CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA COLLATAS, PERQUAM JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS SERIES LATINA IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES, SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINE TOMUS CCXVII ET, SALVIS INDICIBUS, TOTIUS PATROLOGIE LATINE ULTIMUS INNOCENTIUS III PONTIFEX ROMANUS PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1890 Cum in hac perardua septemdecim ultra ducentos majoris formæ voluminum editione non potuerit fieri quin typographice nonnunquam, dogmatice etiam forte insciis certe nobis, erraverimus (non enim unius diei hic labor est noster, sed multorum annorum), clerum et viros doctos officii nostri est ce tiores facere, quod illis haud ingratum fore speramus, Collectionis hujus textum, qui integer stereotyporum beneficio prostat, a nobis iteratis curis jam diu retractatum et ad exactissimæ revisionis crisim revocatum; sic Notitiam in Leonem I papam, ex Schoenemanno depromptam, sic nonnullorum judicia de Augustino, minus recte sentientium, expunximus, alia quæ medicatione opus habent sedulo correcturi vel omnino rescissuri. Quo fiet ut proximæ editiones expurgatæ et, quantum fieri potest, emendatæ prodeant. Iis interim quibus jam ad manus est Patrologia nostra, statim ac aliquid vitii nobis innotuerit, chartam medicabilem, ipsa translatione omni impensa immuni, transmittendam curabimus. Ex laboriosa cura, sicut ex iterata, universali et minutissima tot et tantæ molis librorum revisione vel expurgatione, quantæ impensæ provenire debeant, omnibus notum est. Verumtamen pro minimo ducimus aut sollicitudines aut sumptus, dum nitidissima textuum correctio, et præsertim orthodoxæ doctrinæ veritas in integrum serventur. Opus cum majoris est momenti, tunc illud securius et inoffenso pede percurrere debemus. Porro, quid totius traditionis catholicæ impressis et pervulgatis libris æquiparandum est? Sub duplici respectu sive typographiæ sive theologiæ irreprehensibilis cujusque paginæ munditia fulgeat. Hoc in nostris votis est. Quapropter enixe et publice lectores hortamur, ut si quis ob textus maculam aut propter adversum sanæ fidei verbum potuerit offendi, sine mora nobis benevolenter denuntiet. Nostra mens est sicut et firma voluntas pro nihilo qualecunque vigiliarum damnum vel laborum curam computandi, si Patrologiam nostram perdilectissimam, in quantum ad omnium textuum nitorem vel ad orthodoxa doctrinæ integritatem attinet, irreprehensam penitus ædificare possimus. Pauca tamen, ut speramus, supersunt reformanda. Duos adducere liceat idoneos testes ex doctissima Bollandi familia, qui per epistolam Bruxellis ad nos transmissam asserunt sibi volumina nostra evolventibus nihil aut leviora occurrisse perstringenda. Quibus accedat testimonium Superioris generalis congregationis in informandis ad theologiam adolescentibus facile principis, viri eminenti doctrina simul et prudentia atque animi gravitate conspicui, qui Patrologiam « monumentum immortale scientiis ecclesiasticis a nobis erectum » non dubitavit appellare. Ad satisfactionem simul et ædificationem lectoris, patefacere nos juvat, Doctores, Patres, vel Scriptores ecclesiasticos, in septemdecim et ducentis Patrologiæ latina voluminibus recusos, non minus quam sexdecim ducentorum et mille auctorum attingere numerum. INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS OPERA OMNIA TOMIS QUATUOR DISTRIBUTA QUORUM PRIORES TRES REGESTORUM BALUZIANAM RECENSIONEM COMPLECTUNTUR, ACCEDENTIBUS ANEC- ACCURANTE J.-P. MIGNE Bibliothecæ Cleri universæ SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE TOMUS QUARTUS PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127 - 1889 Commentarium in septem psalmos pœnitentiales. Regula ordinis S. Spiritus de Saxia. Tabula epistolarum Innocentii III secundum litteram initialem digesta. 