Obrazy na stronie
PDF
ePub

guinuis suscipit a diacono, ut qui non in sacris sunt amplius honorentur. Quamvis in hoc et mystica possit assignari ratio.

CAPUT X.

De postcommunione.

tionis autem aqua debet in locum mundum diffundi A cipit osculum a pontifice, sed in perceptione sanhoneste, ut altitudo sacramenti reverentius honoretur. Trina vero sacerdotis ablutio, quæ fit in principio, in medio, in fine, designat mundationem cogitationis, locutionis et actionis. Vel purgationem originalis peccati, criminalis et venialis. Sive quod agitur per ignorantiam, negligentiam et industriam ad quorum emundationem offertur sacrificium salutare. Hæc tainen ablutio potest referri ad ablutionem baptismi, cujus formam Christus post resurrectionem instituit. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Putris, et Filii, et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Matth. xxvII; Marc xvi).

CAPUT IX.

Antiphona quæ post communionem concinitur, apostolorum gaudium de Christi resurrectione significat. Secundum illud quod legitur: Quod gavisi sunt discipulis viso Domino, et præ gaudio mirabantur (Joan. xx). Quod autem reciprocando cantatur, insinuat, quod discpulis resurrectionis gaudium sibi mutuo nuntiabant. Unde duo discipuli cum invenissent undecim congregatos, et eos qui cum ipsis erant, dicentes : Quia resurrexit Do

Quod Romanus pontifex alium in communicando mo- B minus vere, et apparuit Simoni, el ipsi narrabant

rem observal.

quæ gesla erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis (Luc. XXIV). Hæc est ergo dies quam fecit Dominus, exuttemus et lætemur in ea. (Psal. cxvII.)

CAPUT XI.

De oratione novissima.

Peracto altaris mysterio, pontifex cum ministris ad altare procedit, et altare deosculans, elevatis manibus, ultimam orationem exsequitur, benedictionem illam significans quam Christus ascensurus in cœlum legitur dixisse discipulis suis. Nam ut Lucas commemorat, eduxit eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus, benedixit eis. Et factum est cum benedixisset illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum (Luc. xxiv). Unde post salutationem C novissimam, quam sacerdos facit ad populum, diaconus alta voce pronuntiat: Ite missa est, repræsentans illud quod dictum est ad apostolos: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cælum (Act. 1). Chorus autein qui Deo gratias gratulando respondet, imitatur apostolos qui adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes, et benedicentes Deum. Luc. XXIV.) Et ad hoc respicit quod in diebus profestis dicitur: benedicamus Domino; Deo gratias, statimque bymnus et psalmi illi dicuntur: Benedicite et Laudate. Notandum vero quod Christus post resurrectionem bis legitur salutasse discipulos dicens: Pax vobis, in signum duplicis pacis, videlicet temporis et æter nitatis, quæ secundum prophetam est pax super pacem (Isa. LXVI), de qua Dominus inquit apostolis: Pacem relinquo vobis, pacem mam do vobis (Joan. XIV). Hanc duplicem pacem, per duplex osculum sacerdos insinuat, cum prius osculatur ministrum, et postea altarc.

Ut autem in perceptione corporis et sanguinis Christi nulla possit fallacia suboriri, sed in utroque perceptionis veritas evidenter appareat, summus pontifex non statim particulam hostiæ dimittit in calicem, sed eam post trinum crucis signaculum in patenam reponit, et post osculum pacis ad sedem ascendens, ibi consistens, universis cernentibus partem majorem suscipit oblatæ de patena, quam ei diaconus repræsentat, ipsamque videntibus dividens unamque particulam sumens, aliam mittit in calicem, quem tenet coram ipso subdiaconus, de quo sanguinem haurit cum calamo. Deinde particulam unam cum osculo tradit diacono, aliamque subdiacono sine osculo, quem ad altare ministrantem ei calicem diaconus osculatur. Et tunc subdiaconuss particulam dimissam in calice sumit cum sanguine Hujus rei causam, non allegoricam, sed historicam a nonnullis audivi,quam quia nunquam in authentico scripto potui reperire, melius reticendam censui quam temere asserendam. Et licet non omnium, quæ a majoribus introducta sunt, ratio reddi possit, reor, tamen quod in his profunda lateant sacramenta. Romanus pontifex ideo non communicat ubi frangit, sed ad altare frangit et ad sedem communicat. Quia Christus in Eminaus coram duobus discipulis fregit; in Hierusalem coram undecima postolis manducavit. In Emmaus fregisse legitur (Luc. xxvi), sed manducasse non legitur: in Lierusalem non legitur fregisse, sed legitur comedisse. Ministri repræsentant pontifici oblatam et calicem, D quia discipuli obtulerunt Christo partem piscis assi, et favum mellis. Pars piscis assi corpus Domini crucifixi, qui fuit in ara crucis assatus, favus mellis sanguis Christi, super mel et favum dulcis faucibus animæ diligentis. Ad notandum vero distinctionem inter sacros ordines, et non sacros, diaconus et qui superioris sunt ordinis, cum percipiunt Eucharistiam, osculum suscipiunt ab episcopo. Acolythus et qui sunt inferiorum ordinum non suscipiunt. Subdiaconus vero, quia character hujusmodi quondam inter non sacros, nunc autem inter sacros ordines reputatur, in perceptione corporis non sus

CAPUT XII.
Unde dicitur missa.

