Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuam (Isa. LVIII). » Hoc enim officium injunxit Dominus principaliter apostolis, dicens : « Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod auditis in aure, prædicate super tecta (Matth. x). · <<< Euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ (Marc. xvi). » Tantæ namque virtutis est prædicatio, quod animam revocet ab errore ad veritatem, et a vitiis ad virtutes; prava mutat in recta, aspera convertit in plana; instruit fidem,erigit spem, et roborat charitatem; evellit nociva, plantat utilia, et fovet honesta; via vitæ, scala salutis, et janua paradisi. Prædicator itaque debet habere aurum, argentum et balsamum, videlicet sapientiam, et eloquentiam, et honestatem, ut quod dicat intelligat, et quod dixerit et intellexerit, agat. Nam «< qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno cœlorum (Matth. v). Alioquin dicetur illi : « Medice, cura teipsum (Luc. IV); similis ficulneæ, quæ folia sine fructu producit. « Omnis vero scriba doctus in regno cœlorum, de thesauro suo nova profert et vetera (Matth. XIII), sive quod testimonia producit tam de Novo quam de Veteri Testamento, sive quod educit, tam de gratiæ novitate quam de vetustate culpæ sermonem, sive quod agit tam de præmiis, quam de suppliciis, quæ innovatis in bono vel inveteratis in malo debentur. De his autem pro diversitate personarum et rerum debet aliter atque aliter loqui.Unde ad sponsam dicitur in Canticis canticorum : « Murenulas aureas faciemus tibi,vermiculatas argento (Cant. 1). » Per aurum enim sapientia designatur, Salomone etiam testante, qui ait : «< Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. xx1). » Per argentum autem intelligitur eloquentia, dicente Psalmista : « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. cxvIII). » Decenter ergo per murenulas aureas flores sapientiæ designantur, quibus collum et pectus Ecclesiæ, id est prædicatores et doctores ornantur. Vermiculatas autem, id est distinctas et variatas argento, scilicet eloquentia, ut juxta varietatem materiæ, vel personæ stylus sermonis et varietur. Ait enim Apostolus : « Sapientiam loquimur inter perfectos; inter vos autem nihil judicavi me scire, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum (I Cor. 11). » Et iterum : « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (1 Cor.). » Sapientibus quoque et perfectis ait Veritas increata : « Vobis datum est nosse mysteria regni Dei (Luc. vin). » Econtra, rudibus et infirmis ait : « Multa habeo vobis dicere,sed non potestis portare modo (Joan. xvi).» Hinc ipsa prudenter injungit : « Nolite sanctum dare canibus,nec margaritas mittatis ante porcos (Matth. vII). » Sed mundis animalibus estote similes, quæ ruminant pariter et ungulam findunt (Deut. xiv). Debet enim prædicator habere vinum et oleum,virgam et manna, ignem et aquam,singula suo loco congrue proferenda. Principaliter autem ad eruditionem fidei, et ad informationem vitæ, tanquam ad fundamentum et ædificium, debet intendere prædicator, confirmando quod dicit auctoritatibus, rationibus et exemplis, ut «< funiculus triplex difficile dissolvatur (Eccle. iv). Quia vero pulvis inanis gloriæ pedibus prædicatorum frequenter adhæret, debet utique prædicator excutere pulverem de pedibus suis (Matth. x), ipsosque compunctionis aqua lavare, ut mundus sit totus, ne forte cum aliis prædicaverit, ipse reprobus fiat (I Cor. 11). Utinam autem in prædicationis officio fecerim ipse quod dico, sed tot sum causarum impeditus incursibus, tot negotiorum nexibus irretitus, ut necesse sit divi sum ad singula minorem in singulis inveniri. Contemplari quidem non sinor, sed nec respirare permittor; sic traditus aliis, ut pene penitus mihi videar esse subtractus. Ne vero pro sollicitudine temporalium, quæ temporis exigente malitia valde me gravant, curam spiritualium omnino negligerem, quæ mihi propter apostolicæ servitutis officium magis incumbit, quosdam sermones ad clerum et populum, nunc litterali, nunc vulgari lingua proposui et dictavi,quos ad tuæ petitionis instantiam, quam per communem filium, fratrem Nicolaum, capellanum meum et monachum tuum, mihi fecisti, devotioni tuæ studui destinare, rogans et obsecrans in Christo Jesu, quatenus in orationibus tuis apud justissimum judicem et piissimum Patrem me reddas spiritualiter commendatum.

