Obrazy na stronie
PDF
ePub

synam ne despicias,» statim adjunxit : « Ne dicas A diens usque ad mortem, mortem autem crucis

in multitudiae munerum meorum respiciet Deus,et offerente me Deo altissimo, suscipiet munera mea (Eccle. vii).» Non enim offerentes a muneribus placent, sed munera ab offerentibus. Unde legitur quod << respexit Deus ab Abel et ad munera ejus (Gen. Iv). Prius dixit: Ad Abel, et postea dixit, Ad munera; quia Deus magis attendit modum in facto, quam factum in modo, id est quomodo aliquid fiat,quam quid aliquo modo fiat.Attende prudenter quod dicit Apostolus : « Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum,charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Rom. XIII). » Vera igitur eleemosyna de vera charitate procedit. Nam secundum charitatis mandatum hoc est : «< Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. xxII). » Ad quod pertinet illud : « Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. v11).» Sicut ergo volumus nobis ab aliis in nostris necessitatibus subveniri; sic et nos debemus aliis in suis necessitatibus subvenire, ut sicut nos, ita proximos diligamus. Nisi enim ramus eleemosynæ de charitatis radice procedat, non habet pinguedinem vel humorem,ut suavem vel maturum fructum producat.Nam vera eleemosyna, fructus est charitatis. << Charitas autem operit multitudinem peccatorum (I Petr.vi). De qua Veritas ait : « Dimissa sunt ei peccata multa,quoniam dilexit multum (Luc. VII).» Eleemosyna quæ de charitate procedit, ipsa profe cto mundat a vitiis, et redimit a peccatis.

Sed forte oppones quod Cornelius centurio nondum fidem mediatoris habebat, sine qua justus esse non poterat, quia « justus ex fide vivit (Rom.1);» nec « sine fide poterat charitatem habcre,cum sine fide impossibile sit placere Deo (Hebr. 11); » fide, inquam, mediatoris Dei et hominum Jesu Christi. Nam qui præibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes:«< Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. xvIII). » Qui tamen Cornelius per eleernosynas meruit, et ad sacramentum fidei et ad fidem sacramenti venire,quemadmodum angelus ei dixit: «< Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act.x).» Ideoque præcepit ut accerseret Simonem Petrum, qui veniens jussus in spiritu, catechizavit eum et baptizavit (ibid.). Præterea, cum Nabuchodonosor esset iniquus,frustra dedisset ei consilium Daniel, ut peccata sua redimeret eleemosynis, nisi per eleemosynas posset a suis iniquitatibus liberari(Dan.1v). Item cum juxta Raphaelis angeli testimonium eleemosyna tantæ sit efficacia (Job x11), ut a morte liberet et purget peccata, nec hoc de temporali morte possit intelligi, cum omnes omnino necessitati moriendi simus addicti, ex quo primus homo pœnam comminationis illius incurrit: « Quacunque die comederis, morte morieris (Gen. 11). >> Nam et a proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro omnibus tradidit illum (Rom. VIII), » haud dubium quin ad mortem. Quia «< factus est pro nohis obe

