Obrazy na stronie
PDF
ePub

diebus illis quærent homines mortem, et non in- A nitentiam non delevit, Deus per indulgentiam non

venient eam desiderabunt mori et fugiet mors ab illis.» O mors quam dulcis esses quibus tam amara fuisti, te solam desideranter optabunt, qui te solam vehementer abhorruerunt.

CAPUT X.

Cur reprobi nunquam liberabuntur a pœnis. Nullus ergo sibi blandiatur, et dicat, quia «< Deus non in finem irascetur, neque in æternum indignabitur (Psal. CII),» sed miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). » Quia cum iratus est, non obliviscetur misereri, nec quidquam eorum, quæ fecit Deus, odivit (Sap. 11). Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per Isaiam prophetam : « Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in B carcere,et post multos dies visitabuntur (Isa.xxiv).» Homo namque peccavit ad tempus, non ergo Deus puniet in æternum.

O spes inanis, o falsa præsumptio! Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio sit redimendus, quoniam in inferno nulla est redemptio. Congregabuntur ergo peccatores in lacum et claudentur in carcerem, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque in diem judicii torquebuntur, et post multos dies, postquam videlicet resurgent cum corporibus suis in novissimo die, visitabuntur,non ad salutem, sed ad vindictam : quia post diem judicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: «Visitabo in virga iniquitates corum, et in verberibus

peccata eorum (Psal. LXXXVIII).» Prædestinatis ergo

C

Deus irascitur temporaliter, quia «< flagellat omnem
Deus filium quem recipit (Hebr. x11), de quibus
illud accipitur: «Non in finem irascetur, etc.
(Psal. c). Reprobis autem Deus irascitur æterna-
liter, quia justum est, ut quod impius in suo præ-
varicatur æterno, Deus ulciscatur in suo æterno.
Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse
tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum
est enim : «< Superbia eorum, qui te oderunt as-
cendit semper (Psal. LXXIII). » Nam non humilia-
buntur reprobi jam desperati de venia, sed ma-
lignitas odii tantum in illis excrescet, ut velint
illum omnino non esse, par quem sciunt se tam
infeliciter esse. Maledicent Altissimo, et blasphe-
mabunt excelsum, conquerentes eum esse mali-
gnum, qui creat illos ad pœnam, et nunquam in- D
clinatur ad veniam. Audi Joannem in Apocalypsi
(cap. xvi) dicentem: « Grando magna descendit de
cœlo in homines, et blasphemaverunt homines
Deum propter plagam grandinis, quoniam magna
facta est vehementer. » Voluntas ergo damnati,
licet amiserit potestatis effectum, semper tamen
habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in in-
ferno supplicium, quæ fuerat in mundo peccatum :
licet forsan et ibi peccatum sit, sed non meritum
pœnæ. Impius ergo quia semper habebit in se rea-
tum ex culpa, semper sentiet contra [al. circa] se
esse cruciatum ex pœna, quia quod ipse per pœ-

remittet. Ad magnam ergo pertinet justitiam judicandis, ut nunquam careant in gehenna supplicio, qui nunquam carere voluerunt in vita peccato. Voluissent utique, si potuissent sine fine vivere, volunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt.

CAPUT XI.

Testimonia de suppliciis æternalibus.

[ocr errors]

« Quis, inquit Isias, poterit habitare de vobis cum ardoribus sempiternis? (Isa. xxxIII.) Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die et nocte, et non exstinguetur, sed ascendit fumus ejus in sempiternum (Isa. LXV). » Jeremias quoque ait : << Dabo vos in opprobrium sempiternum, et ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur (Jer. xxIII). Et Daniel ait : «< Qui dormierunt in pulvere terræ, evigilabunt, alii in vitam æternam alii in opprobrium, ut videant semper (Dan. x11). » Salomonem quoque, « Mortuo, inquit, homine impio nulla spes erit de eɔ (Prov. x1).» Huic exemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Et Joannes apostolus « Si quis, ait, adoraverit bestiam et imaginem ejus, hic bibet de vino iræ Dei, et cruciabitur igne et sulphure: et fumus tormentorum ascendet in sæcula sæculorum, nec habebit requiem die ac nocte, qui adoraverit bestiam et imaginem ejus (Apoc. xiv). » Confirmat hæc Veritas, quæ damnatos [al. damnandos] in judicio sententialiter reprobabit, dum dicet: « Ite maledicti in ignem æternum,

qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Matth.

