Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

FLAVIUS LUCIUS DEXTER®.

EPISTOLA DEDICATORIA BIVARII EDITORIS.

Illustrissimo ac Reverendissimo Domino D. Gabrie¦i de Treio S. R. E. Cardinali amplissimo Fr. Franciscus de Bivar S. Bernardi Procurator S. et F.

Magnis magna donanda esse munera, quos nimirum minora non deceant, apud omnes in comperto est : uam quo major quis est, in eminentiori loco positus de minimis minus curat. Ceu qui in terram ab alta prospicit turre, inferiora despiciat necessum est : utpote quæ discernere pene nequeat. Tibi ergo, Amplissime Princeps, qui ad excelsum cœli cardinem sedes, altera ex motricibus intelligentiis facto, quarum nutu universus orbis Christianus circumquaque regitur, nequaquam munusculum tam exiguum donandum fuerat, quale Chronicon ejusmodi multis videbitur. Cæterum si res non magnitudine, sed pretio æstimandæ sunt, numquam adduci potero ut falear Chronicon Dextri parvi habendum esse, quod volumine exiguum valde sit, quandoquidem ad justam libratum stateram pondere suo multaque ingentiu volumina superat, quæ de re hactenus ecclesiastica scripta sunt. Nescio an margaritum egregium, unio, seu adamas jure vocari queat, plusquam codex; nisi quis libellum aureum nuncupet, peregrina ingenii arte elaboratum. Quæ namque historiarum tam reconditæ divitiæ usquam fuere, quæ a Dextro prætermissæ sint? Romanorum pontificum successiones, imperatorum facinora, exstirpationes hæresum, conciliorum exacta discussio, Doctorum scripta, eversiones regnorum, monarchiarum transmulationes, quæ a nato Domino ad mortem usque auctoris toto orbe fuerunt, tam luculento quam succincto stylo complectitur. Parum hoc: orbis ipsius apostolicam divisionem, peragrationem, prædicationem, conversionem, patriarcharum atque episcopalium sedium miram, variamque fundationem, martyrum victorias, confessorum triumphos, et id genus alia sine numero, una pene pagina penicillo levi depingit. Quod ad patriam suam illustrandam spectat (Hispania hæc fuit), erectis per singulas civitates mar'yrum, et illustrium virorum tropæis, multo quanı cæteri locupletius, reddidit illustriorem. Qua in re soli pene Dextro debe! Hispania, quod sibi multos (gregios, sanctissimosque fidei suæ parentes vindicavit, quos oblivionis parens tempus ab ipsius corona recidera!, magna cum honoris ejus jactura. Minime igitur parvi pretii credendum est ejusmodi donum: et ea propter Magnitudinis tuæ non indignum. Ego el debitum puto, cum meritorum exigentiam seu consonantiam discutio. Clarum siquidem apud sæculum, et Christi fidei deditam Hieronymus vocavit auctorem hunc, utpote qui sanguine nobilis, claris quoque præfecturæ prætorianæ functionibus, ac propriis facinoribus eluxerit : insuper inclytus fidei Christianæ propugnator, et scripto et opere effectus. Te vero apud sæculum clarum sciunt omnes, sive notissimæ nobilitatis progeniem, sive archiepiscopale apud Salmantinos collegium, cujus alumnus fuisti, sive publicum Vesperariæ cathedræ rectoratum jurisprudentiæ in inclyta illa academia gloriose, me vidente, oblenium, ob oculos feram. Inde deditus Christi fidei, militarium religionum alter e regalibus judex, in albo nobilis Alcantaræ equitum ascriptus es, et fidei supremi tribunalis tota Hispania censor clectus : ac tandem ad altissimi cardinis gloriam meritis exigentibus sublevatus; unde el verbo, et scripto totus fidei deditus, Ecclesiam, propugnare dicam, an illustrare ? utrumque prorsus efficere non cessas. Debetur tibi proinde Dextri Chronicon utroque titulo; et quod Hispano Пispanus, et docto doctus donandus erat; et thesaurus ei soli, qui valorem pro meritis æstimare valebit. Et jure id sibi Dexter vindicabat, qui jam olim S. R. E. cardinali presbytero opus consecravit suum, id est, Hieronymo. Mihi vero dum ipsum Commentarii; novæ luci redditum, tibi S. R. E. pariter cardinali presbytero iterum consecro, illud verecundiam ingerit magnam, quod ab utroque longo intervallo me distare conspiciam : et ideo minus aptum, ut Dextrum virum magnum Mugnitudini tuæ conjungam: vereorque ne munus minus gratum sit, quod ab indigno oblatum. Præbuit nihilominus tua benignitas ausum; nec id insolitum, cum natura ipsa magna corpora insectibili quantitate conjungat, id est, indivisibili superficie : qualem ego judico, qualemcumque in elucidando Dextro laborem insumpsi; quem nunc sub_Dextri ipsius umbra tibi offero, qui quasi defensorem, et protectorem ci quærens, ad pedes tuos accedere veritus non sum : utpole in quo et turrim defensionis contra fluctus adversariorum, quam in armis gestas, invenio; et lunas circumcirca ordinata acic dimicantes; quasi de eis dictum fuerit: Stellæ de cœlo in ordine suo, adversus Sisaram dimicabant (Jud. v, 26). Quo loco illud Seneca pro opportunitate mihi usurpo, ad Lucillum scribentis : Cæterum quod Commentarios meos tibi mitti permittis, indulgentiæ scio istud esse, non judicii : et si modo judicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescumque sunt, tu illos sic legito, lamquam verum quæram adhuc, non sciam, et contumaciter quæram. Non enim me cuiquam mancipavi, mullius nomen fero, multorum magnorum judicio credo: aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non invenia, sed quærenda nobis reliquerunt (Senec. epist. 45). Vale, Princeps Illustrissime. Romæ ex ædibus S. Bernardi, 21 Septembris anni 1624.

