Obrazy na stronie
PDF
ePub

retribuit mihi Calicem salutaris accipiam, et nomen A ria, et liberavit Dominus ab exterminatore primoge

Domini invocabo (Psal. cxv). » Sic retribuerunt ei martyres nostri, qui venerunt ex tribulatione magna, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Non agni gregis, non agni legis, nec agni jugis, sed Agni regis, qui tollit peccata mundi. De quo dicitur: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion (Isa. xvi). Agnum gregis immolavit Samuel in Masphat, petens dari de cœlo fulgura, nubes et tonitrua, et liberavit Dominus Jerusalem in die illa manu Philisthiim (I Reg. VII). Agaum legis immolaverunt filii Israel in finibus Ramesse,linientes sanguine postes et superlimina

in

nita eorum in nocte illa (Exod. vII). Agnus jugis immolabatur a sacerdotibus mane et vespere, odorem suavissimum Domino (Num. XXVIII). » Isti sunt qui venerunt de magna tribulatione, et laverunt stolas sua in sanguine Agni. Quia vero «quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. xv), et nos exemplo sanctorum martyrum lavemus stolas nostras, id est opera nostra in sanguine Agni, hoc est in fide passionis Christi; ipso misericorditer concedente, qui est Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO VII

IN COMMUNI MARTYRUM PLURIMORUM.

De diversis fornacibus bonorum et malorum, et instrumentis earum : et quomodo in fornace patientiæ sancti martyres probati sunt.

Tanquam aurum in fornace probavit electos Do- B Potentissimum quidem, quia «< dixit, et facta sunt: minus. (Sap. II).

>>

Diversas nobis fornaces Scriptura sacra distinguit unam bonorum, in qua justi purgantur, alteram vero malorum, in qua reprobi cruciantur. De prima legitur: Vasa figuli probat fornax (Eccli. XXVI); » de secunda scribitur: Ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnæ (Apoc. Ix). Verum utraque fornax est duplex: una mentis interior, altera carnis exterior. Fornax enim beatorum interior est afflictio pœnitentiæ, per quam pœnitentes purgantur ab iniquitate; eorundem fornax exterior est tribulatio patientiæ, per quam patentes in charitate probantur; in ista probatur aurum, in illa purgatur argentum. Malorum autem fornax interior est vermis conscientiæ, per quem impii spiritualiter torquentur ex culpa; eorumdem fornax exterior est ignis gehennæ, per quem reprobi corporaliter cruciantur in pœna; in ista ferrum comburitur, in illa plumbum exuritur. Sunt autem materialiter in meteriali fornace, follis, ignis et carbo forceps et aspersorium: quæ possunt in spirituali fornace spiritualiter assignari. In fornace siquidem pœnitentiæ, follis spirans est timor considerationis, ignis ardens est dolor compunctionis, carbo rubens est pudor confessionis, forceps astringens est labor satisfactionis, aspersorium stillans est amor justificationis; considerat enim pœnitens in timore, compungitur in dolore, confitetur in ruhore, satisfacit cum labore, justificatur ex amore. Notandus est tamen ordo justificationis hujusmodi: Procedit timor et introducit amorem, succedit amor et inducit dolorem, accedit dolor et producit pudorem, procedit pudor et adducit laborem. Timet enim peccator ex considerationejudicii, sciens judicem potentissimum,sapientissimum et justissimum.

