Obrazy na stronie
PDF
ePub

II.

OPUSCULA.

DIALOGUS INTER DETM ET PECCATOREM.

MONITUM.

(Mai, Spicilegium Romanum, tom. VI, pag. 562.)

Alterum Innocentii in bibliotheca Vaticana monumentum reperi, Palatino codici 365 insertum, inscriplumque Dialogus Innocentii tertii inter Deum et peccatorem, quem dialogum utrum ante an post pontificatum scripserit ignoro, neque enim ipse de se Innocentius loquitur, sed cujuslibet peccatoris personam cum Deo loquentem introducit; nec vero quisquam miretur, dialogum hunc in Gestis non recenseri, mulla enim alia sive edita, sive inedita Innocentii scripta auctori Gestorum ignota fuerunt. Accipiat igitur Christiana Ecclesia hanc quoque a nobis magni pontificis lucubrationem, quæ dum religiosissimum auctoris animum comprobat, legentium pariter pietatem excitat morumque emendationem impense suadet.

DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM

DEUS AD PECCATOREM

Quia pius et misericors Dominus, fratres charis- A te, poterone percipere quod verbum illud a fideli simi, permittit, imo gratum ei, a miseris se morta- propheta tuo probatum in me impleatur ? libus invocari, erigitur mihi quoque audacia, licet indigno et peccatori, clamandi ad Deum voce magna, et ipsius clementiam invocandi. Non igitur onerosum sit vobis, quia proficere poterit Domino adjuvante, ad pœnitentiæ fructum, quasi dialogum in auribus charitatts vestræ constituam quoddam colloquium inter peccatorem et Deum. Non enim dedignatur Altissimus hujusmodi colloquia servorum suorum, dicente ad eum Job: « Loquere et ego respondebo tibi, aut certe ego loquor et tu responde mihi (Job. x). » Ipso itaque attendente de cœlo et residente in excelso gloriæ suæ, tanquam immutabili Deo apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio, ego prostratus in terra et adhærens humiliter pavimento, tanto competentius personam assumam peccatoris in hoc colloquio, quanto præ cæteris reum et culpabilem immundum et peccatorem esse me fateor et agnosco. Incipiens ergo et aperiens, mentis meæ desiderium sic loquor verbis meis ad eum :

PECCATOR AD DEUM.

B

Deus æterne, cujus natura bonitas, et opus misericordia est, qui etiam cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis, quibus verbis digne te potero invocare ut et tu digneris invocantem misericorditer exaudire? Scio quia Redemptor meus, Filius tuus, doctor veritatis et sapientiæ, cum ad eum diceret unus ex discipulis suis: Domine, doce me orare; ait: «< Dicite: Pater noster qui es in cœlis C (Luc. 11). Si igitur, Domine,sic orando invocavero

Pro certo quod sic orare docuit te Filius consubstantialis mihi et coæternus; sed quia tu temetipsum mihi non exhibes sicut filium, non potes in oratione prædicta digne invocare me sicut patremNam ex persona mea dicit propheta : « Si ego Pater, ubi est amor meus? (Malac. 1.) » Si autem me tanquam Patrem, homo quem creavi, diligeres, mandata mea tanquam filius qui patrem diligit custodires; exhibitio enim operis, probatio est dilectionis. Sed consideranti mihi omne genus hominum et universum statum in carne viventium, rarus occurit in prælatis et subditis, in regibus et ministris, in claustralibus et professis, in dominis et servis, in clericis et laicis, qui adimpleat meam voluntatem in exsequendis mandatis meis, et tanquam patri amorem exhibeat mihi filialem. Omnis sexus et ætas corrupit viam suam, ut eat post concupiscentias suas contemnendo universam traditionem evangelicam et doctrinam.

PECCATOR AD DEUM.

Mirabilis facta est scientia tua, Domine, contra me, et non potero ad eam. Claudis os meum et obstruis rationibus tuis, ut ad invocationem tuam prosilire non audeam verbis orationis præfatæ.<< loquor tamen ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. xvIII),» mutabo verbum, si forte digna inveniatur invocatio mea iu auribus luis; assumam ad te invocandum illam orationem fidelis prophetæ tui David, cui perhibuisti testimonium tuum dicens: Inveni virum secundum cor meum (Psal. LXXXVIII).