CaRONICON a Rivario snb Dextri nomine evulgatum, spuritatis una voce arguunt nostræ ætatis bibliographi, Jesuitæ cuidam xvi sæculi illud adscribentes. EDIT. PATROL. XXXI

1

[ocr errors]

M Bindery BEP 13 63

123280

EPISTOLA AD BIVARIUM EDITOREM.

Gabriel S. R. E. tituli S. Bartholomæi in insula Presbyter Cardinalis de Treio, etc. Venerab ta vivo Fr. Francisco Bivario Congregationis Hispanica S. Bernardi Generali Procuratori, Salutem.

Quæ communia nobis antea feceras, manuscripta Commentaria tua in Flavium Dextrum perantiquum Hisparum nostrum, nunc typis excudenda dicas, publicoque honore, perpetuoque beneficio me afficis, quem antea commodati ad modicum tempus muneris gratissimum expertus es. Quid ergo non debeam, qui tunc me dɩbitorem professus sum? At jam partem debiti solvo, dum libenter et alacri animo beneficium recipio, signumque notissimum gratitudinis præsto; nulla enim clarŝor nota avari ingra'ique animi est, quam beneficia, quibus gratum se futurum non sperat, respuere vel toreo vultu admittere. Flavium Dextrum Hispanum, veterisque patriæ nostræ historie insignem scriptorem, silentii et oblivionis tenebris antea obrutum, nunc in lucem profers; fontemque limpidissimum, occultum antea et invium, omnibus manifestas, gentisque nostræ pervetustem fidem el rcligionem, sanctorum martyrua, confessorum et virginum glori : illustrem, novs præconio, clavaque voɛe, ex vetusto ittirs pectore resonmie, extollis, antiquis nova adjungis, fidemque vetusti auctoris ncolericorum auctoritate comprobas, similis quidem factus homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. xını). Omnem ergo thesaurum effudisti, quid restat tibi ? quid muncris exiguita'em cxcusas ? an hyperbolice? an contra mentem loqueris? sed verius putem; evangelico more, cum omnia, quæ potes feristi, dicis : Servi inutiles sumus (Lu.... xvn). Exiguus liber Flavii, si ad volumen ipsum attendimus; grandis, si in eo contenta ; parvo codice magna continet, nullam in eo otiosum lego verbum, dissimilis quidem est verbosis philosophantium commentariis, aliorumque scriptis, in quibus cum longissimum tempus cont:iveris, vix quidquam quod mente retinere debeas, invenies. Non ergo illum contemnemus, qui breviori stylo longam continet antiquarum rerum seriem; nec alios magnifaciemus, qui lungo verborum apparatu omnia potius confundunt, quảm explicant; nisi similes ei esse volumus, qui ex aureo magno et pulchro cochleari venenum potius sumere, quam ex minimo, et ex vili materia, mel sugere elegit (Cyril. lib. vii, contra Jul.). Similem ego considerabam Flavii librum cuidam navi Phœnicia ( cujus meminit Xenophon ) fabricæ perangusiæ, quæ cum urmorum, instrumentorum, mercium ac supellectilis cujuscumque generis, immensa varietate, et multitudine repleta esset, singula tamen in ca tam artificiose collocata, et solerti ordine disposita erant, ut et sine impedimento per navim discurrere, et in tanta rerum multitudine, singula oculis contueri, et ad manum rem quamque paratam habere et invenire quisquis posset. Siquidem in