C

D

mandavit, et creata sunt (Psal. xxxvii) : » qui vocat stellas, et dicunt: « Adsumus (Baruc. III); »-« qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CI). » Cujus voluntati nihil omnino resistit (Rom. 1x), cui nullum verbum est impossibile (Luc. 1), cui venti et mare obediunt (Matth. VIII), cui flectitur «< omne genu, cœlestium, terrestrium et infernorum (Phil. 1). » Sapientissimum autem, quia «< oculis ejus omnia nuda sunt et aperta (Heb. IV) » qui scrutatur renes et corda (Apoc. 11), qui <«< pluviæ guttas et arenam maris dinumerat (Eccli. 1)» Deus scientiarum, Dominus præscius omnium, et conscius singulorum, omnia novit, omnia penetrat occultus occultorum omnium explorator. « Et erit, inquit, in die illa ego scrutabor Jerusalem in lucernis (Soph. 11). » Justissimum vero, quia Deus judex justus, fortis et longanimis, justus et metuendus super omnes deos (Psal. vi), requirens sua usque ad novissimum quadrantem (Matth. v) qui nec pretio, nec amore vel odio declinat a semita rectitudinis: sed via regia semper incedens, nullum malum deserit impunitum, nullum bonum irremuneratum relinquit. « Judicabit enim orbem terræ in æquitate (Psal. xcv; » et « quis stabit ad videndum eum? » Malac. 111.) Beati qui in illo judicio judicaturi præsentabuntur, non judicandi. « Horrendum est enim nimis incidere in manus Dei viventis (Heb. x). » Propterea clamabat propheta David: « Ne intres in judicium cum servo tuo, Domine: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII.). » Si justus vix salva. bitur, impius et peccator ubi parebunt? Hæc et his similia peccator considerans, quanto timore pietatis turbatur, quanto tremore concutitur, sciens judicem potentissimum, quem non potest effugere,

dicente propheta : « Si ascendero in cœlum tu illic A sona: secundum ætatem, secundum scientiam, se

B

es, si descendero ad infernum ades (Psal. cxxxvIII).» Sapientissimum, quem non potest latere, dicentePropheta: «Sedit vetustus dierum, et libri coram illo aperti sunt (Dani. vII). » Justissimum, quem non potest corrumpere, dicente Propheta : « Reddet unicuique secundum opera sua (Psal. LXI). « Quis autem non timeat illud examen, in quo idem erit accusator et testis, et advocatus et judex. Dicet his qui a sinistris ejus existent: «< Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare sitivi, et non dedistis mihi bibere. Quando enim uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. xxv). » Spirat ad hæc follis timoris, et in fornace pœnitentis ignem doloris accendit, secundum illud propheticum: « A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis (Isai. xxvi). » — « Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ, Domine, lætificaverunt animam meam (Psal. LCII).» Dolet enim pœnitens, suspirat et ingemiscit, non solum quia malum commisit, verum etiam quia bonum omisit: non solum quia damnationem promeruit, verum etiam quia glorificationem demeruit. << Offendens enim in uno, factus est omnium reus (Jac. 1). »-«‹ Finis enim præcepti charitas est, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I lim. 1). « Qui ergo contra charitatem offendit, nullum præceptum adimplet. Sciat autem se culpabiliter durum, et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem, deflet; spiritualem vero animæ C suæ mortem, quæ charitate exstincta statim ipsam opprimit, non deflet. Doleat igitur, ingemiscat et fleat: quia« sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Clamet frequenter et dicat: « Miserere mei Deus sccundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (ibid.). » — « Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII); peccavi super numerun arenæ maris, sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus: << quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus ante me est semper (Psal. xxvII). »

Jam ignis doloris in fornace pœnitentis exardens, carboues confessionis inflammat. Rubor carbonis, D est pudor confessionis, de quo legitur: «Lavant delictum lachrymæ, quod ore pudor est confiteri.. Cum quanto putatis rubore coram altero confitetur, quod quisque absque magno pudore nec intra se meditatur, sed amplius debuit erubescere coram Deo cuncta cernente nefandas turpitudines exercere quam coram homine quodam audiente peractas turpitudines revelare. Verendum est autem atque cavendum, ne pudoris confusio puritatem confessionis. impediat ; debet enim peccator omnem omnimo peccati circumstantiam confiteri, secundum quod magis peccavit in loco, in tempore, in numero, in per