Sic enim orando clamabo ad te, Domine : « Mise- A rum Deus venter eorum est (Philip. 11). » Unde si rere mei. » Et itidem ego dixi : « Domine, miserere mei; » et alibi : « Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam (Psal. Iv). »

DEUS AD PECCATOREM.

Non bene sonat oratio illa in ore tuo, quia non habes me pro Domino, quia non times me sicut servus timere debet dominum suum, licet diffiteri non possis te servum meum. Ego quidem qui per prophetam dixi contra filios inobedientiæ : « Si ego Pater, ubi est amor meus (Malac. 1) » per eumdem clamavi contra servos qui sunt sine timore: « Si ego Dominus, ubi est timor meus? (ibid.) » Quod autem non timeas me, vel non habeas me pro Domino, de facili tibi probo. Si enim esses in aliquo loco secreto solus cum sola muliere aliqua, quam valde diligeres, paratus et valde accensus in eam ut libidinem corporalem impleres, nonne si aliquis quem tu formidares irrumperet, statim dimitteres opus incoeptum, et fugeres præ timore illius, vel saltem ne videreris ab illo præ verecundia et timore seu pudore, si posses, ad latibulum aliquod convolares? Pro me vero non dimittis vicinis oculis talia operari, cui etiam displicere, et ne facias, inhibere cognoscis? De me enim ait propheta: • Nunquid Deus e vicino ?» (Jer. xx111.) En Deus a longinquo ego sum. Nunquid si absconderit se homo, ego non videbo eum? Unde magis illum quam me timere convinceris; imo illum metuere tanquam dominum, qui similis est tibi homo mortalis et corruptibilis ; et me, qui sum omnipotens et æternus, et velis nolis, Dominus tuus, contemnere compro- C baris. Non ergo digne convenit tibi ut sic invoccs me dicendo, Domine, miserere.

PECCATOR AD DEUM.

Convincis me, Domine, evidenter et concludis argumentando irrefragabiliter. Ad hoc cum loquor ad Dominum meum homo ego putredo, et filius hominis vermis, occurrit. Domine, menti meæ oratio illa peccatoris et publicani, quam tu misericors acceptasti, cum orans in templo et nolens levare oculos in cœlum, percuteret pectus suum, dicens : «< Deus, propitius esto mihi peccator i(Luc. xv11). » Ipsius exemplo et similibus verbis ad te clamabo, si forte sic invocantem exaudias, et propitieris peccato meo, multum est enim.

DEUS AD PECCATOREM

Si Dominus Deus tuus ego sum, qui solus certe sum, omnino irrisorie ad me clamare videris, utens ad invocandum me verbis orationis prædictæ ; cum aliud sit præter me quod colis ut Deum, ad quod principaliter dirigis affectum tuum. Illud enim est Deus tuus quod magis a te diligitur. Si enim avarus es, pecuniam tanquam idololatra colis et amas ut Deum. Avaritia siquidem, teste Apostolo meo, idolorum est servitus (Ephes. v). » Si gastrimargus sive gulosus, venter est Deus tuus, quia de his curam habes quæ maxime ingluviem ventris incendunt. Dicitur a prædicto Apostolo: « Hi sunt quo

[ocr errors]