Flaviana historia ita omnia disposita, ut plena mercibus diversis parva navis, omnia quæ habet, in conspectu ostendat, et in quolibet versu, ne dicam verbo, ponderoso compendio contineat, quæ longiorem complere possen: historiam. Scribebat quidem non ut sapientiam ostentaret suam, sed ut in remotiori orbe habitantem Hieronymum Hispanicæ religionis certiorem faceret, ideoque librum longiori itineri committendum, breviori perstrinxit calamo. Verum ne forte alicui videretur altior breviorque stylus poeticam nolam incurrisse, Dum brevis esse laboro, obscurus tio (Horat. de Arte poetica), tu non solum co.nplicata antea longo silentio, et brevitate orationis folia in lucem deduxissi, sed explicasti, ornasti, et declarasti ; condecorasti simul patriam nostram: nam cum certissimum sit eam ita prædicatione apostolica insignitam, 1.8, teste Tertulliano, omnes termini Hispaniæ fidem susceperint (Tertul. adversus Judæos, cap. 7), et Cypriano, in ea recte perseveraverint (Cyprian. epist. 68), non desunt, qui opinionem fumumque nostram calumniari velint, et lædere, sugillare, et commaculare. Nunc autem nisi proterve et pertinaciter se gerere velint, clariori quam phœbæa luce aspicient, quantum ab initio nascentis Ecclesiæ profecerint Hispani, quot sancti ex illius gente Martyres adfuere, quotics non defuere tyranni; quot confessores floruerunt celebres, cum, cessante persecutione, virtutum exercitia libere exercere valuerint ; quot virgines, quæ, superato sexu, carnisquo et mundi adepta victoria, se castas dilectissimo sponso exhibuere Christo. Flubit itaque jam dextere Flavius Lucius Dexter, quem (velut e cavernis ventos Juno ) ex oblivionis carcere eduxisti; quem lucide et dextere explicuisti, cujusque veritatem historiæ comprobasti. Nec minoris utilitatis quisquam putet esse sanctæ catholicæ Ecclesiæ, antiquorum innovare scripta, el exornare, quam novos edere libros ; nam si verum amamus, majoris hoc utilitatis est. Veteres enim præstant auctoritate, excelluntque fide Recentiores. Nescio enim quid auctoritatis sibi vindical sancta vetustus. Quo fit, ut qui Christiano nomini adversantur infideles, et qui sanctæ Ecclesiæ plus nocent hæretici, nullo alio argumento magis convincantur quam antiquorum scriptorum auctoritate et doctrina. Unde qui eos in lucem producunt, vere dici possent potentiora Ecclesiæ sanctæ arma, velut clypeos in Davidica turre pendentes in medium proferre. Et quidem in hac Dexiri historia elucet maxime firmitas fidei in martyribus, ad confusionem hæreticorum dicentium posse quemquam, ut vitæ periculum evadat, fidem quam profitetur, abnegare. Fulget sanctorum antistitum auctoritas, et in gubernanda Ecclesia solertia, qua confundantur illi, qui episcopalem dignitatem negant, et novum inventum temere dicunt. Leguntur, co jam tempore admissus peregrinationum u us, templorum ædificatio, sacrosancti sacrificii Missæ celebratio, el exercitium omniun sacramentorum, reverentia imaginum, varia miracula, veneratio sanctæ Romanæ sedis, et si quæ sunt alia, quæ novatores negant, quæ ta