(Phil. 11).» Restat igitur ut illud angelicum de morte intelligatur æterna;sive culpæ,quæ præcedit ut causa; sive gehennæ, quæ succedit ut pœna. Sic ergo eleemosyna liberat hominem a morte animæ, qualicunque duntaxat sano accipias intellectu.Non autem ab ea morte, quæ animæ non debetur, cum hoc non sit magnæ virtutis,neque potentis efficaciæ. Liberat igitur hominem a morte,quæ animæ debetur. Porro mors animæ non debetur, nisi tantum iniquis,qui mortalibus sunt irretiti peccatis. Tales ergo per eleemosynas a morte animæ liberantur. Ab his autem quæstionum angustiis, illa potest te distinctio liberare, quod sicut quædam præparatoria sunt ad culpam, ita quædam præparatoria sunt ad gratiam. Præcedit enim in homine justo quædam B maligna suggestio, et succedit quædam improba delectatio; quæ,licet nondum sit mortalis, sed venialis, debilitat tamen animum et præparat ad consensum, qui cum accedit, facit hominem peccare mortaliter,cum et ipse sit mortale peccatum. In his enim quotidie secundum spiritum renovamur, quæ semel ad litteram in primo homine præcesserunt. Serpens enim,id est concupiscentia suggerit originaliter.Mulier, id est delectatio comedit venialiter. Vir, id est ratio consentit mortaliter. Sic et in homine impio quædam præparatoria præcedunt ad gratiam,quæ mollificant animum,sicut ignis ceram, (Psal. LXVII), ut imaginem sigilli, hoc est similitudinem Dei per impressionem gratiæ snpervenientis accipiat. Propter quod legitur: « Interim fac quidquid boni potes, ut Deus cor tuum illustret ad pœnitentiam. Talis enim timor servilis, de quo licet dicatur, quod « timor non est in charitate,sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. iv), ▪ dicitur tamen de ipso, quia timor Domini peccatum expellit, et qui sine timore est, justificari non potest. Cum ergo timor Domini sit initium sapientiæ (Eccle. 1), profecto præparatorius est ad gratiam, et ipse sicut cetam filum,charitatem prævius introducit, quemadmodum dicitur per prophetam : «< A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis (Isa. xxvi). » Sic eleemosyna præter charitatem,vel potius ante charitatem donata, proficit quidem, etsi non sufficit; præparatoria,licet non promeritoria gratiæ vel salutis; per quam tamen pervenitur ad gratiam et salutem. Reddit enim hominem habilem,reddit aptum,reddit idoneum,velut sitientem, velut anhelantem, velut appropinquantem ad fontem gratiæ salutaris; per quem liberatur a morte, mundatur a culpa, redimitur a peccato.

C

D

CAPUT IV.

Eleemosynam jejunio et oratione esse meliorem, nec quemquam ab ea excusari.

Bonum est jejunium,sed melior est eleemosyna, quia quod jejunium subtrahit, eleemosyna tribuit. Alioquin quod jejunium subtrahit voluptati, reponit cupiditati.Qui vero dat eleemosynam, quodcunque sibi subducit, alii totum impendit. Per jeju

nium enim affligitur caro propria, per eleemosynam A temporale. Cum ergo quis erogat eleemosynam, de

bet eam propter æternam beatitudinem erogare, non propter favorem mundanum, vel propter humanam retributionem. Unde Veritas inquit in Evangelio: «< Cum faeis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. vi). Non est contrarium quod Dominus alibi ait: «Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est (Matth. v). » Primo quia et intentio potest existere in abscondito, et operaB tio in aperto; ut propter intentionem absconditam, nesciat sinistra quid faciat dextra. Et propter operationem apertam, videntes opera bona glorificent Patrem. Secundo, quia nemo debet facere opus bonum, ut ipse glorificetur ab homnibus, sed ut homines glorificent Deum. Unde primum prohibetur, secundum præcipitur.

vero reficitur aliena. Illud præstat esuriem, ista
vero satietatem procurat. Rursum, bonum est orare,
sed melius erogare; quoniam eleemosyna agit
utrumque, descendens ad proximum, et ascendens
ad Deum. Audi super hoc sententiam Sapientis :
Conclude eleemosynam, inquit, in corde pauperis,
et ipsa pro te orabit ad Dominum (Eccli. xxIx). »
Non enim desistit orare, qui non desinit bene agere,
cum melius sit orare opere, quam sermone. Sed
dices: Ego sum pauper, egenus, et inops (Apoc. 1),
non habeo panem, non habeo vestem non habeo
stipem, ut quidquam valcem erogare. Verum at-
tende quod apud Deum sufficit bona voluntas,ubi
deest opportuna facultas. Nec tam attendit in mu-
nere quantitatem, quam devotionem in opere ;
pensans magis ex quanto, quam quantum. Respi-
ciens enim Jesus, vidit eos qui mittebant munera
sua in gazophylacium divites. Vidit autem quam-
dam viduam pauperculam mittentem æra minuta
duo et dixit: «< Amen dico vobis quia vidua pauper
plus quam omnes misit. Nam hi omnes ex abun-
danti sibi miserunt, in munera Dei; hæc autem ex
eo quod deest, illi omnem victum suum, quem ha-
buit, misit (Marc. xII). » Hinc alibi Dominus ait :
«Quicunque potum dederit uni ex minimis istis ca-
licem aque frigidæ tantum in nomine discipuli,
amen dico vobis,non perdet mercedem suam(Matth.
x). » Unde Tobias: « Quomodo poteris, esto mise-
ricors. Si multum tibi est abundanter tribue; si
exiguum, etiam exiguum illud libenter impartiri
stude. Præmium enim bonnm tibi thesaurizas in C
die necessitatis. Quoniam eleemosyna ab omni pec-
cato, et a morte liberat, et non patietur animam ire
in tenebras. Fiducia magna erit coram Deo eleemo-
syna omnibus facientibus eam (Tob.iv); » non ergo
se paupertas excuset, quia sufficit ut voluntas sit
dives, abi facultas est pauper.