INNOCENTII PAPÆ

HUJUS NOMINIS TERTII

SERMONES DE TEMPORE.

SERMO PRIMUS

DOMINICA I ADVENTUS DOMINI.

Christi adventus cur tam diu dilatus sit, de triplici silentio, cur Filius et non Pater aut Spiritus sanctus venerit, cur de muliere tantum corpus assumpserit humanum, cur tot opprobria et supplicia voluerit sustinere, et de quadruplici lege.

Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium A Porro subtilior, et secretior hujus dilationis est ra. suum, natum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Galat. IV).

In propositis verbis Apostoli quatuor præcipue considerare debemus, advenientis tempus videlicet et personam, modum et causam. De tempore namque præmittitur: Cum venit plenitudo temporis ; de persona subjungitur: Misit Deus Filium suum; de modo subditur: Natum de muliere, factum sub lege; de causa supponitur: Ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Tempus autem plenitudinis intelligitur tempus gratiæ, quod ab adventu Salvatoris incœpit. Tempus utique miserendi, et annus benignitatis. Nam lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (I Joan. 1). Gratia, id est remissio peccatorum ; veritas, id est exhibitio pro- B missorum. Per Christum enim peccata deleta sunt, per ipsum promissa completa. Sed cur tam diu distulit venire medicus ad sanandum ægrolum? Utquid non antea mortuus est unus pro populo, ne tota gens periret (Joan. x1)? « O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. x1.) Disposuit tamen cœlestis altitudo consilii, ut ideo differret medicus venire ad sanandum ægrotum, ne, si festinus venisset, putaret ægrotus se non medici virtute, sed naturæ vigore, et infirmitatis lenitate se sanatum, et sic vilipenderet medicum, et parvipenderet ægritudinem. Præsumebat enim peccator de suis viribus dicens; Non deest qui faciat, sed deest qui præcipiat. Et C iterum : « Quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus (Exod. xxiv). » Ut ergo de sua virtute diffideret, ut magnitudinem infirmitatis agnosceret, ut medici gratiam postularet, distulit Salvator accedere, donec peccator clamaret frequenter, et diceret : « Veni, Domine, et noli tardare; relaxa facinora plebis tuæ Israel (Habac. u). »

tio, quam Sapiens nobis insinuat: Dum medium,
inquit, silentium tenerent omnia, et nox in suo
cursu medium iter perageret, omnipotens sermo
tuus, Domine, a regalibus sedibus venit (Sap. xvii). »
Licet enim aliter et aliter hoc ab aliis et aliis expo-
natur, congrue tamen potest intelligi primum silen-
tium in lege naturæ, secundum in lege scripturæ,
tertium in lege gratiæ. Indidit enim conditor Deus
legem naturalem mentibus hominum, ab ipso crea-
tionis mundi exordio, geminum continentem man-
datum. Unum affirmativum, quod ad præstandum
beneficia docetur in Evangelio: « Quæcunque vul-
tis ut faciant vobis homines, et vos facite illis
(Matth. vii). » Alterum negativum, quod ad vitan-
dum injurias legitur in Tobia: « Quæ tibi odis
fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Sed lex ista siluit
ab initio, cum Cain interfecit fratrem suum Abel
(Gen. iv), faciens alteri quod sibi nollet fieri. Et sic
factum est primum silentium usque ad Moysen,
per quem Deus suscitavit testimonium in Jacob, et
præceptum posuit in Israel, dans per eum Decalo-
gum legis in duabus tabulis scriptum (Exod. xx),
altera continente dilectionem Dei, reliqua proximi.
<< In quibus duobus mandatis tota lex pendet et
prophetæ (Matth. XXII). » Sed lex ista siluit ab initio,
cum populus vitulum conflatilem adoravit contra
primum legis mandatum, adorans deos alienos
(Exod. xxx11). Et sic factum est secundum silen-
tium legis, usque ad Christum, qui misertus adve-
niens contulit legem gratiæ, scribens eam in cor-
dibus hominum digito Dei. Sed lex ista silebit in
ultimo, cum revelabitur «< filius iniquitatis, qui ex-
tollitur super omne quod dicitur, aut quod colitur
Deus (II Thess. 11). » Et forte jam silet, « quia su-
peradundavit iniquitas, et refrixit charitas multo-
rum (Matth. XXIV). » Vix est qui faciat bonum,
vix est usque ad unum. In prima vero lege contu-
lit Deus homini posse, in secunda nosse, in tertia