cundum gradum, secundum ordinem : si facile, si frequenter, si manifeste, si perseveranter. Hæc omnia crimen exaggerant, et ideo debet singula confiteri, ne vel delictum alleviet, vel peccatum excuset; pudor enim confessionis pars est non modica satisfactionis, quam inimicis suis optabat ex charitate Propheta, cum diceret : « Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter (Psal. vI). Erubescant in confessione, conturbentur in contri. tione, convertantur in satisfactione. Sic in fornace pœnitentiæ carbonibus inflammatis aspersorium amoris instillat, quo vchementius ignis doloris accenditur et argentum cœlestis imaginis, quæ fuerat corrupta peccato, dilectionis virtute purgatur, juxta quod Veritas ait : « Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). »-« Charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV).» Amor mundi peccatum immittit, sed amor Dei peccatum dimittit. Cupiditas inflammat ad culpam, sed charitas ascendit ad veniam. Hoc aspersorio desiderabat aspergi Propheta, cum diceret : « Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). » Tandem forceps est adhibendus satisfactionis, qui de fornace pœnitentiæ scorias peccatorum emundet. Forceps duobus brachiis jungitur, et satisfactio duabus partibus continetur. Una, qua culpam vitamus, et altera, qua pœnitentiam perficimus. De prima Veritas ait: << Vade, et amplius noli peccare (Joan. viii), » Irrisor enim est et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet. Canis reversus ad vomitum, et pœnitentes ad peccatum (Prov. xxvi). De secunda dicit Joannes: << Facite vobis dignos fructus pœnitentiæ (Luc. 111).» Qui præcipue sunt oratio, jejunium, et eleemosyna; tres enim offendit peccatum, Deum, nosipsos, et proximum; tres satisfactione placantur, ut oratio. dirigatur ad Deum, jejunium feratur in nos, eleemosyna distribuatur ad proximum. In hac prima fornace martyres suos Dominus sicut argentum purgavit, secundum quod ipsi clamant in Psalmo, dicentes: « Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Psal. LXIII). » Cæterum in fornace patientiæ follis spirans, est terror comminationis; ignis ardens, est fervor persecutionis; carbo rubens, est cruor passionis; forceps astringens, est horror afflictionis; aspersorium stillans, est vigor protectionis. Comminabantur enim crudeles tyranni sanctis martyribus omnia genera tormentorum, nisi Christum desererent et idolis adhærerent: putantes eos per tormenta terrere, quos non poterant per blandimenta mollire. Sed ipsi præcepta Christi servantes, minas principum contempserunt, juxta quod de beatis apostolis legitur, quia cum verbum Dei fiducialiter prædicarent, comminati sunt eis principes sacerdotum, denuntiantes, ne deinceps in hoc nomine loquerentur. Sed induti virtute Spiritus sancti ex

alto, fiducialius responderunt : « Obedire oportet A tuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, Deo magis quam hominibus (Act. v); » quod ipsa Veritas testatur: « Nolite, inquit, timere eos, qui corpus occidunt, etc. (Matth. x.) » Vehementer itaque follis comminationis spirabat, sed comminatione contempta persecutionis ignem vehementem accendebat. De quo martyres gloriantur: « Transivimus, inquiunt, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV. » — «<< Sancti namque ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladio mortui sunt. Circuierunt in melotis et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et cavernis terræ (Hebr. x1). » Quia vero flamma per- B secutionis ignem charitatis non poterat in martyribus superare: «< (Fortis enim est ut mors dilectio (Cant.vIII),» et « aquæ multæ non possunt exstinguere charitatem (ibid): » ipsa persecutio vehementius exardescens sanctorum cruorem diversis tormentis effudit, secundum quod scriptum est: « Effuderunt sanguinem sanctorum in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII). » «<< Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas in sanguine Agni (Apoc. vii). » Ut autem passio fieret gloriosa, necessarius erat forceps astringens, id est horror afflictionis, qui martyrium effecit gloriosum. Sensus enim carnis non appetit, nisi quod carnis appetitum delectat: inde contingit eis morte mereri, quia non delectabat martyres mori. « Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. xxvI.) » Probat hoc Veritas,quæ circa passionem dicebat apostolis: « Tristis est anima mea usque ad mortem (ibid.).» — « Cœpit enim Jesus pavere et tædere: cœpit contristari et moestus esse (Marc. XIV). » Hinc etiam post passionem suam Petro apostolo dixit : « Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non vis (Joan. xx1). » Ne vero martyres horrore passionis deficerent, divinæ protectionis eis aspersorium instillavit, protegens eos atque confortans, secundum quod scriptum est: « Protexisti me Deus a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem (Psal. LXIII). » Succumberet enim humana fragilitas, nisi divina protegeret pietas; hinc enim vox illa clamabat ad Deum: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt (Psal. xvi). In hac secunda fornace martyres suos Dominus sicut aurum probavit, ut probatio fidei multo pretiosior auro,quod per ignem probatur & inveniretur in laudem et gloriam et honorem (1 Petr. 1). » — « O quam magna multitudo dulcedinis, quam abscondit Dominus timentibus se (Psal. XXX): nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 11). » — « Gaudete, inquit, exsultate: quia merces vestra copiosa est in cœlis (Matth. v). Justi namque in perpe