CAPUT V.

Eleemosyna faciendæ quisnam debeat esse ordo, modus, causa el finis.

Restat modo ut circa eleemosynam quatuor diligenter attendas, videlicet causam et finem, modum et ordinem. Causam, ut fiat ex charitate; finem, ut fiat propter beatudinem; modum, ut fiat ex hilaritate; ordinem, ut fiat secundum regulam.

Ex charitate quidem danda est eleemosyna; quia D sicut arbor ad fructum, ita charitas se habet ad eleemosynam. « Non enim potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere (Matth. vII). Propterea dicit Apostolus: « Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum,charitatem autem non habeam,nihil mihi prodest (I Cor. XII). » Non ergo se quisquam frustra'decipiat, ut æstimet eleemosynam sine charitate sibi posse sufficere ad salutem. Licet ad tria valeat eleemosyna extra charitatem distributa. Vel ad habilitatem suscipiendi gratiam,vel ad mitigationem æternæ pœnæ, vel ad obtinendum bonum aliquod

Rursus alibi Veritas ait : «< Cum facies prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvetent, et fiat tibi retributio (Luc. XIV). » Propter quod alibi dicitur: « Ite, el edite pinguia, et bibite mustum, et mittite partem his qui non præparaverunt sibi (Il Esdr. vIII). » <«< Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cæcos, et beatus es, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in retributione justorum (Luc. xiv). » Hic finis, hæc merces, hoc præmium, propter quod facienda est eleemosyna. Porro danda est eleemosyna non ex tristitia, sed cum hilaritate. Non cum mora, sed cum velo citate.Juxta quod docet Apostolus dicens : « Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. 1x). » Et iterum : « Qui præest in sollicitudine,qui miseretur in hilaritate (Rom.x11). » Nam super omnia vultus accessere boni. Nec putes esse contrarium, quod a quodam dicitur Sapiente: Da quod te doleat. Voluit enim per hoc datum commodare magnificum, vel potius ad datum magnificum invitare. Noli propter tristem vultum totum amittere meritum, sed propter hilarem faciem gratam acquire mercedem. Benedictionem rei, cum potes, impende, cum vero non potes, benedictionem verbi redde. «Non exasperes pauperem, neque conturbes eum (Eccli. iv), » memor ejus quod legitur et mandatur: «< Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.Nonne ardorem refrigerat ros? Sic et verbum bonum melius quam datum. Nonne esse verbum super datum bonum, et utrumque cum homine justificato? Stultus acriter improperabit, et datum indisciplinati tabescere facit oculos (Eccli. xvIII). » Porro, bis

[ocr errors]

dat,qui cito dat. Unde non differas bene facere; quia A inter hos præferendi sunt justi, si cæteræ circum<< spes quæ differtur, affligit animam (Prov. XIII).». «Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustiati (Eccli.Iv).»-« Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas pauperi porrige. Non defrauderis a die bono et particula boni doni non te prætereat. Memor esto, quia mors non tarda bit. Unde sine dilatione fac bonum dum potes, quia forte cum volueris facere bonum, non poteris, et in tuis bonis alius luxuriabitur (Eccli. xiv.) » Ad hoc spectat, quod secundum Joannem Jesus ait Judæ « Quod facis fac citius. Quidam enim putabant, eo quod loculos habebat Judas, quod dixerit ei Jesus, ut egenis aliquid daret (Joan. xIII). » Unde namque potuissent illud putare, nisi frequenter audivissent Jesum Judæ dicentem, ut cito daret egenis? Noli ergo bonum quod concepisti differre, quoniam a mane usque ad vesperam mutabitur tempus et mens rapitur in diversa. Nec dimittas illud exsequendum hæredi;quia vix tibi laudem, nedum mercedem rependet. Cæterum in eleemosyna danda serva regulam ordinatam.