velle. In prima contulit potentiam per naturam, in A enim hoc aliter et aliter ab aliis exponatur, congrue

secunda scientiam per scripturam, in tertia voluntatem per gratiam. Præmisit itaque Deus legem naturalem, per quam convinceret transgressorem, ne fortassis excusationem prætenderet, dicens: Cecidi quidem, quia stare non potui (Psal. xx111). Sed tollitur excusatio; quia per bonum naturæ potuit in bonum stare, sed noluit: præmisit et legem scriptam, per quam convinceret præsumptorem, ne fortassis excusationem prætenderet, dicens: Cecidi quidem, quia stare nescivi. Sed tollitur excusatio per documentum Scripturæ. Novit a malo declinare, sed noluit. Et ideo post utramque legem, scilicet tempore congruo, « cum videlicet nox culpæ medium iter acciperet, vel perageret, omnipotens sermo tuus venit (Sap. xvni), id est, « Verbum caro factum est (Joan. 1), » et contulit legem gratiæ, ut quod homo poterat per naturam, et noverat per scripturam, impleret per gratiam. Non quia et ante quidam gratiam non habuissent, sed pauci, quia plures timore quam amore, plures ut servi quam ut liberi serviebant. Unde in descensu angeli aqua movebatur, sed unicus sanabatur (Joan. 1). Verum Samaritanus appropians vulnerato, ejus vulnera, infundens vinum et oleum, alligavit, quem sacerdos et levita videntes immisericorditer præterierant (Luc. xix). Eliseus quoque præmisit baculum ad suscitandum filium Sunamitidis, per quem cum ille non surgeret, et ipsemet inde venit, contrahens se puero coaptavit, et sic mortuus exsurrexit (IV Reg. IV).

B

Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Fi- C lium suum. Misit illuc ubi erat, sed misit secundum humanitatem, ubi erat secundum divinitatem. Nam «< in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1). »

Sed cum «< tres sint qui dant testimonium in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus (1 Joan. v), » cur Pater ipse non venit, aut Spiritum sanctum non misit? Cur potius Filium destinavit? « O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Rom. x1.) Disposuit D tamen altitudo cœlestis consilii, ut Deus qui in sapientia sua mundum creaverat, secundum illud: Omnia in sapientia fecit Deus (Psal. cm), ipse mundum in eadem sapientia recrearet. Hæc enim est mulier evangelica (Luc. XIII), qui accendit lucernam,ut drachmam decimam, quæ perdita fuerat, primum inveniret, proprium sibi filiationis nomen reservans, ut qui erat in deitate Filius Dei, fieret in humanitate filius hominis. Porro subtilior etsi secretior hujus missionis est ratio, quam propheta nobis insinuat: « Si propter me, inquit, orta est tempestas, mittite me in mare (Jon. 1). » Licet

