Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS
SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,
OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,
QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA IVNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT.

RECUSIO CURONOLOGICA
OMNIUM QUÆ EXSTITERB MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA

ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAN
DILIGENTER CASTVSATA; DISSERTATIONIBUS COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR APSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, S NGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIAM SIGNIFICANTIBI18, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO

AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE ; SED PRR-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM
OMISSO, IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURE VERSUS, A PRIMO

GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTB QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUX
NUMERUS, PORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOL IGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUN OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IR NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS COADUNATORUY.

SERIES LATINA

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES, SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ LATINAE TOMUS CCXVII
ET, SALVIS INDICIBUS, TOTIUS P.ITROLOGIÆ LATINE ULTIMUS

INNOCENTIUS III PONTIFEX ROMANUS

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA : AVENI'E DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1890

Cum in hac perardua septemdecim ultra ducentos majoris formæ voluminum editione non potuerit fieri quin typographice nonnunquam, dogmatice etiam forte insciis certe nobis, erraverimus (non enim unius diei hic labor est noster, sed multorum annorum), clerum et viros doctos officii nostri est ce tiores facere, quod illis haud ingratum fore speramus, Collectionis hujus textum, qui integer stereotyporum beneficio prostat, a nobis iteratis curis jam diu retractatum et ad exactissimæ revisionis crisim revocatum; sic Notitiam in Leonem I papam, ex Schænemanno depromptam, sic nonnullorum judicia de Augustino, minus recte sentientium, expunximus, alia quæ medicatione opus habent sedulo correcturi vel omnino rescissuri. Quo fiet ut proximæ editiones expurgalæ et, quantum fieri potest, emendatæ prodeant. lis interim quibus jam ad manus est Patrologia nostra, statim ac aliquid vitii nobis innotuerit, chartam medicabilem, ipsa translatione omni impensa immuni, transmittendam curabimus.

Ex laboriosa cura, sicut ex iterala, universali et minutissima tot et tantæ molis librorum revisione vel expurgatione, quantæ impensæ provenire debeant, omnibus nolum est. Verumtamen pro minimo ducimus aut sollicitudines aut sumptus, dum nitidissima textuum correctio, et præsertim orthodoxæ doctrinæ veritas in integrum serventur.

Opus cum majoris est momenti, tunc illud securius et inotienso pede percurrere debemus. Porro, quid totius traditionis catholicæ impressis et pervulgatis libris æquiparandum est ?

Sub duplici respectu sive typographiæ sive theologiæ irreprehensibilis cujusque pagina munditia fulgeat. Hoc in nostris votis est. Quapropter enixe et publice lectores hortamur, ut si quis ob textus maculam aut propter adversum sanæ fidei verbum potuerit offendi, sine mora nobis benevolenter denuntiet. Nostra mens est sicut et firma voluntas pro nihilo qualecunque vigiliarum damnum vel laborum curam computandi, si Patrologiam nostram perdilectissimam, in quantum ad omnium textuum nitorem vel ad orthodoxæ doctrinæ integritatem attinet, irreprehensam penitus ædificare possimus.

Pauca tamen, ut speramus, supersunt reformanda. Duos adducere liceat idoneos testes ex doctissima Bollandi familia, qui per epistolam Bruxellis ad nos transmissam asserunt sibi volumina nostra evolventibus nihil aut leviora occurrisse perstringenda. Quibus accedat testimonium Superioris generalis congregationis in informandis ad theologiam adolescentibus facile principis, viri eminenti doctrina simul et prudentia atque animi gravitate conspicui, qui Patrologiam « monumentum immortale scientiis ecclesiasticis a nobis erectum » non dubitavit appellare.

a

Ad satisfactionem simul et ædificationem lectoris, patefacere nos juvat, Doctores, Patres, vel Scriptores ecclesiasticos, in septemdecim et ducentis Patrologiæ latinæ voluminibus recusos, non minus quam sexdecim ducentorum et mille auctorum altingere numerum.

INNOCENTII III

ROMANI PONTIFICIS

OPERA OMNIA

TOMIS QUATUOR DISTRIBUTA

QUORUM PRIORES TRES REGESTORUM BILUZIANAM RECENSIONEM COMPLECTUNTUR, ACCEDENTIBUS ANEC-

DOTARUM EPISTOLARUM LIBRIS, QUOS FRUSTRA OLIM A BALUZIO EXPETITOS EX BII 2IOTHECA VATICANA
IN LUCEM EMISERUNT LA PORTE DUTHEIL ET BREQUIGNY ; QUARTO VOLUMINI INSUNT EPISTOLA
EXTRA REGESTUM VAGANTES, PONTIFICIS DENIQUE SERMONES ET OPUSCULA VARIA ,

TUM JAN
OLIM EDITA, TUM RECENTIUS AB EMINENTISSIMO CARDINALI MA10, D. LUIGI TOSTI, ETC., ETC.,
TYPIS MANDATA

ACCURANTE J.-P.

