
Felix consilium eventus nuncusque probavit.

-

Crevit in immensum rivulsus iste fretum.
Rivulus ante fuit, quem vos duxistis, at illum
Auxerunt simili post pietate viri.

Quid tum? deberi vobis decus omne fatemur;
Aurorae totum dicimus esse diem.
Utraque succedit vestrae Germania pompae;.
En sequitur regum pontificumque cohors!
En genus armorum, proceres civesque sequuntur!
Ducit in aethereum nam via vestra polum.
Ducite cum vestro, felices, gaudia Christo,

Qui nobis finem donet habere parem.

Nisi iniuriosae furum, alienique nominis depeculatorum manus coërceantur, qui aliorum memoriam ex hoc libro eradunt aut famosis scholiis deturpant, nisi etiam in ordinem fastus et supercilium eorum redigatur, qui cum conscientiam suam, tum Germanici nominis commoda alienigenis vendunt: erit, quod quemvis bonum ab hac sodalitate merito absterreat. Atque hoc ex tripode responsum videri debet.

Haec, etsi ex membrana, non tamen ex mentibus et animis eorum etiam, qui se merito suo tangi sentiunt, eradi poterunt. Indelebilis enim veritatis est character.

Bonifacius epus Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera pietatis inducimus, tantum animarum statui salubrius providemus. Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius Joannes Petri de Dordrecht laicus noster serviens armorum, et dilecta in Christo filia Catharina ejus uxor Trajecten. dioecesis, cupientes terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio de bonis eis a Deo collatis certas solemnes et discopertas domos sitas in regione Parionis almae Vrbis cum suis hortalitiis et pertinentiis emerunt, easque ad usum pauperum Christi et aliarum miserabilium personarum pro suarum ac benefactorum ad haec animarum salute deputaverunt, et quoddam solemne hospitale hujusmodi personarum nationis Almanorum ad honorem et sub vocabulo beatae Mariae animarum construere coeperunt, illudque cum Dei auxilio dictorumque fidelium perficere proponant cum oratorio, domibus separatis virorum et mulierum dictae nationis, et pannis sericis, paramentis, libris, calicibus, lectisterniis, lectis et aliis utensilibus oportunis fulcire proponant: et licet nuper dictarum domorum parietes ex turbine ventorum ruina horribili et valde damnosa pro magna parte ceciderint, non tamen ipsi conjuges destiterunt nec intendunt desistere ab inceptis. Nos cupientes tam piis operibus hospitalis hujusmodi apostolica adesse praesidia, quibus ad laudem et gloriam dictae beatae virginis debitum consequantur effectum, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis ad praemissa perficienda et conservanda manus porrigentibus adjutrices, septem annos et totidem quadragenas de injunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Romae apud S. Petrum, quarto Idus Novembris, pontificatus nostri anno decimo.

19.75%

« PoprzedniaDalej »