alium Deum præter me habes, istud scilicet vitium quod plus amas quam me, qui verus sum Deus, ad propitiandum tibi digne non invocabis me. Imo videtur quod velles irridere me, et velut ironice Deum invocare, si cultum et amorem mihi debitum alii exhibendo, ad me clamares: « Deus, propitus esto mihi peccatori (Luc. xvIII) ; » cum hæc stulta opinio contratria sit Scripturæ dicenti : « Deus non irridetur (Gal. vi). » Sed tu facis sicut adultera, quæ habens ex una parte legitimum virum suum, ex alia recipit amatorem suum. Nam me, qui sum sponsus tuus, tanquam meretrix impudica contemnis, et excludis thalamo animæ tuæ, ubi tecum deberem delicioso et sancto amore quiescere, quia deliciæ sunt mihi esse cum filiis hominum. Non sine injuria mea B diabolum velut amatorem externum inducis ad la. sciviendum cum eo in eoncupiscentiis et desideriis tuis. Quibus vere dicit Scriptura: «Angustum, inquit, est stratum, ita ut alter decidat (Isa. xxvIII). » Ideo relinquo stratum, et recessi a te, quia in fornicationibus suis alii inhærendo impudenter anima reliquit me, virum utique pubertatis suæ, cui debuerat inseparabiliter adhærere. Cæterum quando credis te posse me invocare ut respondeam tibi, cum non sim in te ? quare pertransis clausis oculis ? et vim illius verbi quod ponit Propheta, scilicet : « Invocabis, et Dominus exaudiet te (Isa. LVIII), » non attendis? Invocare enim dicitur quasi intus orare, ad eum scilicet qui intus est vociferando clamare. Certe si sæpe pulsando clamares ad ostium alicujus domus in qua nullus esset, tota die clamare posses, et quia nemo intus esset qui te audiret, nemo tibi clamanti, quamvis fortiter et frequenter, responderet. Sic est de me, qui cum dimiserim habitaculum animæ tuæ a quo me coegisti propter immunditiam ejus, longe factus a te jam audire non possum clamorem vocis tuæ nedum quod te debeam, donec operaris ea quæ mihi displicent, favorabiliter exaudire.

[blocks in formation]

Audi Scripturæ sanctæ consilium, et si feceris illud, reduces me statim ut invocantem exaudiam te ad hospitium tuum. Habe contritionem cordis, et dole fortiter, quia offendisti me peccatis tuis; juxta quod tibi et tibi similibus ait propheta : « Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel. 11). » Item: «Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII). » In ipsa quoque contritione propone constanter peccata tua sacerdoti veraciter confiteri, dicente propheta David: « Dixi, confitebor adversum me in

justitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem A format et erudit me incrustabilis altitudo scientiæ peccati mei (Psal. xxx1). » In quo potes manifeste intelligere quam magna et quam incomparabilis sit clementia mea, quæ ad tale propositum relaxat et dolet crimina universa. Concessa vero tibi copia confiteri, dicente propheta et clamante: «<Dictu iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII); » id ipsum Apostolo: «« Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. v). » Sed et Filius meus tanquam magni consilii angelus venit salvum facere populum suum a peccatis eorum, confessionem, quam apostolus suus expresse præcepit, significative et figurative mandans curatis a lepra corporali per ipsum : « Ite et ostendite vos sacerdotibus (Luc. xvii); » per hæc in nuens quod pœnitens qui conteritur cum proposito confitendi,a sordibus peccatorum,ic anima tanquam spirituali lepra mundatus est ; quia cum pœnæ remanent debiti, ad confessionis sacramentum accedant humiliter, sacerdotumļarbitrio se devote committant, et opere satisfaciant juxta illud quod sacerdotes mandaverint.

PECCATOR AD DEUM.

B

Magna ast et ineffabilis, Domine, virtus contritionis per quam tu justificas impium, et de perverso bonum mirabiliter facis. Sed ego peccator eam mereri non possum, et nisi per infusionem gratiæ tuæ non potero illam aliquatenus obtinere. Quid enim illa contritio sit nescio, sed quod solius tuæ gratiæ donum sit non ignoro, a quo tanquam a Patre luminum descendit omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. 1). Cur autem, Domine, requiris a me ut per contritionem bonum me faciam, C qualem me ipsum facere non possum ? cum etiam tanquam reus et sordidatus eam mereri nequeam, nisi per inestimabilem gratiam misericordiæ tuæ,

DEUS AD PECCATOREM.