men cum eo tempore primitiam Ecclesion observasse videant, confiadon ur, et nostram catholicam Ecclesiam primitivæ concordare cognoscunt. Tot igitur nomimbus tibi gratias referre debeo, quot utilitates ex tuo labore provenire præsentio. Pro Ecclesiæ sanctæ horore, et utilitate, gratias refero, ut indignus ejusdem minister Piesbyter cardinalis, pro Hispaniæ decore et gloria, ut iliius nationis var, pro in me cellato beneficio, ut omicus non ingratus. Vale, et sanctissimus Dei Spiritus repleat te omnibus suis dirmis donis. Datum Tibare octavo kalendas Octobris anno M. DCXXIV.

EPISTOLA ALTERA AD BIVARIUM EDITOREM.

R. Patri Fratri Francisco Bivario Ciste› ciensi, viro integerrimo, amico spectavissimo.

Rure Tiburtino sub æstivo calore vidi perfunctorie et raptim perpetua tua commentaria in Fl L. Dextri Chisnica ad illustrissimum cardinalem de Treio transmissa. Ad primum conspectum placuit operis argumentum, et laudabilem dizi, modo felicem, illustratoris conatum. Desideravi impense totum opus introspicere, meque tune potui occupatiunculis distrac us, etiam sub paucis diebus illustrissimo cardinale codicem remittente. Nunc u te relictum pro roto legi, neque uno nomine libens legi. Qu a argumentum grave ero!, quia de opums nostræ fidei magistris crat, quia a teipso erat, quim jampridem cum veneratione quadam et amore suspicio. Vidi igitur secundo libens, ct legi libentius : ita me res, et ipsa scripro tua, et judicium trahibant. Mula opportune miscuisti ad fidem, ad intelligentiam, ad historie commendationem, ad sanctorum venerationem. Optimas Hispanic antiquitates vindicasti, res exteras illustrasti, sepulium optimarum rerum mimoriam plene resuscitasti. Et si præclaras quasque nationes magno tibi devinxisti beneficio, ultra omnes tua tibi debet Hispania, cujus res ulpole sibi notieres majori cura et fide Dexter notavit, et tu de num dexteve illustrasti. Genus omne sunctorum vestram protulisse Hesperiam ostendit omnimoda hæc historia, cui tu plene fidem, quantumvis durum, docia commentatione concilias. Felicem certe, et ultro commen-labilem tuum evasisse conatum jam plene probavi, dum et Dextrum, hunc ipsum esse fundate confirmas, I sanctorum gesta ab apocryphis rite di-cerms. Gratam fore omnibus hanc tuam historiam ausim spondere, quæ varios, et omnigenos (ut cum vetusto el gr.vi loquar historico) florum coruscantes, et aureos habet colores, quam aliquis aptissime agri hortum herbarum omnium feracem dixerit. Potissimum vero illis mirifice abundat, qui pullulantes candescunt, et qui purpurea specie florent, quique nitore ad nigredinem magis vergentes, quam maxime relucent. Hierarcharum stola vitæ sanctitate supra solem ipsum coruscans, et martyrum vera, et veneranda purpura, sanguine corum prolixe tincta atque rigata, in-uper lucis conciliatrix nigrescens, et divinitus contexta vestis illis admodum congruens, qui ad vitam angelicam contendunt atque aspirant. Ex quibus Christi Ecclesia aureum prorsus virtutibus circumamicta ornatum, veluti quædam sponsa, rem omnium pulcherrimam universitatis hujus exhibet, atque repræsentat regum omnium imperatori (Nicephor, in dedicar, ad Andronic imperat. ). Opus itaque tuum omnibus probatum ii non dubiles, aique hinc ego dixerim improbandum postremum tuum et recens consilium. Omnes ceric conden nabunt tuum secessus desiderium, et recessum in solitudinem. An non et pacatis viris, iu simulibus, in media Urbe secessus, et in fori strepitu solitudo? Itane manum a calamo, animum a studiis in dia ætate retrahere decuit, et solitaiæ placuit studere quieti? Care, vir optime, ne talentum dicaris abscondee, et durus tibi dicat exactor Oportuisse et debuisse te in eodem negotiari (Matth. xxv), non in umbrosis vallibus feriari. Sed quo pergo? timeo tuam pietatem offendere, et sæculi turbas declinantem in summa tranquillitate turbare. Pe:ge, vir Dei, stude tibi, et, si licet, stude omnibus. Pater, et in Dei honorem, et in bonum nostrum scribe. Vale, e regione Transtiberina ad D. Petri in Monte Aurco, 16 kal. Febr. 1625.