[ocr errors]

tamen potest intelligi. Prima tempestas orta est in empyreo cœlo, secunda in paradiso. Prima inter angelos, secunda inter homines. Prima namque tempestas fuit tumor superbiæ, per quem Lucifer voluit ad æqualitatem Dei ascendere, juxta quod ait. Ascendam in cœlum, et ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. xiv). » Sed volens ascendere, cecidit, secundum illud: « Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? >> (Ibid.) Secunda tempestas fuit ardor cupiditatis, per quem homo Dei scientiam concupivit, juxta quod serpens illis promiserat : «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. 11). » Sed concupiscens alienum, amisit proprium, secundum illud: <«< Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, » etc. (Luc. x). Hæc duo vitia sunt radix et origo omnium malorum, omnium vitiorum. Nam de superbia legitur: «< Initium peccati est superbia (Eccli. x). » De cupiditate dicit Apostolus: « Radix omnium malorum est cupiditas (1 Tim. vi). Verum in sancta et individua Trinitate, Patri attribuitur unitas, propter principium; Filio attribuitur æqualitas, propter medium; Spiritui sancto attribuitur connexio, propter consortium. Prima ergo tempestas, quæ orta est inter angelos propter Dei æqualitatem, ipsa est orta propter Filium, qui secundum Apostolum, « non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Phil. 11). Sed in Trinitate Patri attribuitur potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto dilectio. Secunda ergo tempestas, quæ crta est inter homines propter Dei scientiam, ipsa quoque orta est propter Filium ; qui secundum Apostolum « est Dei virtus et sapientia (I Cor. 1). » Porro qui occasionem damni dat, et damnum dedisse videtur. Ideoque verus Jonas, id est Christus spiritualiter missus est in hoc mare magnum et spatiosum, id est in mundum, in quo fuit absorptus a ceto, id est sepultus in monumento. Juxta quod ait: « Sicut fuit Jonas tribus diebus,et tribus noctibus in ventre ceti, ita Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terræ (Matth. x11). » Hinc alibi dicit : « Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). » Ut sic repararet quæ in cœlis et quæ in terris sunt, id est ruinam angelicam et casum humanum.

Misit ergo Deus Filium suum natum de muliere, factum sub lege. De muliere natus est, id est de virgine, quia mulier propter sexum, virgo propter integritatem censetur. Unde propheta: «Novum, inquit, faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum gremio uteri sui (Jer. xxxi); et alius Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa vii). »

Sed cur in similitudine carnis peccati de muliere corpus assumpsit, et non potius ex alia sibi materia novum corpus formavit; ut sicut primus Adam factus est a Deo, ita et fieret secundus? « O altitudo divitiarum sapientia et scientiæ Dei, quam in.

matre.

comprehensibilia suntjudicia ejus, et investigabiles A cundum humanitatem nasceretur de matre sine viæ ejus! Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Rom. x1.) Disposuit enim altitudo cælestis consilii ut, sicut per mulierem mors intraverat in orbem, ita per mulierem vita rediret ad orbem; ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret.

Porro subtilior et secretior hujus assumptionis est ratio, quam apostolus nobis insinuat, dicens: « Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit (Hebr. 11).» Licit enim aliter et aliter ab aliis assignetur, cum Dominus non angelicam, sed humanam naturam assumpsit, sive quod angelus per se corruit, quia sine suggestione peccavit; homo vero per alium, quia diaboli persuasione deliquit; sive quod humana natura cecidit tota, quoniam in radice peccavit; angelica vera non peccavit tota; quia pars in sua felicitate permansit

Potest tamen subtilis indagator convenienter etiam intelligere, quod Adam peccavit in patrem, Eva peccavit in filium, Lucifer autem peccavit in Spiritum sanctum. Sed qui peccat in Patrem, remittetur ei; qui peccat in Filium, remittetur ei; qui vero peccatin Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro (Matth. XII; Marc. 111; Luc. XII). Ideoque Deus non naturam angelicam, sed humanam assumpsit. Quod autem in assumpsibile fuit, incurabile mansit. Nam inde curatum est, unde susceptum, et propterea corpus simul sumpsit et animam, ut animam simul curaret et corpus. Oportuit ergo ut de illo genere carnem assumeret, quod voluit per assumptam carnem curare; de illius quoque semine, cui facta fuerat promissio«< In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxii, 26). »