Triplex enim eleemosyna est, cordis videlicet, oris et operis. Ex corde datur per compassionem, ex ore per correctionem, ex opere per largitionem. De primo dicit Apostolus: « Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. x1)? Multum enim consolamur afflictos, cum compatimur patientibus, et dolentibus condolemus. De secunda Veritas ait : « Si peccaverit in

te frater tuus corripe cum inter te et eum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum (Luc. XVII).» Erranti non modicum subvenisti, si correctum ad rectitudinem revocasti. De tertia dicit propheta: «< Frange esurienti panem tuum, et egenos, etc. (Isa. LVIII).» Tu inducis illum in domum terre⚫ nam,et ipse te inducet in aulam cœlestem. Verum hæc triplex eleemosyna danda est ordinate. Primo nobis, secundo proximis. Crudelis est enim et fatuus, qui alii compatitur, et sibi non miseretur; qui alium castigat, et se non emendat; qui alii subvenit, et se despicit. Econtra præcipitur : « Miserere animæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx).»-«Ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc ejcies festucam de oculo fratris tui (Matth. vII). »-«Cum videris nudum operi eum,et carnem tuam ne despexeris(Isai. LVIII).» Ergo tibi ipsi primo da eleemosynam misertus tui. Corripe teipsum, subveni tibi; quoniam qui sibi nequam est, cui bonus erit? » (Eccli xiv). Scias te ergo culpabiliter durum, et dure culpabilem,si corporalem amici tui deploras mortem, et spiritualem animæ tuæ mortem non defleas. Post te da proximis eleemosynam, et in eis quoque ordinem serva, præferens fideles, domesticos, propinquos. Propter quod dicit Apostolus: « Operamini bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei (Gal. v1). » Nam hoc exigit charitas ordinata, de qua dicit sponsa in Canticis: « Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem (Cant. 11).» Sed

stantiæ pares existant Unde forsitan oppones quod Dominus ait : « Omni petenti te tribue (Luc. vi); » neminem enim excepit, qui omnes inclusit. Propter quod alibi dicit : « Diligite inimicos vestros, benefacite, etc., et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Ibid.). » Diligite corde, orate ore, benefacite opere. Sicut Pater vester cœlestis « solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v). Cum enim omnis homo tam bonus quam malus nobis ratione naturæ sit proximus, et ex præcepto divino teneamur diligere proximos sicut nos ipsos: profecto videtur, quod passim omni homini teneamur indigenti cum possumus subvenire, et cum majoris meriti videatur, inimicis benefacere quam B amicis, juxta sententiam Veritatis dicentis: « Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne publicani hoc faciunt? » (Ibid.). Itemque Tobias: « Ex substantia tua fac elemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fit ut nec a te avertatur facies Domini (Tob. iv). » Econtra Veritas ipsa testatur : « Quicunque recipit justum in nomine justi merdem justi accipiet (Matth. x.)» Non dicit indiffinite, qui recipit hominem, sed determinate, qui re« cipit justum quemadmodum alibi legitur: « Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias jutum cui des (Eccli x1). » Hinc alibi dicit Scriptura Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia retributionem magnam; et si non ab ipso, certe a in bonis tuis multa. Benefac justo, et invenies Domino. Non enim est ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynam non danti; quoniam et Altissimus habet peccatores odio, et misertus est pœnitentibus. Da miserericordi, et ne recipias peccatorem, et impiis, et peccatoribus redde vindictam. Da bono, et ne receperis peccatores. Benefac humili, et ne dederis impio (Ibid). » Item Tobias: << Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue : et noli ex eis manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. iv). »