Tui amantissimus,

FR. LUCAS WADDINGUS.

AUCTORIS VITA,

Ex suis, et aliorum scriptis collecta,

PER FR. FRANCISCUM BIVARIUM.

Et Barcinonum amœnas sedes ditium,
Nam pandit illic tuta portus brachia.
(Ait Festus Avienus.)

Barcino, Hispaniarum urbs illustris, Pœni Hamil- A tudine florentes : caris, fratris Hannibalis, conditione gloriatur, ut gravissimi quique auctores produnt, et Ausonius ad Paulinum scribens cecinit, Me Punica, inquiens, lædit Barcino (Arson. epist. 24); super Mediterranei marts oranı orientalem, ¡psi dominatura sedes habet, non minus amœnitate, quam divitiis, et forti

Multo illustrior magnorum splendore civium redditur protulit nainque tum S. virginem Eulaliam

nobilitate et martyrio conspicuam: Philetum, ac A ciens, speciali titulo Ciceronem vocat suum: Quod

Lædam sacros conjuges, ac sui senatus vertices, cum filiis, et LV sociis martyribus, præsules multos, sanctitate spectabiles martyriique laurea insignes, Etherium S. Jacobi discipulum: Severosque duos, et egregium Christi confessorem Theodosium, Etherii successorem; ut interim silcam S. Cucuphatem martyrem, quem Africa quidem mundo protulit, sed Barcinon Christo reddidit; et alios multos quorum nomina sunt in libro vitæ. His sideribus velut in firmamento nobili consistentibus, addita sunt Barcinoni ad decorem duo alia, cæterorum concives, pater ac filius: Pacianus, inquam, et Dexter. Quidni eos sidera dixerim, quos claros doctrina et dignitate testatur Hieronymus, et tamen Danieli dictum fuit: Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stella in per- B peluas æternitates? De Paciano Hieronymus: Pacianus Barcilone episcopus, castitate, inquit, et eloquentia, et tam vita, quam sermone clarus, et de Dextro, Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, el Christi fidei deditus. Sane S. Pacianus cum nondum esset episcopus ex legitima uxore suscepisse Dextrum, illud convincit, quod inter cæteras animi ac corporis dotes castitas ejus singulari præconio a Hieronymo commendatur. Pacianus (ait) castitate et eloquentia clarus, quod de mœcho, quantumcumque pœnitente, dici non posset. Nobilitatem generis illa indicant verba Hicronymi: Clarus apud sæculum, præsertim Dextri laudes adhuc juvenis concernentia, eo videlicet dicta tempore, quo vige simum tertium agebat annum, ut mox videbimus. C Erat etiam sanguine conjunctus Paulo Orosio, vel ipso Dextro fatente ad annum Domini 417: Paulus, inquit, Orosius, Fl. Orosii filius, consanguineusque Paciani patris mei, civisque Tarraconensis. Orosiorum autem gens nobilitate insignis fuit, utpote quæ Romæ in basilica S. Eusebii propriam sepulturam habuit. Nec solum Tarracone et Romæ, sed etiam tota Lusitania illustris, et toto orbe conspicua reddita est, ut Maximus Cæsaraugustanus episcopus scribit ad annos Domini 471 et 602. Porro Pacianus pater, uxore destitutus, vel forsan (quod illa frequenter ferebant tempora) ab ea separatus, redditusque Ecclesiæ, verbo et exemplo oves sibi commissas mirifice pavit, et a luporum furentum incursu (Novatianos, et Arianos loquor) non solum verbo, sed etiam scriptis de- D fendit, quorum adhuc cum doctrina miramur eloquentiam, nimirum in Epistolis ad Symphorianum datis in parænesi de pœnitentia, et opusculo de Baptismo; sanctitatemque veneramur cum Romana et universali Ecclesia, quæ nomen ipsius in catalogo sanctorum legit ad diem 9 Martii. Natus est autem Fi. Lucius Dexter anno a nitali Domini 368, ut colligere licet ex eo quod ad calcem Chronici scribit, se, anno Christi 440, ætatis egisse suæ LXXH.