Missa dicitur et ministerium et mysterium, id est officium quod profertur et sacrificium quod offertur. Officium vero dividitur in missa catechumenorum et fidelium missam. Missa catechunenorum est ab introitu usque post offertorium. Et dicitur missa ab emittendo, quia tempore quo sacerdos incipit eu

charistiam consecrare, catechumeni foras de eccle- A vIII). Sane per humerum exprimitur principatus, sia emittuntur. Perlecto siquidem evangelio, diaco- secundum illud propheticum: Et factus est princinus clamare solebat: Si quis catechumenus adest, patus super humerum ejus (Isa, 1x). Principatum exeat foras. Catechumeni sacris mysteriis interesse vero Salvatoris expressit vox angelica, prophetica non debent, quæ non nisi baptizatis fidelibus com- et legalis. Angelus enim inquit ad virginem: Dabit mittuntur. Sicut de quibusdam, qui catechumeno- ei Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in rum, et nondum renatorum typum gerebant. Scri- domo Jacob in æternum, et regni ejus non eril finis ptum est enim: Ipse autem Jesus non credebat se (Luc. 1). Propheta dicit in Psalmis: Sedes tua in illis (Joan. 11). Missa fidelium est ab offertorio usque sæculum sæculi, virga recta et virga regni tui, proplerpostcommunionem. Et dicitur missa a dimittendo, ea unxit te Deus oleo lætitiæ præ consoriibus tuis quia tunc ad propria fidelis quisque dimittitur. Con- (Psal. XLIV), Moyses inquit in lege; Lætamini sistitutum est enim in Aurelianensi concilio ut cum mul cœli cum eo et adorent eum omnes angelt Dei ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur, (Deut. xxvII). Ad quod designandum, tres humerum populus non ante discedat, quam missæ solemnitas pontificis in signum reverentiæ osculantur: primicompleatur (48). Totum autem officium dicitur missa cerius in principio, diaconus in medio, sacerdos quasi transmissio, eo quod populus fidelis per miin fine. nisterium sacerdotis (qui fungitur ministerio mediatoris inter Deum et homines) preces et supplicationes et vota transmittat Altissimo. Ipsum sacrificium, id est hostia missa vocatur, quasi transmissa. Primum nobis a Patre ut esset nobiscum, postea Patri a nobis, ut intercedat pro nobis ad ipsum. Primum nobis a Patre per incarnationem, postea Patri a nobis, ut intercedat pro nobis ad ipsum. Paimum nobis a Patre per sanctificationem, postea Patri a nobis per oblationem. Hæc est sola sufficiens et idonea missio seu legatio ad solvendas inter Deum et homines inimicitias et offensas. Cum ergo diaconus ait: lte missa est, idem est ac si diceret, redite ad propria, quia oblata est hostia salutaris. CAPUT XIII.

Quare sacerdos pontificis humerum osculatur. Oratione finita sacerdos qui assistit episcopo mensam altaris et armum pontificis dextrum osculatur, ostendens hunc esse illum pontificem, qui secundum legem figurate dextrum armum separare debet de hostiis salutaribus vel pacificis (Lev. vi,

B

C

CAPUT XIV.

De benedictione novissima. Ultima benedictio quam facit episcopus super populum, missionem Spiritus sancti significat, quem de cœlo misit Dominus in apostolos, juxta quod eis ipse promisit Accipietis inquit virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos (Act. 1). Hæc benedictio per verbum oris et signum crucis exprimitur. Quoniam illa missio per sonum aeris et linguam ignis innotuit, juxta quod legitur: Factus est repente de cælo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tanquam ignis..... (ibid.) Licet autem Spiritus sanctus specialiter missus fuerit in apostolos, quia tamen indivisa sunt opera Trinitatis, missionem illam tota fuit Trinitas operata. Ideoque benedictionem istam facit episcopus in nomine Trinitatis, auctoritate Psalmistæ dicentis: Benedicat nos Deus Deus noster, el benedicat nos Deus (Psal. Lxvi). Benedictionis formam legis expressit auctoritas, Domino dicente per Moysen Invocabis nomen meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam (Num. vi).

LIBELLI CONCLUSIO.