C

D

Multum ergo contingeret eleemosynam retardari, si semper oporteret inter bonos in malos discerni. Sed cur in eleemosyna danda non præferas justum iniquo, cum ipse tibi meritis et precibus suis plus valeat apud Dominum promereri? Sane benefaciendum est et bonis et malis, et justis et impiis, et amicis et inimicis cum necessitas exigit et facultas permittit; sed in talibus ponderandæ sunt circumstantiæ, ut possit decerni, quando, et quomodo, et ubi, et cui magis debeat subveniri. Contingere enim potest, ut aliquando magis subveniendum sit malo, quam bono, si videlicet majori premitur egestate, præsertim cum absque periculo non potest subventio prorogari. Et licet magni fit meriti benefacere inimicis, quia tunc maxime propter Deum animo vis infertur; unde : « A diebus Joannis Baptistæ regnum cœlorum vim patitur, el violenti diripiunt

tisfaciat, de offensa debes omnino dimittere, cum ex præcepto divino tenearis diligere inimicum. Unde Joannes apostolus ait : « Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. 1). » Optima igitur eleemosyna est indulgere peccantibus, dimittere debitoribus, et miseris misereri. De qua Veritas ait : << Dimittite, et dimittetur vobis (Lub.vi).-sericordiam autem volo, non sacrificium (Matth. 1x). » — «< Misericordiam namque superexaltat judicium (Jac. 11); » et : « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v). »

-«Mi

)) ((~

illud (Matth.x1). » Si tamen parentes indigeant, eis A non postu let veniam, sive satisfaciat, sive non sacredo potius succurrendum, propter illud speciale mandatum : « Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. xx). » Quod non tantum ad reverentiam exhibendam, quantum ad impensam præstandam creditur promulgatum. Licet ergo benefaciendum sit generaliter omnibus proximis, amplius tamen bonis quam malis, justis quam impiis, nisi regulæ generali detrahat aliqua specialis exceptio, circumstantiis ponderatis, quemadmodum prælibavi. Illud autem quod legitur: Desudet eleemosyna tua in manu tua, donec invenias justum cui des (Eccli. x11), juxta litteræ circumstantiam pertinet ad exhibendam decimam sacerdoti, ut is sit id litteræ sensus : Donec invenias justum cui des, est sacerdotem cui debes. Nam sacerdos præter præ- B ceptum justus esse tenetur,propter officium,quamvis in quibusdam codicibus sit justum. Judæi vero tres decimas dividebant, quas et eleemosynas appellabant, de quibus ad præsens non est disserendum. Quod autem alibi legitur: « Da misericordi, et ne suscipias peccatorem;» et iterum : « Benefac humili, et ne dederis impio (ibid.), » sane debet intelligi,juxta regulam illam : Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. Unde peccator prohibetur suscipi, et impio dari vetatur, videlicet ne per susceptionem vel dationem hujusmodi foveatur impius in peccato. Non ergo subveniendum est talibus occasione fovendæ culpæ ; sed subveniendum est eis ratione sustentandæ naturæ. Cæterum solerter attende,quod nisi dederis elee- C mosynam cordis, Deus non acceptat eleemosynam operis,ipso attestante qui ait : « Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater cœlestis delicta vestra.Si autem non dimiseritis, nec Pater vester vobis dimittet (Matth. vi). Sic enim docuit et præcepit orare: «< Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid.).» Propter quod in eodem sermone ipse præceperat : « Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, repone ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens, offeres munus tuum (Matth. v). » Vides aperte, quod Deus non approbat munus operis, nisi prius offeras munus cordis. Eleemosynam vero cordis prudenter impendis, cum aut offendenti dimittis, aut satisfacis offenso, ut nec ille contra te rancorem vel odium in corde retineat, nec tu contra ipsum retineas rancorem vel odium in corde. Unde ad utrumque sensum potest referri, quod dicitur : • Quia frater tuus habet aliquid adversum te,» sive quod ille contra te habet causam rancoris vel odii, quia tu illum forsan offendisti; in quo casu tu ei satisfacere debes, ut reconcilieris eidem. Sive quod ille contra te commisit offensam, propter quam tu moveris rancore vel odio contra eumn; in quo casu tu ei debes dimittere, ut reconcilies eum tibi. Rancorem enim cordis et odium, sive postulet, sive

[ocr errors]