967 1129 1159 EPILOGUS AD OPTIMUM LECTOREM CATHOLICUM AC TOTIUS PATROLOGIE LATINE Volumine isto, quod ducentorum septemdecim tomorum numerum absolvit, Patrologia Hæc quidem Patrologia Latina, ab ævo apostolico exordium sumens, ad mortem Inno- Varios Indices ad calcem hujusce ultimi tomi apponere primum constitueramus sed cum Ex illa autem tabularum serie, quarum numerus ultra centum crescet, materiis et argu- Ast majora creare et condere pollentes, majora condemus et creabimus namque illud Quæ cum ita sint, optime lector, hanc immensam, arduam, omnigenam librorum molem, Nunc autem Patrologiam Græcam aggredimur. Hanc quidem Latina breviorem perrapide SUPPLEMENTUM AD 3 REGESTA INNOCENTI III ROMANI PONTIFICIS. I. Ad præpositum (1), Decanum (2) et canonicos Majoris ecclesiæ Argentinensis. Præbendam, a F. præposito S. Thomæ resignatam, ipsis confirmat. (Anno 1198. Laterani, Mart. 2). [BREQUIGNY et LA PORTE DUTHEIL, Append. ad Regesta Innocentii, t. III, p. 1065. Ex Apographo, ad fidem Autographi in Majoris ecclesiæ Argentinensis archiviis asservati, a D. Grandidier diligenter collato]. Cum partes inter se super mota quæstione conveniunt, vel altera renuntiat quæstioni, ad hoc solum exigitur officium Judicis, ut quod a partibus fit faciat inviolabiliter observari, ne cui contra compositionem aut cessionem per se factam liceat ulterius prosilire. Sane, cum dilecti filii, Arnoldus, nuntius et concanonicus vester, et F. præpositus Sancti Thomae (3), ad nostram præsentiam accessissent, super præbenda, de qua, per dilectum filium, P. tituli Sanctæ Cæciliæ presbyterum Cardinalem (4), tunc apostolicæ sedis legatum, idem præpositus fuerat investitus, in nostra et fratrum nostrorum audientia disceptarunt. Cumque nos, (1) Erat is, verisimiliter, Rheinardus II, de quo pauca hæc apud Galliæ Christianæ novæ auctores, tom. V, col. 823: X. Rheinardus Il, 1190 in charta Conradi II, episcopi Argentinensis (ex probat. Hist. Als., pag. 29), de collegiata Luterbacensi ecclesia. >> A auditis quæ hinc inde proposita fuerant, de communi consilio fratrum nostrorum, sententiam formare ac ferre vellemus, dictus præpositus ad nos humiliter et devote accessit, et jus,si quod sibi competeret in eadem præbenda, in manibus nostris spontaneus resignavit. Nos igitur, Ecclesiæ vestræ volentes inposterum paci et tranquillitati consulere, recepta resignatione ipsius, ei super eadem præbenda perpetuum silentium imponimus, et vos et Ecclesiam vestram, ab impetitione ipsius super eam præsentium auctoritate reddimus absolutos. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, vi Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo. Successor ejus, Albertus, non nisi anno 1202 memoratur. Vide Epistolam Libri octavi vIII, not. (2) De Decanis Majoris ecclesiæ Argentinensis, circa hæc, in quibus versamur, tempora, pauca C admodum reperiuntur apud Auctores supra laudatos, lbid. col. 827: « VI. Frivo, vel Frico, 1178 et 1183. Vide Chartam Henrici episcopi pro fundatione Prioratus de Rubiaco. VII. Wernardus 1218, in Charta Henrici episcopi pro S. Arbogasti ecclesia. » (3) Illi nomen erat Fridericus, uti nos monuit D. G. Grandidier ex instrumentis. (4) Petrus, nobilis Placentinus, a Lucio PP. III, Feria quarta Cinerum, an. reparatæ salutis 1185, in tertia, ex Ciaconio, ex Panvinio vero, Aubery, et aliis, 1184, in secunda cardinalium creatione,tituli S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus, deinde a PATROL. CCXVII. (Anno 1198. Laterani, Mart. 18). [Bullam hanc edimus ad fidem apographi, quod ex Chartulario monasterii S. Nicolai de Pratis, fo 9, vo transcriptum, in Chartophylacio nostro repo Clemente PP. III, tituli S. Cæciliæ presbyter cardinalis renuntiatus, sub Cœlestino, P. III, in Sicilia, et sub Innocentio PP. III item, tertio in Germania legationis munere functus est. Obiit sub Innocentio. Hunc e familia Diana fuisse profitetur Floravantes Martinellus, ex Chronico Placentino Umberti Locati. Oldoin. ad Ciacon. tom. I, col. 1420. (5) Matthæus I, notæ probitatis abbas ab anno saltem 1197 ad annum 1225 virtutum splendore præluxit; tanti factus a comitissa Blesensi, RibodiMontis, Suessionum, etc. domina, ut hæc illi gazas suas, aureos et monilia servanda crediderit an. 1225. A Cœlestino PP. III bonorum recensionem an. 4197; aliam post menses quindecim ab Innocentio PP. III (et est hæc ipsa quam hic edimus); tertiam ab Honorio PP. III, an. 1224, consecutus est. Ingenti suorum desiderio assumptus, in B. Mariæ Sacello, ubi nunc sacristia, depositus est sub lapide. Apertum, et ante chori januam translatum ejus sepulchrum, proceri hominis ossa caputque peramplum exhibuit; quippe cujus femorum ossa pollices viginti duos æquabant. 1 254289 |