Nemo cum expositionem istam audierit, hoc sacrificium sufficienter æstimet expositum. Ne forte cum opus humanum extulerit, divinum extenuet sacramentum. In hoc enim officio tot et tanta sunt involuta mysteria, ut nemo, nisi per unctionem edoctus, ea sufficiat explicare. Quis enim novit ordinem cæli, et ponet rationes ejus interra? Job. XXXVIII.) Nam perscrutator majestatis opprimetur a gloria (Prov. xxv). Ego quippe non prævalens lippientibus oculis solem in rota conspicere, tanti mysterii majestatem, quasi per speculum in ænigmate (I Cor. XIII), mihi visus sum intueri, nec penetrans ad interiora cœnaculi, sed præ foribus assidens in vestibulo, feci diligenter ut potui, non sufficienter ut (48) Can. 22.

D

volui. Præsertim eum ex officio, tot causarum sim impeditus incursibus, tot negotiorum nexibus irretitus, ut infra breve temporis spatium, nec ad meditandum otium nec ad dictandum quiverim nancisci quietem. Et quiden. minor in singulis, divisus ad singula vix potui meditata dictare, nedum meditando concipere. Quocirca non solum benignum imploro lectorem, verum etiam desidero liberum correctorem. Hanc solam apud homines hujus opusculi mercedem exspectans, ut apud misericordem judicem pro meis peccatis devotas orationes effundant, qui perfecte cognoscit qua cordis intentione tractatum istum exegerim etsi non multis, saltem aliquibus, aut etiam mihi soli vel in modico

profuturum. Quia vero canonem missæ particulatim A plenior pateat intellectus, totum continue censui exposui, ne quid additum vel subtractum seu trans- subscribendum. positum videatur, ut legentibus ipsius expositionis

Finito libro, sit laus et gloria Christo.

INNOCENTII III PAPE

DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA ET FILIO EJUS JESU CHRISTO ENCOMIUM

Virgo Dei genitrix virga est, flos filius ejus. Præ- B enim tenuis, tener et levis, lenis et pulcher, flasumo pauca, et pauca loqui de virgine virga, et filio flore. Mirafloris summitas et inattingibilis virga proceritas. Hæc est virga recta, virga erecta, procera, fragilis, gracilis, flexibilis, frondosa, florigera, fructifera. Recta per justitiam, erecta per devotionem. procera per longanimitatem, fragilis per abjectionem sui, gracilis per humilitatem, flexibilis per mansuetudinem, frondosa per sanctissimam conversationem, fllorigera per virginalem conceptionem, per partum vitæ æternæ fructifera. Recta per fidem, erecta per spem, procera per charitatem fragilis per pudorem, gracilis per despectionem mundi, flexibilis per compassionem proximi, frondosa per bonorum operum exsecutionem, florigera per gloriam virginitatis, fructifera per prærogativam fecunditatis. Miranda fecunditatis prærogativa, quod talis talem, taliter genuit. Gracilis virgo ante partum, et virgo post partum. Qualiter, angelo annuntiante, Spiritu sancto operante, virtute Altissimi obumbrante (Luc. 1). Qualem, Sanctum sanctorum, unicum matris virginis, unigenitum Dei Patris, Denm et Dominum majestatis. O quam bene quam recte flos dicitur, quæ ex virginali virga perducitur, in quo semper sunt quæ miremur! Est

grans et utilis. Quid enim flore isto tenuius cum astringitur, quid tenerius cum atteritur, quid lenius cum attrectat, quid levius cum portatur, quid speciosius cum aspicitur quid flagrantius cum adoratur, quid utilius cum effectus attenditur (Psal LXIV). Filius virginis et flos tenuis ad indignationem, tener ad miserationem, lenis per mansuetudinem, levis dominatione, pulcher moderatione, flagrans repromissione, utilis remuneratione. Est ergo tenuis flagellis, tener misericordiis, lenis in donis, levis in præceptis, pulcher exemplis, flagrans promissis, fructuosus in præmiis. Hic flos factus est nobis medicina, in ipso potus et esca, ex eo mel et cera. Medicina in redemptione, potus et esca in justificatione, mel et cera in glorificatione. Ex hac medicina C sempiterna sanitas incorruptionis, ex hac medicina esca refectionis internæ satietatis, ex hac medicina potus ebrietatis spiritualis, æternæ fecunditatis, de illius cera splendor summæ claritatis, in ejus melle dulcedo perpetuæ felicitatis. Flos est nobis Christus in humanitate, fructus in divinitate: flos in terris, fructus in cœlis; flos in redemptione, fructus in glorificatione. Quem ipse nobis largire dignetur. Amen.

INNOCENTII III PAPÆ

DE VITA ET PASSIONE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, ORATIONES TRES

EFFICACISSIMÆ :

Qui contrite et devote eas legentibus plurimas contulit remissiones et indulgentias.