Noli errare vel te ipsum decipere; non enim requiro a te ut facias bonum, qualem te scio facere non posse, cum hoc sit in me; sed ut applicando liberum arbitrium tuum ad me, divina super beneficia meditando, reddas te mihi habilem. Quod si feceris, cum hoc sit in te, indubitanter gratiæ meæ recipies influxionem, quam semper de bonitate mea paratus sum dare cuilibet eam efficaciter volenti recipere; quamvis habilitas illa non de merito, sed de congruo infusionem gratiæ meæ præcedat in peccatore. Unde Augustinus: « Præcedit quoddam D in peccatoribus, qui licet non justificentur, digni tamen justificationibus et habiles inveniuntur. >> Sic est in eo qui clausos hahet oculos, quo nihil exigitur ut videant, nisi tantum illud quod in eo est posse facere, scilicet oculos aperire, cum exterius parata sit claritas solis, quæ protinus ad videndum apertos oculos illustrabit. Tali exemplo considera manifeste quod ad infundendum se homini divina gratia parata, solius habilitatis in eo requiritur congruentia per liberi arbitrii applicationem inventa.

PECCATOR AD DEUM

Evidenter agnosco, Domine, quod mirabiliter in

tuæ. Meditabor ergo sollicite beneficia tua,piissime Deus, quibus multipliciter obligasti me, dirigens intellectum meum et applicans tenuiter prout possum sicut terra sine aqua tibi, si forte per bujusmodi cogitationes congruum me, pater misericordiarum, invenias cui rorem gratiæ tuæ quam non merui dignanter infundas cujus etiam adminiculo valeam excitatus ad bonum de commissis impietatibus meis sufficienter in corde atteri, cum propo sito easdem humiliter confitendi. Quamvis hæc ipsa meditatio beneficiorum tuorum sine te menti meæ innasci non possit ex me, dicente Apostolo: «< non sumus sufficientes aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 111). » Verumtamen miser ego quid faciam, quia compunctus ex gratia tua propono sæpius confiteri; sed multa occurrunt mihi, quæ me impediunt et revocant ab exsecutione propositi? Primum impedimentum est vercundia magna quæ tota die contra me est, et confusio vultus mei quæ operuit me. Dispono multoties ad sacerdotem accedere, sed quia valde pudenda sunt quæ commisi, declino a tali proposito præ pudore. Multoties sacerdotem adire disposui, sed et iniquitatem meam devote revelaturus adivi, et cum pedibus ejus assisterem, stimulante me conscientia mea, irruit super me confusio repentina, et turbatus in seipso spiritus meus fluctuare cœpit et dicere: Heu quid agam ? referamne scelus poterone referre? Sicque prævalente in me verecundia mea, confessione postposita, sine medicamento salutis a pœnitentiali foro recessi, corruptæque sunt et deteriores effectæ cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ.

DEUS AD PECCATOREM.

Stultus nimis et indiscretus argueris fore, dum sicut luna mutaris, et confiteri peccata tua præ verecundia et pudore dimittis. Laudabile est si con. funderis et invadit te pudor, quando ad memoriam tuam seclera tua reducis, Jeremia propheta dicente <«< Confusus sum et erubui, quia sustinui opprobrium adolescentiæ meæ (Jer. xxx1). » Sed cavere debes omnino, ne talis sit verecundia quæ te revocet a confessione peccati; quia ejusmodi confusio reatum accumulat, non diminuit, cum pœnitentem non sinit confitendo detegere quod commisit. Est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens reatum; nam culpabilis est si confessionem excludit, laudanda si sic pudet, ut etiam confitendi ccmes existat, jactantiæ siquidem potius quam devotionis signum exponere sine rubore peccatum. Cur autem insipiens pudet te dicere semel, quod non puduit commisisse frequenter? Loquere tamen ante, si tentaris, et dicito: Non erubescam Deo in ministro suo, qui mei similis homo mortalis est, confiteri quod non potest ab oculis majestatis suæ abscondi. Non erubescam homini reatum meum exponere in vita præsenti, quem si non detexero ei, scio fore omnibus manifestam in die judicii. Si

dus operatur in æternitate.

autem hic illum revelavero, Deus illum conteget et A momentaneum tribulationis nostræ, sublime ponabscondet de inestimabili bonitate, et faciet me de numero beatorum, « quorum remissæ sunt iniquitates et quorum lecta sunt peccata (Psal. xxvi). »

PECCATOR AD DEUM.