MIGNE

Bibliothecae Cleri universa

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE

TOMUS QUARTUS

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127

[ocr errors][merged small]

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CCXVII CONTINENTUR

INNOCENTIUS III PONTIFEX ROMANUS

[merged small][merged small][ocr errors]

Supplementum ad Regesta Innocentii III
Innocentii III Sermones.

Opuscula :
Dialogus inter Deum et peccatorem.
De contemptu mundi.
Libellus de eleemosyna.
Encomium charitatis.
De sacrificio inissæ.

Dubiorum appendix :
Commentarium in septem psalmos pænitentiales.
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia.
Tabula epistolarum Innocentii III secundum litteram initialem digesta.

691
701
747
761
763

967
1129
1159

EPILOGUS

AD OPTIMUM LECTOREM CATHOLICUM AC TOTIUS PATROLOGIÆ LATINÆ

CONCLUSIO

[ocr errors]

Volumine isto, quod ducentorum septemdecim tomorum numerum absolvit, Patrologiæ
Latinæ, Dei omnipotentis auxilio perpetuo adjuti, finem imponimus.

Hæc quidem Patrologia Latina, ab ævo apostolico exordium sumens, ad mortem Inno-
centii III, id est, annum 1216, protenditur.

Varios Indices ad calcem hujusce ultimi tomi apponere primum constitueramus : sed cum
iis tabulis, quas prelo paratas habebamus, alii non pauci Indices, a nobis excogitati, lecto-
rum quidem ad majorem commoditatem, dein turinatim accessissent, omnes simul in quatuor
speciales tomos seponere statuimus. Hi vero Indices, non tantum scripta. sed auctores
alphabetice, chronologice, statistice, synthetice, analytice, analogice, logice, etc., ordinatos
exhibebunt ac plane explicabunt.

Ex illa autein tabularum serie, quarum numerus ultra centum crescet, materiis et argu-
mentis sub omnimoda facie apparentibus, lectori cuilibet, non tantum Doctoribus, et studio
sacrarum litteraruin viris die ac nocle incumbentibus, sed et cuique maximis occupationibus
implicato, sed et indocto, vel imperito, vel inerudito, vel etiam ignaro et demum in pigritia
sepulto, facillimus et certissimus ad SS. Patran studium et disquisitionem aditus large patebit.

Verum enim vero maynus solemnisque in fronte uniuscujusque nostrorum voluminum,
nec non et variorum programmatuin, quibus nova opera prænuntiabantur præfixus titulus,
duos Indices tantum, analyticum scilicet et scripturarium, seu Scripturæ sacræ, omnes, qui a
singulis Patribus explanantur, versiculos amplexantem, pollicebatur.

Ast majora creare et condere pollentes, majora condemus et creabimus : namque illud
opus nobis laborantibus officio est erga clerum catholicum ; et tandem labore functis, erit
maximæ felicitati.

Quæ cum ita sint, optime lector, hanc immensam, arduam, omnigenam librorum molem,
hoc monumentum ære perennius, consummationi cujus nemo credere audebat, tandem
exegimus, et hanc exercituum, ut non dicamus gentem, sacrorum scriptorum et auctorum,
maximam omnium quas typographia per totum orbem terrarum, ab exordio suo, usque ad
hanc djem ediderit, summa fide et spe nixi, intra nonnullos, id est novem annos, in lucem et
per universum mundum Christianum protulimus. Sed hæc pauca.

Nunc autem Patrologiam Græcam aggredimur. Hanc quidem Latina breviorem perrapide
elaboratam, absolutam et perfectam fore nemo dubitet : qui majora expedivit, minora certe
expediet; præteritis enim operibus plane, palam oculis omnium patentibus, futura, cum bona
et certa spe, omnis totius orbis catholici clerus, sacrarum litterarum studiosus, exspectabit;
nam, ab actu ad posse valebit consecutio.

SUPPLEMENTUM

AD

REGESTA INNOCENTI

III

ROMANI PONTIFICIS.

I.