ORATIO I.

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui pro redemptione nostra nasci, et circumcidi voluisti, et a Judæis reprobari, a Juda osculo tradi, capi et ligari, et cum vinculis Annæ, Caipha, Herodi, Pilato offerri, et coram eis illudi, colaphis, alapis flagellis et arundine cædi, facie velari, et sputo conspui, spinis coronari, a falsis quoque testibus accusari,

D judicari, et ut agnus innocens tuam crucem ferendo ad victimam duci, clavis perforari, felle et aceto potari, atque in cruce morte turpissima condemnari, ac lancea vulnerari. Tu per has sacratissimas pœnas ab omnibus peccatis et pœnis nos libera, et per sanctam crucem tuam illuc perduc nos miseros peccatores, quo perduxisti tecum crucifixum latronem sero penitentem Qui vivis, etc.

ORATIO II.

Auxilientur nobis, pie Domine Jesu Christe, omnes passiones tuæ, et defendant nos ab omni dolore et tristitia, ab omni periculo et miseria, ab omni peccato et cordis immunditia, ab omni scandalo et infamia, a morbis malis animæ et corporis, et a morte subitanea et improvisa, et ab omni persecutione inimicorum visibilium et invisibilium, scimus enim quod in quacunque hora vel die passionis tuæ memoriam hubuerimus, salvi erimus : ideo de immensa tua pietate confisi te deprecamur, piissime Salvator, per benignissimas sacratissimasque passiones tuas, ut benigno nos protegas auxilio, et continua pietate ab omni malo nos con. serves. Qui vivis, etc.

[blocks in formation]

Domine Deus de Deo, lumen de lumine, qui humanum genus ex præcepto Patris patibulo crucis proprio sanguine redimere dignatus es, te suppliciter exoramus, ut non secundum peccata nostra facias nobis, sed secundum misericordiam tuam salvos fac nos indignos famulos tuos tu quoque exsurge in adjutorium nostrum, et esto nobis turris fortitudinis, et clypeus inexpugnabilis justitiæ, a facie tam corporalis, quam incorporalis inimici, atque ab omni peccato et pœna misericorditer nos libera, et ab omni adversitate corporis et animæ clementer nos defende. Qui vivis, etc.

INNOCENTII III PAPE

Orationes tres de omnibus sanctis, pro defensione et tranquillitate catholicæ et orthodoxæ Ecclesiæ.

[blocks in formation]

De Christo et beatissima Virgine Maria dignissima Matre ejus

Ad quem certas et magnas contulit remissiones et indulgentias.

[blocks in formation]

Esto custos cordis mei,
Signa me timore Dei,
Confer vitæ sanitatem,

Da et morum honestatem,
Da peccata me vitare,
Et quod justum est amare.
O dulcedo virginalis,
Nunquam fuit, nec est talis
Inter natas mulierum.

Omnium Creator rerum
Te elegit genitricem,
Qui Mariam peccatricem
Emundavit a reatu.
Ipse tuo me precatu,

A peccatis cunctis tergat,

Ne infernus me demergat. Eia rosa sine spina, Peccatorum medicina,

Pro me Deum interpella, Ut me salvet a procella Hujus mundi tam immundi : Cujus fluctus furibundi Omni parte me impungunt, Et peccati zona stringunt, Christe Fili summi Patris Per amorem tuæ matris, Cujus venter te portavit,

Et te dulci lacte pavit : Te per ipsam oro supplex, Quia tu es salus duplex,

Rerum dator mundanarum, Atque salus animarum.

Te nunc precor licet reus :

Miserere mei, Deus, Miserere, miserator :

A

B

Quia vere sum peccator.
Tu peccata dele mea,
Et cor mundum in me crea:
Da spem firmam, fidem rectam
Charitatem da perfectam.

O Jesu da finem bonum.
Quod est super omne donum,
Ut in corde sic compungar,
Tibi Christe quod conjungar
Fac me digne manducare.
Corpus tuum salutare
Ira tua non me gravet,
Sanguis tuus sic me lavet,

In sensibus et in corde

A peccatis et a sorde,

Ut dum instat hora mortis,

Angelus tunc astet fortis.

A te mihi datus custos,

Qui me locet inter justos.

Mors si carnem meam frangat,
Mors secunda non me tangat,
Licet caro computrescat,
Spiritus in te quiescat,
Ut resurgens te visurus,
Semper tecum sim mansurus.
ỳ. Audi nos, pia mater Christi.

R. Nam te Filius nihil negans honorat.

ORATIO.

Interveniat pro nobis quæsumus, Domine Jesu Christe, apud tuam clementiam, gloriosissima Virgo Maria dignissima mater tua, cujus sanctissiC mam animam in hora passionis et mortis tuæ doloris gladius pertransivit : Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

« PoprzedniaDalej »