et cogitatio eorum apud Altissimum. Ideo «< accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Dei (Sap. v).» -« Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. x11). » Fulgebunt, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis : et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Reprobi vero mittentur <«< in caminum ignis ardentis (ibid.),» ut in fornace conscientiæ torqueantur interius, et in fornace gehennæ crucientur exterius. Possunt autem in hac interiori fornace singula fornacis instrumenta describi. Follis enim est conturbans memoria, ignis est crucians conscientia, carbo est insufficiens pœnitentia, forceps est torquens angustia, aspersorium est obtenebrans ignorantia. Conturbabit enim reprobos memoria peccatorum, secundum quod legitur : << Venient in cogitationem peccatorum suorum timide, et transducet illos ex transverso iniquitas eorum (Sap. Iv), » ut cum maxima turbatione recogitent, quæ cum maxima delectatione gesserunt. Cruciabit impios conscientia delictorum, juxta quod scriptum est: « Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI), » ut stimulus conscientiæ pungat ad pœnam, quos aculeus nequitiæ stimulavit ad culpam. Pœnitebunt damnati, sed inutiliter, secundum quod legitur: « Dicent inter se pœnitentiam agentes : Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non illuxit nobis. Quid profuit nobis superbia, et jactantia divitiarum quid contulit nobis? Transierunt hæc omnia sicut Cumbra, nos autem in malignitate nostra consumpti sumus (Sap. v). » Sic enim eis sua displicebit iniquitas, ut nulla placeat eis æquitas. Torquebit peccatores angustia, juxta quod scriptum: « Videntes turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus, et dicentes: Nos insensati vitam sanctorum æstimabamus insaniam: ecce quo modo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (ibid.). » Obtenebrabit miseros ignorantia, secundum quod legitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. » Vix enim aut raro aut nunquam damnati erigent animum ad cogitandum de Deo sed illuc dirigent impetum cogitationis, ubi sentient vim doloris. In hac fornace plumbum exuritur, illud videlicet, super cujus talentum sedet impietas.

»

D

In gehennalibus autem suppliciis tria sunt præcipue prævidenda, obscuritas, acerbitas, diuturnitas. Obscuritas tenebrarum, acerbitas pœnarum, diuturnitas miseriarum; de quibus Dominus inquit in Evangelio: «Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. xx11); » <<< ubi erit ver

mis, qui non moritur: et ignis, qui non exstinguitur (Isa. LXVI). » << Dimitte, dicit Job, ut plangam paupulum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et

nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job A sunt mortui : « quærent mortem, et non invenient

x). » Timidis, ait Dominus, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, idololatris, et mendacibus, «< pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure (Apoc. xx1). In quo cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. « Mortuo enim homine impio, nulla spes erit de eo (Prov, x1). » Tunc vivent morti, quia vitæ

(Apoc. 1x); » quia vitam babuerunt et contempserunt. Ab his ergo malorum suppliciis nos eripiat, et ad illa sanctorum gaudia nos perducat meritis et precibus beatorum martyrum, Dominus Jesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO VIII

IN FESTO PLURIMORUM MARTYRUM (22).

Non sunt condigna passiones hujus temporis ad B sunt tempore Antichristi, de quo Dominus ait: futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII).