XXV). » Si secundum divinum judicium «< in ore
duorum vel trium testium stat omne verbum (Deut.
XIX), » quanto magis in ore tot et tantorum viro-
rum de proposita veritate constabit.
CAPUT XII.
De die judicii.

Ecce ergo dies Domini veniet crudelis, et in-
dignationis plenus, iræ et furoris, ad ponendam
terram in solitudinem, et peccatores ejus conte-
rendos de ea; quoniam stellæ cœli et splendor
earum non expandent lumen suum, obtenebratus
est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lu-
mine suo. Et visitabo super orbem mala, et con-
tra impios iniquitatem eorum. Et requiescere fa-
ciam superbiam infidelium, et arrogatiam fortium
humiliabo. Proptcr hoc omnes manus dissolven⚫
tur, et omne cor hominis tabescet et conteretur.
Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturientes
dolebunt unusquisque ad proximum suum stu-
pebit: facies combustæ vultus eorum (Isa. 111). »
<«< Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angu-
stiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum
et caliginis, dies nebula et turbinis, dies tubæ et
clangoris, quia consummationem cum festinatione
faciet Dominus cunctis habitantibus terram (Soph.
1). » — « Et superveniet repentina dies illa tanquam
laqueus, in omnes, qui sedent super faciem orbis

terræ (Luc. xx1). » Quoniam « sicut fulgur exit ab A voce archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo oriente et apparet usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis (Matth. XXIV). » — « Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet. Et cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient (I Thess. v). »

CAPUT XIII.

De judicium præcedente tribulatione.

>> -

[ocr errors]

« Præcedet autem tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Matth. XXIV). Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terræ motus erunt magni per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cœlo, et signa magna erunt. Et erunt signa, in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi (Luc. xx1). »« Surgent enim pseudochrist; et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et pro digia, ita ut in errorem deducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV). » »>«<< Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus: quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. 11). » Mittetur autem << Elias propheta, priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad parentes (Malach. IV).» Cum quo veniet et Enoch, «<et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta amicti saccis. Et cum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendet de abysso, faciet adversus illos bellum, et vincet illos et occidet, et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritualiter Sodoma et Ægyptus, ubi Dominus illorum crucifixus est. Et post tres dies et dimidium spiritus vitæ intrabit in eos. (Apoc. 1). »

CAPUT XIV.

De signis juuicium præcedentibus.

B

C

<< Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stella cadent de cœlo, et virtutes cœlorum movebuntur et tunc apparebit signum Filii homi- D nis in cœlo. Et tunc plangent super se omnes tribus terræ (Matth. XXIV) » Reges terræ et principes, et tribuni et divites, et fortes, et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris montium, et dicent montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum,et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus ire ipsorum. Et quis poterit stare? (Apoc. VI) »

[blocks in formation]

(I Thesse. (IV). » Et «omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedunt boni in resurrectionem vitæ, mali vero in resurrectionem judicii (Joan. v). » — « Mors et infernus dabunt mortuos suos, qui in ipsis erunt (Apoc. xx). » — « Ecce venit in nubibus,et videbit omnis oculus, et qui in eum pupugerunt: plangent omnes tribus terræ (Apoc. 1), et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et potestate magna, et majestate (Luc. xx1). » Veniet autem Dominus ad judicium,non solum cum angelis et apostolis,sed et cum senatoribus populi sui ; unde ait Salomon : « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ (Prov. xxx1). » Secantes duodecim tribus Israel (Matth. x). » — « Asdebunt enim et ipsi « super sedes duodecim judipiciebam, inquit Daniel, donec throni positi sunt,et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus quasi lana munda, thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus quasi ignis accensus fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies centena miilia assistebant ei (Dan. vII). » Unde ait et Psalmista: «Deus noster manifeste veniet, Deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. LXLVI) » << Nubes et caligo in circuitu ejus.Justit.a et judicium præparatio sedes ejus (Psal. XLIX) » — « Et advocavit cœlum desursum, et terram, ut discernat, populum suum (Psal. XLIX) » Nam «< congregabuntur ante cum omnes gentes, et separabit eas ad invicem, sicut pastor segregat oves ad hædis; et statuet oves quidem a dextris, hædos autem a sinistris (Matth. xxv). »