Quam utique carnem ideo assumpsit de virgine, ne per carnis concupiscentiam peccatum traheret, quod per carnis munditiam debeat auferre. Unde, cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. 1). » Cæteræ siquidem mulieres concipiunt non desponsate, sed traductæ ; non in pudore virginitatis, sed in fervore libidinis; non in gratiam sed in culpam : sed ista concepit, non traducta, sed desponsata. Unde, «< cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, » non in fer

B

C

Misit ergo Deus Filium suum natum de muliere, factum sub lege: non simpliciter factum, sed factum sub lege, id est legi subjectum. Legi namque se subdidit, qui legem condidit; non tamen ex debito, sed tantum ex beneplacito; quia secundum legem octava die circumcisus fuit, et quadragesimo in templo redemptus fuit (Luc. 11), ut eos qui sub lege erant, redimeret.

Est autem, ut probem, lex naturæ et lex scripturæ, lex gratiæ, et lex culpæ : quas tempore nos docet apostolus. Primam, « Cum gentes ea quæ legis sunt naturaliter faciunt, ipsi sibi sunt lex (Rom. 11); secundam, «< Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v); » tertiam, « Exclusa est gloriatio tua (Rom. 111). » Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei; quartam, » Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati (Rom. vII).» Factus est ergo sub lege peccati Chrisstus, ut redimeret eos, qui erant sub lege culpæ, reparans eos, qui erant sub lege scripturæ, per legem gratiæ.

Sed cur non dixit Deus et refecit, « sicut mandavit et creata sunt ?» (Psal. xxxII.) Cur pro redemplione nostra dignatus est tot supplicia et opprobria sustincre? « O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei,quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus! Quis cognovit sensum Domini,aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI.) Disposuit tamen cœlestis altitudo consilii, ut per mortem suam genus humanum redimeret, quatenus inimicos ad charitatem accenderet, superbos ad humanitatem reduceret. Quid enim nos magis ad charitatem accenderet quando quod «proprio Filio suo non perpecit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum ?» (Rom. vIII.) « Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XIII).» Quid magis nos ad humilitatem invitat, quando quod ille, qui cum in forma esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed exinanivit se formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis?» (Phil. 11.) Porro subtilior et secretior est hujus redemptionis ratio, quam

vore libidinis, sed in pudore virginitatis. Unde, D Psalmista nobis insinuat dicens: «< Misericordia et

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

misericordia pacis instructa consilio taliter alle- A posset agere contra misericordiam, nec posset

:

agere contra justitiam, quoniam <<<< omnes viæ Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv),» unde propheta: «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c). » Ideo modum invenerit, per quem utrique satisfaceret, tam misericordiæ quam justitiæ. Judicavit igitur ut assumeret in se pœnam pro omnibus, et donaret per se gloriam universis. Ac per hæc « justitia et pax complexæ sunt se (Psal. LXXXIV). » Nullus enim alius inventus est dignus aperire januam paradisi, nisi leo de tribu Juda, « qui claudit, et nemo aperit; aperit, et nemo claudit (Apoc. III). » Vix enim cuiquam aliis sufficiebat justia sua, nedum sufficeret universis ; quia nemo sine peccato; nisi solus Deus, dicente Propheta ; « Non intres in judicium cum servo tuo, B Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLIV). » Quapropter ipse Deus factus est homo, quatenus inter Deum et hominem legitime mediaret, utpote qui neutri parti suspectus existeret, utriusque gerens in una persona