Confortasti me, Domine, verbis tuis et corroborasti sermonibus sanctis, et non præ verecundia jam dimittam quando ad ministrum tuum excessus meos per confessionem relevaturus accedam. Sed aliud est, mi Domine, quod ne confitear magnum mihi præstat obstaculum, scilicet timor pœnæ. Peccavi, Domine, super numerum arenæ maris, et multiplicata sunt peccata mea; quare timeo valde ad confessionem accedere, quia si juxta quantitatem culpæ injungenda est quantitas pœnæ, tanta potero satisfactionis sarcina prægravari, quæ juxta B meorum æstimationem reatuum mihi debebit imponi, quod si longissimo tempore viverem, eam explere miserrimus non valeam.

DEUS AD PECCATOREM.

Adhuc stultitia tua te non deserit, et indiscreta opinio in cor tuum ascendit. Nunquam credere debes,quod Deus præcipiat homini impossibile, veleam tibi jnbeat imponi pœnam quam tu nequeas sustinere. Vicarius meus papa, quem ego constitui loco mei in terris judicem tuum, dolorem confitentis mitigabit attentis circumstantiis peccatorum. Et quia potestatem a me ligandi pariter et solvendi, ministerio quidem non auctoritate suscepit, moderabitur pœnam juxta suæ discretionis arbitrium, et talem injunget pœnitentiam, ut per eam, C me cooperante, justitiæ recipias incrementum : qui etiam tantum in te dolorem, amaritudinem, et contritionis invenire poterit vehementiam, quod postmodum de injuncta pœna partem maximam vel forte totam de bonitate Dei præsumas relaxandam. Sed et tu, quem timor pœnæ præsentis retrahit a proposito confitendi, quare non consideras et revolvis mente, quod pœna hujus vitæ quantumcunque sit longa, brevis est respectu æternæ ; quantumcunque amara, dulcis est infernali pœnæ collata. Quamobrem melius est tibi hic pœnitere, quam intolerabiliter postmodum et amarissime cruciari.Ne tibi contingat quod ait Job: « Qui timet pruinam, irruet super eum grando (Job vi); » et qui pœnam metuit temporalem, indubitanter æternam incurret. Item « Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum (Job xx). » ́Pœna siquidem præsens quæ cito transit et consumitur, per arma ferrea designatur, quæ per rubiginem consummantur; pœna vero æterna quæ finiri non potest, per arcum æreum, qui æs est incorruptibile significatur. Maxime tamen fructuosa sit in hoc mundo, infructuosa vero penitus, imo perniciosa pœnitentia in futuro. Illud etiam Apostoli verbum tibi debet præstare solatium, et ad sustinentiam temporalis pœnæ te fortiter animare quod dicitur: « Non sunt condigna passiones bujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vII). » Item hoc leve et

D

PECCATOR AD DEUM.

Jucunda sunt, Domine, eloquia tua servo tuo super mel et favum ori meo dulciora (Psal. cxvIII), licet indignus sum altitudinem inspicere.Non dedigneris adhuc,supplico,sustinere quid modicum insipientiæ meæ. Ecce, Domine, jam non impediet inme confessionem pudor culpæ vel timor pœnæ. Sed est aliud quod retardat me modicum, imo revocat a confessione cor meum, temporalium scilicet rerum affectus vel desiderium. Considero æpud me ipsum et colloquor menti meæ : si delicta mea confessus fuero sacerdoti, forsitan injunget mihi ut Hierosolymam proficiscar, vel laborem alicujus peregrinationis assumam vel saltem ut ecclesias visitem, et in eis diutius vacaturus orationes frequentem; et possem interim temporalibus lucris insistere, et acquisitionibus multis et mihi et meis hujus mundi sub stantiam ampliare; sed si qua penes me sint, oportebit minui potius quam augeri, donec assumpta peregrinatio valeat peragi, vel quandiu spiritualibus exercitiis me contigerit occupari. Quapropter utilius est mihi a confessione desistere, quam acquisitionis mundanæ studium impedire.