-

CAPUT XV.

De potentia, sapientia et justitia judicis.

[ocr errors]

O quantus tunc erit timor et tremor, quantus erit fletus et gemitus; nam si « columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ejus (Job. xxvi), et angeli pacis amare flebunt (Isa. xxxIII): » peccatores autem quid facient?« Si justus vix salvabitur, impius et peccatores ubi parebuut? (I Petr. Iv). » Propterea clamat Propheta : « Ne intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » « Si enim iniquitates observaveris, Domine, quis susti. nebit? (Psal. cxx). » Quis enim non timeat judicem potentissimum, sapientissimum et justissimum ? Potentissimum,quem nemo potest effugere, sapientissimum, quem nemo potest latere ; justissimum, quem nemo potest corrumpere. « Si fortitudo quæ. ritur, robustissimus est, sapiens corde,et fortis robore; si æquitas judicii, nemo audebit pro me testimonium reddere; si justificare me voluero,os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit, etiam si simplex fuero (Job 1x) » - Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII). » Qui vocat stellas et dicunt,

--

nifesta! Beati quorum remissæ sunt iniquitates,

et quorum tecta sunt peccata (Isa. Lv111). » Ab illa enim sententia nunquam poterit provocari [al. revocari vel appellari]. Quia « Pater omne judicium dedit Filio suo (Joan. xxII). » « Qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit (Apoc. 111). D « Os enim Domini locutum est (Isa. LVIII). CAPUT XVII.

Quod nihil proderit domnatis.

« Adsumus (Baruch. 111). » • Qui facit angelos A nefandissima crimina cunctis erunt liquida et masuos spiritus et ministros suos flammam ignis (Psal. c); cujus voluntati nihil omnino resistit (Rom. 1x) ; » — « cui nullum verbum est impossibile (Luc.1); » cui« flectitur omne genu cœlestium, terrestrium et infernorum (Phil. 11). » Hunc ergo nemo potest fugere, sicut dicit Propheta : « Si ascendero in cœlum,tu illic es; si descendero ad infernuni, ades (Psal. cxxxvIII). » Ipse scrutatur renes et corda (Jer. xvIII), cujus « oculis omnia nuda sunt et aperta (Hebr. Iv). » Qui pluviæ guttas et arenam maris dinumerat (Eccli. 1). » Deus scientiarum Dominus, præscius omnium, et conscius cingulorum, occultus occultorum omnium indagator. Hunc ergo nemo potest latere,sicut dicit Apostolus; Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus (Hebr. 1v). » Ipse est judex justus, fortis et longanimis (Psal. vii), qui nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio declinat a semita rectitudinis, sed via regia semper incedens,nullum malum præterit impunitum,nullum bonum irremuneratum relinquit 1).Hunc ergo nemo potest corrumpere, juxta quod dicit Psalmus : « Tu reddes singulis secuudum opera sua (Psal. LX1). »

CAPUT XVI.

De divino judicio.

Quis autem non timeat illud examen,in quo idem erit,et accusator, et advocatus et judex? Accusabit enim dum dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere. >> Advocabit,cum subdet: « Quamdiu non fecistis uni de minimis meis his, nec mihi fecistis.» Judicabit cum infert : « Discedite a me, maledicti, in ignem æternum (Matth. xxv). » Non erunt testes in illo judicio necessarii, quia tunc manifesta erunt << abscondita tenebrarum (I Cor. iv). >>> « Nihil enim occultum, quod non revelabitur (Matth. x). » Tunc erunt libri conscientiarum aperti (Dan. vII), et judicabunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris, secundum opera ipsorum : « Opera enim ipsorum sequuntur illos (Apoc. xiv). » Quantus erit pudor in peccatoribus quanta confusio erit, cum eorum (1) Boetius lib. v, De consol. philosoph.