gavit Cum Deus summæ bonitatis arbitrio fecerit
hominem ad imaginem et similitudinem suam
(Gen. 1), indignum esset, ut tam digna creatura tota
periret, ne Deus suo fraudaretur proposito : qui
proptera fecit hominem, ut illum cognosceret,
cognitum diligeret, et dilectum haberet : sicque
fieret inestimabili felicitate beatus. Utquid enim
fecerit hominem, quem ex toto noverat periturum
nulla prosus utilitas, imo crudelis esset impietas.
Non igitur obliviscatur misereri Deus, neque conti-
neat in ira miserationes suas: sed adhuc ei
complaceat misereri, si juxta testimonium Scri-
pturarum nihil eorum quæ fecit, oderit, et neminem
velit perire. Veritas autem justitiæ freta consilio,
respondit hoc modo: Cum Deus inculpabiliter
æquitatis judicio propter peccatum hominum clau-
serit januam paradisi, collocans ante paradisum
voluptatis cherubin, et flammeum gladium atque
versatilem (Gen. 11), ut angelus arceret diabolum,
et ignis homines, indignum esset ut eum reseraret
indignis, et sanctum daret canibus, et margaritas
projiceret ante porcos (Matth. vII). Reddat ergo
retributionem superbis (Psal. XCIII), unicuique se-
cundum merita sua; quia secundum testimonia
scripturarum : « Omnes declinaverunt, simul in-
utiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non
est usque ad unum (Psal. LII). » Omnes immundi
de immundo semine concepti sunt, et apposuerunt
adbhuc peccare ei. Ad hoc misericordia prudenter
allegans adjecit: Quamvis homo valde peccaverit,
postea tamen pœnituit perfecte: et ideo quod ami- C
sit per culpam, recuperare debet per pœnitentiam.
Juxta quod Dominus ipse promisit: Quacunque.

naturam.

Oportuit igitur, ut Deus sua morte gentem humanam redimeret, ut, sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam justi constituerentur multi (Rom. II).

Hic est serpens æneus exaltatus in eremo, per quem percussi a serpentibus sanabantur (Num. xx1; Joan. 111).

Hic est summus sacerdos, cujus in morte rei, qui confugerant ad civitates refugii, revertebantur ad propria (Num. xxxv).

Hic est de quo beatus Job ait: In oculis ejus quasi hamo Behemoth capiet (Job xL). » In hamo sequidem sub esca aculeus latet, et in Christo sub humanitate divinitas latebat. Christus ergo quasi homo cepit Behemoth, id est diabolum ; quia cum caperet escam humanitatis, captus est aculeo divinitatis, quia commisit manus in eum, in quem nihil juris habebat, jure amisit illos, in quos aliquid juris videbatur habere. Unde quia diabolus hominem in ligno decepit, et homo diabolum in ligno seduxit; et quia mors paradisum intravit, et colonos ejecit, vita infernum, ingressa est, et capti vos eduxit Mortem gitur de nostra mortalitate

inquiens, hora peccator conversus fuerit, etc., omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. xvii). » Econtra Veritas respondit in hæc verba : Licet pœnitentia culpam deleverit, perfectam tamen innocentiam non restituit, quia remanet fomes peccati, languor naturæ, tyrannis carnis : et ideo cum possit pœnam auferre peccatum, non potest gloriam restituere. «< Omnes ergo peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. 111), ne quis immundus divino præsentetur conspectui. His inter se taliter et taliter obviantibus, divina sapientia cogitationes pacis. provide cogitabat, et vidit quod justitia læderetur, nisi sufficiens pœna pro omnibus solveretur; sed D suscepit, et vitam nobis de vita sua restituit. Sit misericordia (deperiret, si quemlibet sufficienti pœna puniret. Cum ergo Deus jnstus sit et misericors, imo cum sit misericordia et justitia, nec

ergo Christo laus et honor et gloria qui super omnia est Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

SERMO II.

IN EADEM DOMINICA.

De somno multiplici, a quo surgendum est nobis

Hora estjam nos de sorno surgere. Nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus (Rom. XIII).

Significatio somni multifarie spargitur in Scripturis. Legitur enim somnus vitæ et somnus mortis. Porro, sicut triplex est vita, videlicet, corpo

« PoprzedniaDalej »