DEUS AD PECCATOREM.

Vana est cogitatioilla, imo tentatio Satanæ, quæ te apprehendit. Ut autem cogitationem illam procul a te expellas, recordare quod Scriptura evangelica proclamat: « Væ prægnantibus et nutrientibus in illa die (Matth. xxiv). » Prægnantes quidem sunt animæ perversæ, quæ per illicita desideria temporalium,vel alicujus iniquitatis consensum,tanquam a diabolo malitiæ semine injecto mente concipiunt. Nutrientes vero animæ dicuntur illæ quæ terrenas delicias non desinunt per avaritiam cumulare,vel de perpretatis iniquitatibus, delectabiliter perseverantes in eis, differunt pœnitere. Veniet procul dubio mors super illos,et descendentin infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis et in medio muntis eorum. Certe si sane saperes, quando te ad sui concupiscentiam res istæ mundanæ sollicitant, meditari deberes quia quæcunque concupiscibilia videntur in mundos.sunt transitoria; quæ vero a Deo promittuntur,æterna;ista terrena,illa cœlestia;ista modica,illa magna; illa mentita, illa certa ista infirma, illa superna; ista minima illa maxima; ista cum labore acquiruntur, cum timore et sollicitudine conservantur, cum dolore et angustia amittuntur. Licet autem in his acquirendis sit labor, quia «< regnum cœleste vim patitur et violenti rapiunt illud (Matth. XI), de ipsorum tamen custodia nullo modo possessores eorum pungi possunt sollicitudinum stimulo, nec dolore torqueri de ipsorum amissione vel damnatione, quia «< ibi ærugo vel tinea non demolitur, nec fures effodiunt et furantur (Matth.vi) »

PECCATOR AD DEUM.

Ne irascaris, Domine, si et hac vice modo, loquendi audaciam in conspectu altitudinis tuæ vilis

simum figmentum ego assumo; et sicut in aliis, in A ties usque ad finem vitæ sustineo, et punire diffe

eo quod propositurus sum inveniam apud abyssum sapientiæ tuæ tanquam positus in perturbatione consilium. Est adhuc quiddam quod valde me concutit, et difficilius cæteris mihi confessionis impedimentum apponit, unde desperationem incurro ex gravi difficultate resistendi peccato. Infelix ego multoties cecidisse me memini, qui et postmodum pœnitendo, te adjuvante, surrexi, sed stare non prævalens, relapsus sum, et redii multoties in idipsum, revertens iterum atque iterum tanquam canis ad vomitum et sus ad luti volutabrum (II Petr 11). Unde cum lubricus et instabilis tanquam cereus sim in vitium flecti, de mea stabilitate despero, et propterea penitus de confessione desisto, existimans nihil prodesse si erigor et resurgo qui sum casurus in proximo, et stare diffido brevi temporis intervallo, existimans nihilominus veniam impetrare non posse de facili, qui frequenter erectus, et frequenter ad peccatum relapsus, ingratus et indevotus invenior erigenti.

DEUS AD PECCATOREM.