Vas electionis et doctor gentium reprehendit et arguit eos in hoc loco qui delicate credunt in Christum, volentes quidem gloriam in cœlo habere cum Christo, sed nolentes passiones in terra sustinere pro Christo. Non sic, non sic, sed si volueri mus conregnare, oportet et compati. Nam si socii passionum sumus, et resurrectionis erimus (II Cor. 1): quia «< non coronabitur quis, nisi legitime cer, taverit (II Tim. 11). » Et ubi major lucta, ibi major corona. «< Arcta enim est via quæ ducit ad vitam (Matth. vII); » unde Psalmista dicebat : « Propter verba labiorum tuorum ego sustinui vias duras (Psal. x1). » Si enim nec vinitor fructum vineæ, nec agricola fructum agri potest percipere sine studio et labore, quanto minus quis potest sine labore ac studio percipere regnum Dei; quod quidem non otiosis sed studiosis conceditur, teste Veritate quæ dicit: «Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. x1). » Ne vero quis dicat idcirco se nolle passiones hujus temporis tolerare quia graves sunt et prolixæ ac parum utiles, occurrit Apostolus dicens, quia, non sunt condignæpassiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Ac si diceret manifestius: Non sunt prolixæ quia passiones sunt temporis, videlicet temporales, quæ diu permanere non possunt. Nam omne temporale brevi concluditur tempore, teste Salomone qui ait: Nihil permanere sub sole (Eccle. 11). Unde Psalmista: Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quæ præteriit (Psal. LXXXIX); et Petrus apostolus: Ante Deum mille anni sicut dies unus (II Petr. 11); sicut etiam apud centenarium qui cum moritur, quantumlibet vixerit, vix unum diem reputat se vixisse. Futura quippe nascuntur, præsentia moriuntur, et quidquid est præteritum, totum est mortuum.

Neque sunt graves, quia passiones sunt temporis hujus; ad differentiam quippe illarum quæ futura

(22) Ex edit. card. Maii.

C

D

«Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo,neque fiet;et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur (Matth. xxiv). » Aut enim passiones sunt graves, et cito consummantur; aut leves, et facile perferuntur. Licet igitur omnes omnino passiones quantumlibet graves, non sint condignæ ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis, passiones tamen hujus temporis longe minus, cum illarum respectu sint leves, quæ futuræ sunt tempore Antichristi. Nec sunt inutiles quia non sunt condignæ ad futuram gloriam, etc. Sane non sunt condignæ quantum ad tempus, quia passiones ista sunt transitoriæ, illa vero gloria est perpetua; unde Petrus apostolus ait : «< Deus omnis gloriæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos, ipse perficiet, conservabit solidabitque (1 Petr. x). » Nam «< id quod est momentaneum et leve tribulationis, ultra modum in sublimitate ingens pondus gloriæ operatur.» Quantum enim distat inter carnem et spiritum, quantum inter cœlum et terram, tantum imo potius longe magis inter transitorium et perpetuum, inter æternum et temporale.

Nec sunt condignæ quantum ad locum,quia passiones istæ tolerantur in terra, illa vero gloria confertur in cœlo. Terra» vero postquam ejecti fuimus a patria «< germinat nobis spinas et tribulos (Gen. ),» in qua « peregrinamur a Domino (II Cor. v) » tanquam exsules in convalle miseriarum et lacrymarum. «< Incola, inquit, sum ego in terra (Psal. CXVIII), » et peregrinus sicut omnes patres mei; unde Jacob: « Dies peregrinationis meæ parvi et mali non pervenerunt usque ad dies patrum meorum,quibus peregrinati sunt (Gen.XLVII).» Ideoque beatus Petrus admonet dicens : Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (1 Petr. 11). » Quis autem in exsilio constitutus non

libenter ad patriam revertantur ?aut quis in carcere A cœlorum, major est Joanne Baptista (Luc. vII), » positus non desideret liberari? Audi Paulum cum fletu clamantem: «< Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom.vn).» Et David cum lacrymis postulantem :« Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine (Psal. CXLI). » Nos ergo qui desideramus in sæculo conversari,et in carne manere, procul dubio ex hac parte sensum amisimus, et perdidimus rationem, tanquam si peregrini desiderent degere in exsilio, et vincti velint in carcere detineri. Non sic non sic Apostolus, qui dicebat : « Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. 1), » volens ab exsilio ad patriam remeare. Non sunt ergo condigna passiones quæ tolerantur in hoc peregrinationis exsilio ad futuram gloriam quæ revelabitur in illo beatitudinis

regno.