Restat dicendum, de quibus sit eleemosyna facienda. Videtur profecto de his quæ juste possides, et rationabiliter acquisisti, secundum illud Sapientis : « Noli offerre munera prava: non enim suscipiet illa Deus (Eccli. xxxv). » Item: « Qui offert sa. crificium de rapina pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV).» Rursus: « Non offeras in domo Domini Dei tui pretium carnis, aut mercedem prostibuli (Deut. xxII). » Multa sunt talia in Scripturis, sed ista sufficiunt; quia << in ore duorum aut trium testium stat omne verbum (Deut. xvII). » Contrarium autem videtur Dominus in Evangelio docuisse : « Facite, inquiens, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. xvi). » In Ecclesiastico quoque legitur: « Noli avarus esse in divitiis injustis (Eccli. v). » Verum inter ea quæ acquiruntur injuste, quædam sunt in quibus transfertur dominium, quædam in quibus non transfertur. De illis ergo in quibus transfertur dominium, ut in negotiatione, militia et hujusmodi licite potest eleemosyna erogari, quia, cum effecta sint tua,licet offenderis illicite acquirendo,jam tamen quasi de tuis, licite poteris eregare. De illis autem in quibus dominium non transfertur, ut de furto, rapina sacrilegio et usura, non licet eleemosynam erogare; quia, cum sint aliena, non tua,te neris ea his, quorum sunt, restituere, non autem ea invitis dominis contrectare. Unde Zachæus bene distinxit « Ecce, inquit,dimidium bonorum meorum do pauperibus,et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix). » Quod autem de mammona iniquitatis in Evangelio (Luc. xvi), et quod de divitiis injustis in Ecclesiastico (cap. xiv) D legitur, ad illas acquisitiones injustas, in quibus transfertur dominium, refertur,de quibus licite potest eleemosyna erogari quamvis et alio modo sane possint intelligi, sed ad præsentem fidelium ille non pertinet intellectus. Alios autem auctoritates ad eas referas acquisitiones injustas, in quibus dominium non transfertur: licet de mercede prostibuli soleant schloastici disputare, quæ si transire dicatur in dominium meretricis (Deut. xxIII), dicendum est sane, quod ratione mysterii, sicut et pretium canis, in domo Domini prohibetur offerri. Quia vero non auditores legis, sed factores justi sunt apud Deum (Rom.11),» rogo te,frater, et hortor,

et precor, et moneo, quisquis es, Christiane, si vis A moritur (Jac. 1). Hic « flos egreditur et conteriesse quod diceris, ut studeas facere quod audisti, tenens pro certo, quod eleemosyna quæ datur «< de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (1 Tim. 1),» magnam præstat fiduciam apud Altissimum, et ipsa contra omne periculum salutaris est medicina.

CAPUT VI.

Ad eleemosynam sicut ad quodlibet bonum opus, necessario requiri perseverantiam.

B

Quoniam autem nec eleemosyna, nec jejunium, nec oratio Deo placere, vel homini esse meritoria ad vitam beatam possunt, sine perseverantia, idcirco vel pauca hic de virtute perseverantiæ connectenda sunt. Et in primis sequentibus auctoritatibus monetur quilibet ad perseverantiam. Ait namque Dominus noster Jesus Christus : « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x); » et alibi : « Si perseveraverit usque in finem pulsans, dico vobis, etsi non dabit ei, surgens eo quod amicus ejus sit,propter improbitatem tamen illius surgens, dabit ei quotquot habet necessarios (Luc. 11). » Et Apostolus ait : « Omnes in stadio currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. Ix). » Et qui legitime certaverit, coronabitur (II Tim. 11). » Et alibi dicitur, quod Dominus judicat fines terræ (Psal. 1x). Et « ubi ceciderit arbor, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit (Eccle. x1). » Finis enim, non pugna coronat. Ex hoc procedendum est sic: Non est magnum sic inchoare bonum, sed consummare perfectum. Multi aggrediuntur magna, sed deficiunt in via; multi exeunt Sodo- C mam, sed retrospiciunt (Gen.xIx); multi egrediuntur Babylonem, sed morantur in via, nec perveniunt ad æternam pacis civitatem. Nec perseverantia piget aggredi magna, nec fatigat inchoatum. Hæc firmat nutantem, Læc coronat pugnantem,hæc ducit ab bravium, hæc ad portum; hæc dat formam operi, regulam actioni; hæc est talaris tunica Joseph, in finem vitæ pertingens (Gen. xxxvII); hæc est tunica sacerdotalis, usque ad pedes perveniens (Exod. xxvIII); hæc est cauda hostiæ, quam tenemur Deo offerre (Levit. 11); hæc est calcaneus bonæ operationis, quam contra serpentis morsus debemus observare (Gen. 11). Hæc est virtus quæ pro oratione ad Deum allegat, quæ omne votum bonum informat,qua laureantur martyres, qua co- D ronantur virgines; hæc est quæ res difficiles reducit ad facilitatem, quæ omnem vincit difficultatem; hæc est vestis sine ruga, tunica sine macula (Ephes. v); hæc est quæ bonam actionem facit unicolorem virtutem uniformem.