In eo quod modo proponis non tam insensatus quam insanus esse probaris. Nam recte facis si de te ipso diffidas, et fragilitatem tuam attendens, de tuis viribus non præsumens, existimes quod postquam surrexeris de tuavirtute sperare non possis.Sed de me sperare debes, quod licet infirmus et debilis sis exte, possum tamen si de mea misericordia voluero, quamvis debilem stabilire, et quantumvis infirmum ne corruas confirmare. Cur autem de me desperes, qui nolo mortem peccatoris sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. xvII), qui utique misericors sum et præstabilis super malitia? Attende quia si desperes de me, peccatum incurris irremissibile, quod est peccatum in Spiritum sanctum; nec est peccatum huic comparabile, quia ipsum est solum quod nec in hoc sæculo neque in in futuro creditur remittendum. Attende, quia, si de me desperes, tanto gravius me offendis quanto clementius potentiam meam exstinguere, et meam mihi benignitatem, quam non ex accidentali dono, sed naturalem habeo, auferre conatus sis, et omnipotentiam meam a me interim separare. Ego enim sum cui dicitur: «Deus cui proprium est misereri semper et parcere. » Ego ad quem congregatio fidelium clamat : « Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo (maxime et miserando manifestas. » Cur, infelix, de me debeas desperare qui gaudium mihi reputo et angelis meis super uno peccatore pœnitentiam agente; qui et nonaginta novem ovibus in deserto relictis, misi pastorem earum ut unam perditam quæreret, inventam portaret in humeris suis; qui filium prodigum revertentem lætanter excepi, stolam primam et annulum ei dedi, et faciens grande convivium proeo, vitulum saginatum occidi (Luc. xx). Ego sum qui tanquam mater filiis etiam delinquentibus viscera pietatis aperio; qui offendentes me multo

rens ut pœniteant patienter exspecto. De me siquidem propheta clamat dicens: Audite, domus Jacob et residuum Israel, [quoniam portamini a meo utero, et gestamini a mea vulva; ego feci, et ego feram, et usque ad canos ego portabo (Isai. XLVI). » Curde me debeas desperare qui postquam creavi hominem,ut facerem eum gloriæ meæ participem, ex nimia charitate qua eum dilexi, unigenitum meum in mundum misi, qui eum venundatum sub peccato non corruptibilibus auro et argento redemit, sed pretioso sanguine suo, quem pro eo abunde effudit? Scito et videto qui renuis confiteri, pro eo quod ipsa eadem, quæ sæpe confessus es, nimis iterans, vias tuas viliter corrupisti; quia cum malum sit et amarum reliquisse te DomiB num Deum tuum, longe deterius revelatur perseverare in malo, et ipsius amore postposito, elongare te jugiter et avertere vultum tuum ab eo. Quare non consideras tu quod sæpius cadis, et sæpius surgis, quod minus malum cadere sit alternatim et surgere, quam in peccato continuo permanere? Potest enim ex Dei benignitate quando sic surgis, in bono statu temporali te mors intercipere ut salveris. Si vero permanens in peccato perversus fueris in fine tuæ vitæ repertus, procul dubio deportaberis ad æterna supplicia condemnandus; quia, dicente Scriptura, judicat Dominus fines terræ et finalia opera (Psal. xcx); et arbor si ad aquilonem vel ad austrum ceciderit, prius ut reor eligeret ab ipso luto extrahi, et inde postea cadere, quam in Cillo jugiter permanere. Sic etiam qui laborat aliqua febre, nonne gravius reputaretur eam pati continue, quam ab ea interpolatim vexari? Ita et tu duobus malis propositis, scilicet cadere in peccatum et surgere consequenter ab eo, vel irregressibiliter et irreverenter perseverare in malo, potius debes fugere secundum quam primum. Noli ergo tanquam diffidens et desperans de Deo, te a confessione retrahere, sed quoties miseriam pateris ea quæ confessus es iterum committendo, tu nihilominus eadem iterum confitere. Nam sicut aqua vestimentum, quod sæpius inquinatur, quandocunque illud abluit, mundat a sordibus et efficit quasi novum ; sic et confessio quoties ad eam recurritur, restituit animæ eum, quem amitit decorem ex reiterationc peccati, munditiæ candidatum. Te autem confitente peccatum, et expulso ab anima tua veneno nequitiæ per confessionis antidotum, statim ad eam regrediar tanquam ad domum meam unde prius exivi. Et ex tunc si me invocaveris, exaudiam te, et tanquam intus habitans sine mora respondebo clamanti.

D

FECCATOR AD DEUM.

Domine Deus salutis meæ, verba sunt vitæ æternæ,quæ loqueris, et salutaria monita quæ hortaris. Adjutus ergo a te requiram devote ministrum tuum, et effundam coram illo sicut aquam cor meum, aperiam in conspectu ejus labia mea locu

« PoprzedniaDalej »