A auditis quæ hinc inde proposita fuerant, de comAd præpositum (1), Decanum (2) et canonicos Ma- muni consilio fratrum nostrorum, sententiam for

joris ecclesiæ Argentinensis. Præbendam, a F. • mare ac ferre vellemus, dictus præpositus ad nos præposito S. Thomæ resignatam, ipsis confirmal. humiliter et devote accessit, et jus,si quod sibi com. (Anno 1198. Laterani, Mart. 2).

peteret in eadem præbenda, in manibus nostris (BREQUIGNY et LA PORTE DUTHEIL, Append. ad Re

spontaneus resignavit. Nos igitur, Ecclesiæ vestræ gesta Innocentii, t. III, p. 1065. Ex Apographo, volentes in posterum paci et tranquillitati consuad fidem Autographi in Majoris ecclesiæ Argen- lere, recepta resignatione ipsius, ei super eadem tinensis archiviis asservati, a D. Grandidier di

præbenda perpetuum silentium imponimus, et vos ligenter collato).

et Ecclesiam vestram, ab inapetitione ipsius super Cum partes inter se super mota quæstione con- eam præsentium auctoritate reddimus absolutos. veniunt, vel altera renuntiat quæstioni, ad hoc Nulli ergo, etc. solum exigitur officium Judicis, ut quod a partibus Datum Laterani, vi Nonas Martii, pontificatus fit faciat inviolabiliter observari, ne cui contra nostri anno primo. compositionem aut cessionem por se factam liceat

II. ulterius prosilire. Sane, cum dilecti filii, Arnoldus, nuntius et concanonicus vester, et F. præpositus

B Matthæum (5) abbatem S. Nicolai de Pratis Ri

bodi Montis, Laudunensis diæceseos. RecipiunSancti Thomie (3), ad nostram præsentiam acces- tur sub protectione B. Pelri, et enumerantur bona sissent, super præbenda, de qua, per dilectum ad ipsos spectantia. filium, P. tituli Sanctæ Cæciliæ presbyterum Car

(Anno 1198. Laterani, Mart. 18). dinalem (4), tunc apostolicæ sedis legatum, idem

(Bullam hanc edimus ad fidem apographi, quod ex præpositus fuerat investitus, in nostra et fratrum

Charlulario monasterii S. Nicolai de Pratis, fo 9, nostrorum audientia disceptarunt. Cumque nos, vo transcriptum, in Chartophylacio nostro repo

(1) Erat is, verisimiliter, Rheinardus II, de quo Clemente PP. III, tituli S. Cæciliæ presbyter cardipauca hæc apud Galliæ Christianæ novæ auctores, malis renuntiatus, sub Cælestino, P. III, in Sicilia, torn. V, col. 823 :

et sub lonocentio PP. III item, tertio in Germania X. Rheinardus II, 1190 in charta Conradi II, legationis munere functus est. Obiit sub Innocentio. episcopi Argentinensis (ex probat. Hist. Als., pag. 29), Hunc e faruilia Diana fuisse profitetur Floravantes de collegiata Luterbacensi ecclesia. »

Martinellus, ex Chronico Placentino Umberti LoSuccessor ejus, Albertus, non nisi anno 1202 citi. Oldoin. ad Cincon. tom. I, col. 1120. memoratur. Vide Epistolam Libri octavi viii, not. (5) Matthæus I, notæ probitatis abbas ab anno

(2) De Decanis Majoris ecclesiæ Argentinensis, saltem 1197 ad annum 1225 virtutum splendore circa hæc, in quibus versamur, tempora, pauca C præluxit; lanti factus a comitissa Blesensi, Ribodiadmodum reperiuntur apud Auctores supra lauda- Nontis, Suessionum, etc. domina, ut hæc illi tos, Ibid. col. 827 :

gazas suas, aureos et monilia servanda crediderit « VI. Frivo, vel Frico, 1178 et 1183. Vide Char

an. 1225. tam Henrici episcopi pro fundatione Prioratus de A Cælestino PP. III bonorum recensionem an. Rubiaco.

1197 ; aliam post menses quindecim ab Innocentio VII. Wernardus 1218, in Charta Henrici epi- PP. III (ct est hæc ipsa quam hic edimus); tertiam scopi pro S. Arbogasti ecclesia. »

ab Honorio PP. III, an. 1224, consecutus est. In(3) Illi nomen erat Fridericus, uti nos monuit genti suorum desiderio assumptus, in B. Mariæ D. G. Grandidier ex instrumentis.

sacello, ubi nunc sacristia, depusilus est sub lapide. (4) Pelrus, nobilis Placentinus, a Lucio PP. III, Apertum, et ante chori januam translatum ejus Feria quarta Cinerum, an. reparata salutis 1185, in sepulchrum, proceri bominis ossa caputque peramter:i:a, ex Ciaconio, ex Panvinio vero, Aubery, et plum exhibuit; quippe cujus femorum ossa pollices aliis, 1184, in secunda cardinalium creatione,tituli viginti duos æquabant. S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus, deinde a PATROL. CCXVII.

1

254230

« PoprzedniaDalej »