Sed quos non profectus Dexter faceret sub tanto parente? In humanioribus litteris juventutem exercuisse, Hieronymus in prologo libri Scriptorum ecclesiasticorum manifestat, dum ad illum verba fa

Cicero, inquit, tuus, qui in arce stetit eloquentiæ, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinæ linguæ lexens catalogum, et onus ipsum quod Ilieronymo imposuit adhuc juvenis provocans illum, ut, ad Suetonii exemplum, claros fidei Christianæ oratores, et insignes Ecclesix Doctores brevi catalogo astringeret, et quod ille in enumerandis gentilium litterarum viris illustribus fecerat, ipse in nostris faceret: et præsens Chronicon eloquentiam hominis cum pietate conjunctam clamat: nam ita humanis vacabat litteris, ut ecclesiastica historiæ sedulo incumberet.

Cæterum adolescentiæ metas nondum excedens, sacramentis militaribus implicatur; quod genus vilæ eo præsertim tempore nobilium virorum filiis toto Roman. imperio charum erat, et præcipue in Hispania, quod magnum illud orbis decus Theodosius senior, vere in cunctis Magnus, inde ad imperii fastigium tunc evectus fuerat, anno Christi CCCLXXIX. Sub tanto igitur principe Dexter militiam secutus, et nobiles in ea faciens progressus militaribus gradatim honoribus sublimari: et ita tandem ad præfe. cturam prætorii Orientalis Imperii, quod summum erat munium, conscendere meruit. Annos natus non amplius xvi Theodosio imper. adhæsisse par est credere, quando x imperii simul cum Arcadio fitio Cæsare, et Valentiniano Augusto, Maximum tyrannum debellaturus in Italiam descendit : sequentique cum eisdem Romam ingressum; et inde in Orientem profectum. Verum enimvero ita rebus militaribus addictus erat, ut litteris quandoque pro opportunitate vacaret; in Orientis autem profectione viros doctissimos, sanctissimosque consuluit, audivitque quo temporis Constantinopoli florebat Joannes Chrysostomus, in Cypro Epiphanius, Neocæsarea Gregorius, Cyrillus Hierosolymis, Edesse in Syria Ephrem, Nisa Gregorius alter, Basilii frater, ut Sophronium et alios præteream: præ cæteris tamen Hieronymo usque ad amicitias usus est; uti ex secunda ipsius ad Rufinum Apologia liquet, dum in. quit: Cum Dexter amicus meus qui præfecturam administravit prætorii, etc. Ad hoc vero necessum fuit, non semel aut iterum eum convenire, sed frequenter familiari ipsius in Bethlemitico seccssu, frui colloquio, et absentem multoties per litteras ad diversa studia provocare. Habemus ejus rei nobile argumentum, librum de Scriptoribus ecclesiasticis. Cum enim tot, taliumque Doctorum scriptis Christianus orbis sibi co sæculo vehementer illustrari videretur, in quorum comparatione gentilium philosophorum ac rhetorum subtilitas et eloquentia v.luerat, dolebat nimium, Christianis gentiles passim rusticitatem objicere; nullos Ecclesiam philosophos, aut rhetores, nullos Doctores habuisse, utpote a rusticœ simplicitatis hominibus fundatam, seu a quibusdam piscatoribus præcipue edoctam. Hinc Dexter de Hierenymi sufficentia confidens, qui pene omnes auctores sive ecclesiasticos, sive profanos, Græcos et Latinos legerat, tantum ei opus imponit, operæ pretium

« PoprzedniaDalej »