Et notandum quod quædam perseverantia est temporalis, ut ita loquar, quædam finalis. Teinporalis est, que ad tempus viret, et in tempore perversitatis effloret, feno comparabilis, quod nunc virescit, nunc in clibanum mittitur (Luc. XII): nunc floret, nunc conteritur, nunc consequenter

(34) HORAT., De arte poet., vers. 1.

tur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job xiv). » Finalis vero perseverantia est, quæ durat usque in finem.Hæc est fons vivus, hortus signatus (Cant. iv), cui non communicat alienus, qui semper fluit,semper scaturit labores fideles, ut hanc habeant claustrales, ut hanc retineant virgines, ut hac se informent viduæ, et in hac omnes requiescant. Diabolus quandoque hominem irritat ad bonum, ut de bono gravius malum eliciat. Contra hunc dæmonis insultum valet perseverantia, ut de bono fine bona claudantur initia. Bona enim inchoare, et malo fine concludere, est monstruosa confingere. Illa enim actio chimæra est, quæ initium habet a ratione, finem vero a sensualitate. Cum enim sic agitur: humano capiti cervicem pictor depingit equinam, et sic varias inducit infructuosasque plumas (34). Cave ergo, o homo, ne actio tua monstra pariat, neque gignat præstigia. Enormis enim fructus viventis, si capiti non respondeat finis. Sunt enim quidam, quorum vita monstrum mirabile est, quorum initium bonum quasi caput hominis prætendit: medium vero in luxuriam descendens ventrem capræ prætendit: ad ultimum in rapacitatem devians lupa pedes ostendit.Ah bomo! quid prodest tibi bonum inchoare, et non bono fine concludere? Bonum enim virtutis non solum amittis, sed ei damnum incurris, et supplicium promereris. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire (II Petr. 11). Post hanc inconstantiam homo levitatis argueris, apostasiam incurris, mentis stabilitatem postponis. O homo, per perseverantiam brevitatem vitæ redimis, nullum tempus incassum transire permittis. Compositæ mentis est posse consistere in bono, et in bono morari. Nil tam utile est, uti bonum opus bono fine concludere. Perseverantia bonum producit tenerum in maturitatem, perducit provecta perseverantia in maturitatem; perseverantia non quærit animum puerilem, sed adultum : maturos quærit mores, et non teneros et inermes.

Si vis consequi perseverantiam, assuesce te semper ad bonum, ut consuetudo,quæ est altera quasi natura, vitæ perseverantiam gignat, convictus bonorum longanimitatem pariat. Si totam vitam perseverantia non illustrat saltem perseverantia finalis finem concludat. Si obtulisti florem juventutis diabolo, saltem fæces senectutis immola Deo tuo. In vespera laudatur serenitas diei, in fine status boni operis. Vide a quanto bono decidit Judas, qui in bono non perseveravit (Matth. XXVI); vide quid Salomon per inconstantiam animi et instabilitatem perdidit (III Reg. x1); in quantam calamitatem Saul decidit (I Reg. x). Ille qui bonum proponit, et ad finem non perducit, obviat illud verbum Evangelicum «Ecce hic homo incœpit ædificare, et non potuit cousummare (Luc. xiv). »

« PoprzedniaDalej »