B

་་

quia minimum præmium comprehensionis est majus quantolibet merito viatoris. Quædam tamen passiones sunt dignæ, ut illæ de quibus Veritas ait : «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v). » Itemque :« Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac.1). » Aliæ vero passiones sunt prorsus indignæ ad gloriam obtinendam, ut illæ quas malefactores pro suis sceleribus potiuntur, de quibus Petrus apostolus ait : « Nemo vestrum patiatur quasi ho. micida, aut fur, aut maledictus, aut alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine (I Petr. vi).» Unde «< ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. v). » Non igitur tristemini sed lætemini,non doleatis sed gaudeatis,si passiones pro Domino sustinetis, juxta quod admonet Jacobus apostolus dicens : « Omne gaudium æstimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jac. 1); » quod ad exteriores tentationes, quæ pœnæ sunt, non autem ad interiores, quæ culpæ sunt, sano debet intellectu referri. Oportet igitur nos tolerare pro Christo passionem cordis, oris, et operis, videlicet dolores et contumelias et terrores, angustias et labores, famem et sitim, frigus et nuditatem,et si necesse fuerit persecutionem ad mortem. Tristemur erge et doleamus non solum C pro perversitate vel perversitatibus nostris, verum etiam pro adversitatibus alienis, ejus exemplo qui dicebat: Quis infirmatur,et ego non infirmor?Quis scandalizatur, et ego non uror? » (II Cor. x1). Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Sicut enim piscis in sartagine frigitur, sive volvatur in unam partem, sive volvatur in aliam; sic et anima in conscientia debet affligi sive cogitet aliena peccata, sive recogitet sua.

Sed neque passiones istæ sunt condignæ quantum ad pretium, quia Deus incomparabiliter magis remunerat quam aliquis mereatur. Nam ut ipsa Veritas ait : « Qui reliquerit domum aut agrum propter nomen meum,» ut videlicet paupertatem pati velit pro me, «< centuplum accipiet et vitam æternam possidebit (Matth. xIx).» Non ergo vos tædeat neque gravet, passiones sustinere pro Christo, sed eas potius æquanimiter et hilariter toleretis; quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc.Audi quoque Petrum dicentem: «Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et revelatione gloriæ ejus gaudeatis (I Petr. 1v). » — «‹ Christus enim passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. 11); » qui de se ipso dicebat: « Oportebat pati Christum (Luc. XXIV), » et sic intrare in gloriam suam. Sola Christi passio fuit ex toto condigna, cæteræ autem passiones non sunt condignæ; quædam tamen sunt dignæ, aliæ vero prorsus indignæ. Passio quippe Christi condigna fuit ad gloriam quam meruit non solum sibi sed nobis,quia cum Christus sit verus Deus et verus homo, tantum tamen ipse Deus ad passionem descendit quantum ipse homo ad glorificationem ascendit. Nam qui descendit, idem est qui ascendit. Audi Apostolum hoc sentientem et asserentem de ipso: «< Cum ia forma, inquit, Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; exinanivit se, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,obediens usque ad mortem, mor- D tem autem crucis (Philipp. 11).» Ecce quantum descendit, videlicet ab æqualitate Patris usque ad mortem crucis. « Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, etc., et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris(ibid.).» Ecce quantum ascendit, videlicet a morte crucis usque ad gloriam Dei Patris.

Cæteræ autem passiones non sunt condignæ, quia minima gloria quæ habetur in patria, major est quantalibet pœna quæ sustinetur in via.

Propter quod Veritas ait :«<Qui minor est in regno

Illud autem tanquam immane flagitium penitus est vitandum, de malo videlicet gloriari;nam «< qui gloriatur in malitia, ipse profecto potens est in iniquitate (Psal.LI) ; » cum majus piaculum sit gloriari de malo,quam agere malum. Unde Scriptura exagerando peccatum, de quibusdam loquitur dicens: << Lætantur cum male fecerint, et exsultant in verbis pessimis (Prov. 11). » Et iterum : « Prædicaverunt peccata sua sicut Sodoma (isa. 1). » Vos ergo, fratres, non debetis gaudere sed dolore de malo, non gloriari sed contristari, quoniam hujusmodi dolor in gaudium convertetur, Domino promittente:

Beati qui fletis, quia ridebitis (Luc.v1);» itemque: <«< Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v). » Et quidem si lætari velimus, lætandi materiam non habemus, quia corrupta est terra et iniquitate repleta ; « Superabundavit iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). » « Multa est malitia hominum super terram,et cun

« PoprzedniaDalej »