[ocr errors]

C

B

[ocr errors]

Tunc non proderunt opes, non defendent honores, non suffragabuntur amici.Scriptum est enim: «<< Argentum eorum et aurum eorum non valebit eos liberare in die furoris Domini (Ezech. vII). » Flebunt et plangent omnes reges terræ,cum viderint fumum incendii, propter timorem tormentorum eorum (Apoc. xv). » Quid ergo facietis in die furoris Domini, in die visitationis et calamitatis,de longe venientis ? ad cujus fugietis auxilium? « Unusquisque onus suum portabit (Gal. vi). » « Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » O quam durum et districtum judicium, in quo non solum de factis,sed « de omni verbo otioso, quodcunque locuti fuerint homines, reddituri sunt rationem in die judicii (Matth. x11); » in quo « usque ad novissimum quadrantem exigetur debitum cum usuris (Matth. xvIII). « Quis ergo fugere poterit a ventura ira ? » (Luc. 111.) «Mittet ergo Filius hominis angelos suos,et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et alligabunt fasciculos ad comburendum, et mittent eos in caminum ignis ardentis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. xm), » gemitus et ululatus [al. ejulatus],luctus et cruciatus, stridor et clamor, limor et tremor, dolor et labor, ardor et fœtor,obscuritas et anxietas, acerbitas et asperitas,calamitas et egestas, angustia et tristitia, oblivio et confusio, torsiones et punctiones, amaritudines et terrores; fames et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis ardens in sæcula sæculorum. Unde liberet nos Deus,qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

INNOCENTII III

ROMANI PONTIFICIS

[ocr errors]

LIBELLUS DE ELEEMOSYNA.

(Ex edit. Opp. Innocentii III. Colon., 1575, in-fol., p. 198.)

CAPUT PRIMUM.

Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. X1).

Nemo dignius posset eleemosynam commendare,

PATROL. CCXVII.

D quam ipsa Veritas commendavit, quæ per eleemosynam asserit universa mundari. Unde bene congruit nomen effectui, et interpretatio veritatis. Nam eleemosyna dicitur ab elimino, vel eb eli, quod est

24

Deus, et moys, quod est aqua; quia Deus per elec- A et vestes quas faciebat eis; qui ponens genua mosynam maculas peccatorum eliminat, et sordes abluit vitiorum. Eleemosyna quidem est indigenti pietatis intuitu subvenire; cujus quantus sit fructus, Scriptura sacra demonstrat. Nam eleemosyna mundat, eleemosyna liberat, eleemosyna redimit eleemosyna protegit, eleemosyna postulat, eleemosyna impetrat, eleemosyna perficit, eleemosyna benedicit, eleemosyna justificat, eleemosyna resuscitat, eleemosyna salvat.

c

C

Audi de singulis exempla per ordinem, et ordinate ad exempla persingula, ut fructum eleemosynæ consequaris. Dale, inquit, Dominus eleemosynam, el ecce omnia munda sunt vobis. Ecce qualiter eleemosyna mundat. Raphael angelus ad Tobiam : « Bona est, inquit, oratio cum jejunio et eleemo- B syna, magis quam thesauros auri recondere : quoniam eleemosyna a morte liberat ; et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire vitam æter. nam (Tob. XII). Ecce qualiter eleemosyna liberat. Daniel autem dixit ad Nabuchonosor : « Placeat tibi consilium meum, rex, et peccata tua eleemosynis redime,et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscet Deus delictis tuis (Dan. Iv). » Tobias vero, quia pergens « per omnem cognationem suam, dividebat unicuique prout poterat de facultatibus suis, esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis sepulturam sollicitus impendebat, >> cum rex jussisset illum occidi « fugiens nudus latuit, quia multi diligebant eum (Tob. 1). » Ecce qualiter eleemosyna protegit.« Absconde, inquit, eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te (Eccli. xxIx); » quia «< ignem ardentem aqua exstinguit, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. ). » Ecce qualiter eleemosyna postulat. « Cornelius autem centurio, vir religiosus et timens Deum, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste angelum Dei dicentem sibi orationes tuæ, et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. x).» Ecce qualiter eleemosyna impetrat. Dominus quoque dicit : « Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum multum in cœlis (Matth. XIX). » Ecce quomodo eleemosyna perficit; « Anno tertio,dicit Dominus, separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas, venietque Levites,qui aliam non habet possessionem tecum, et peregrinus et pupillus, ac vidua,qui intra portas sunt,et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuusin cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Deut. XIV). » Ecce qualiter eleemosyna benedicit. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi,cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. cx1). » Ecce qualiter eleemosyna justificat. Cum Tabitha, quæ plena erat bonis operibus et eleemosynis, obiisset, «< circumsteterunt Petrum omnes viduæ flentes, et ostendentes tunicas

D

oravit et dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos, et viso Petro resedit (Act. Ix). » Ecce qualiter eleemosyna resuscitat: « Stans autem Zachæus dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum : Quia salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahe. Venit enim Filius hominis quærere et salvare quod perierat (Luc. XIX). » Ecce qualiter eleemosyna salvat.

CAPUT II.

Effectus cleemosynæ ex sacræ Scripturæ testimoniis multifariam probari.

Sunt quoque et alii plures eleemosynarum effectus, quos ex subjectis testimoniis poteris cognoscere. Quid ergo sollicitus quæris, cur anxius investigas, quid faciendo promerearis vitam æternam? Dominus in judicio pietatis opera commendavit, pro quibus ipse misericordibus regnum largietur æternum. « Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a constitutione mundi; esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus,et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere,et venistis ad me, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de minimis his fratribus meis, mihi fecistis (Matth. xxV).» -«Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v): » nam • in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. vii). » Dives ille, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, quia non est misertus mendico nomine Lazaro, qui jacebat ad januam ulceribus plenus,cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, mortuus est, et sepultus in inferno. Unde cum ipse post mortem misericordiam implorasset «<: Pater, inquiens, Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma, » misericordiam obtinere non potuit,quoniam ante mortem misericordiam noluit exhibere. Propter quod Abraham illi respondit : <«< Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus,inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. xvi). Servus ille, qui noluit misereri conservo suo, sicut dominus fuerat illi misertus, traditus est torloribus quoadusque debitum redderet universum (Matth. xvIII). Sed et diviti illi, qui cogitabat ampliare horrea, et illic uberes fructus congregare; Dominus ait : « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti cujus erunt ?» (Luc. XII.) Sic est qui thesaurizat sibi, et non est dives in Deum. Propterea Dominus præcepit : « Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis. sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non de

[ocr errors]
[blocks in formation]

750

ficientem in cœlis (ibid.).» Et alibi : « Facite vobis A proficit pauper diviti, quam dives pauperi. Dives amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. XVI). » Idem in lege mandavit : « Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi (Deut. xv). » Item : Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ. Idcirco præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra (Ibid.). » Nam juxta Joannis apostoli testimonium :«< Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?» (1 Joan. 11). Hujus mandati memor erat, qui exsecutor, beatus Job, dicens: Oculus fui cæco, et pes claudo, pater eram pauperum, et merentium consolator (Job XXIX). Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea? Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ ingressa est mecum. Si despexi prætereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem? Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est? » etc. (Job xxx1). Hinc ait Dominus per prophetam : « Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII). » Audisti præceptum ad meritum, audi promissum ad præmium. «< Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et salus tua coram te orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua,et gloria Domini colliget te.Tunc invocabis,et Dominus exaudiet; clamabis,et dicet: Ecce adsum. Item cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies, et requiem dabit tibi Dominus tuus semper, etc. (Ibid.). » Commendatur vidua Sareptana, pro eo quod pavit Eliam. Et ex illa die hydria farinæ non defecit, et lechitus olei non est imminutus, usque in diem qua dedit Dominus pluviam super terram (III Reg. xv). Commendatur Abdias, qui centum prophetas quinquagenarios et quinquagenos abs- D condit et pavit. Unde liberatus ab igne, donari meruit spiritu prophetiæ (I Reg. xvIII). Commen. datur hospitalitas in Abraham et Lot, qui etiam angelos hospitio receperunt (Gen. xvii). Commendatur in Maria et Martha, quæ ante sex dies Paschæ fecerunt cœnam Jesu (Joan. xii). Commendatur in duobus discipulis euntibus in Emmaus,qui in fractione panis Dominum cognoverunt (Luc.xXXIV). Paulus apostolus collectas faciebat in gentibus, ut eas mitteret sanctis in Jerusalem (I Cor. xvi). Attende quod Dominus non tam fecit divites propter pauperes,quam pauperes propter divites; quia plus

enim dat pauperi eleemosynam temporalem, pauper autem retribuit diviti mercedem æternam. Unde Salomon : « Fœneratur Domino, qui miseretur pauperi, et vicissitudinem reddet ei (Prov. XIX). » Et alius item sapiens : « Eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso,et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, et postea resurget et retribuet illis retributionem, unicuique in caput illorum, super scutum potestatis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit (Eccli.xvii). Attende quoque, quod in cæteris rebus, quæ charius diligitur, diligentius custoditur: qui vero plus diligit eleemosynam, eam amplius elargitur. Tale quidem est debitum charitatis, quod quanto plus solvitur, tanto magis debetur. Porro cum eleemosynam das B in terra, reponis illam in cœlo; et cum eleemosynam alteri tribuis, eam tibi custodis. Unde per eleemosynam sic alii præstas subsidium, quod tibi comparas meritum ; sic subvenis alteri, quod proficis tibi. Nihil de rebus temporalibus universis tecum ex hac vita portabis, præter eleemosynam solam, quam per manus pauperum præmittis in cœlum : « Nihil enim, ut dicit Apostolus (I Tim. vi),intulimus in hunc mundum,haud dubium, quia nec auferre quid possumus.»> — « Nudus,ait alius, egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc (Job 1).» Cum autem pauperibus erogas, thesaurizas in cœlis, teste Veritate, quæ dicit : « Thesaurizate vobis thesauros in cœlis, ubi fures nec effodiunt, nec furantur, ubi nec ærugo, nec tinea demolitur (Matth. vi).» Quid ergo gratius,aut quid charius eleemosyna, quæ non deserit dantem, cum cætera deserant retinentem? In illo cui datur sitim exstinguit, famem expellit, nuditatem operit. In eo vero qui dat, reatum exstinguit, culpam expellit operitque peccatum. O quam digna recompensatio, ut pro eo quod eleemosyna nuditatem corporis tegit in alio, iniquitatem mentis tegat in te. «< Beati enim, quorum remissæ sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata (Psal. xxx1). »

C

CAPUT III.

Eleemosynam in peccatis factam non valere ad meritum, nec suum effectum sortiri, esse tamen præparatoriam ad gratiam Dei consequendam.

tius tanta est eleemosynæ virtus, faciant igitur Verum, si tantæ virtutis est eleemosyna, vel pohomines quæcunque libuerint,et eleemosynis duntaxat insistant, securi de veritate qua dicit : « Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. 11). » Nunquid ergo facientibus eleemosynas omnia munda sunt, ebriosis, adulteris, homicidis, cæterisque vitiorum sordibus involutis? Licenter ergo suas exerceant turpitudines, et peragant voluptates, si eleemosyna sufficit ad redimenda peccata, si sufficit ad emundanda delicta? Absit omnino, quia teste Scriptura : « Quidquid immundus tetigerit,immundum erit ! » (Lev. xv). Nam et cum Sapiens præmisisset : « Exorare, et facere eleemo

« PoprzedniaDalej »