Obrazy na stronie
PDF
ePub

consanguinitatis prætextu infra monasterii ambitum, colloquium habere cum mulieribus juniores monachi permittantur, nisi præsentibus ad minus duobus monachis senibus et honestis.

Monachis vero aliorum monasteriorum, cum ad A sit talibus sæcularium cœtui admisceri; nec sub ipsum monasterium declinaverint, benigne, sicut ipsius loci fratribus, ministretur. In superiori etiam sacristia constituatur aliquis monachus, providus et honestus, qui res sacras custodiat diligenter, nec a ministerio removeatur hujusmodi, quandiu bene ac laudabiliter ministrabit. Sacerdotes ordinentur de senioribus ad hoc officium exsequendum idoneis, ut non sit in monasterio penuria, sed copia sacerdotum. Simon de Colle alto, Joannes de Colimento, et Joannes de Campania, et etiam monachi qui præsumpserunt cum Adinulfo quondam abbate, conjurare vel rebellare contra Romanam Ecclesiam, seu monasterium Casinense, semper in conventu morentur, ita quod nulla obedientia committatur eisdem, donec emendaverint in melius vitam

suam.

C

Ad imitationem quoque felicis memoriæ Lucii papæ prædecessoris nostri statuimus, ut abbas possessiones, domania monasterii alienare, vel infeodare non possit, adjicientes, ut idem tam molendina, quæ bonæ memoriæ abbas Roffredus, in gravem alienavit monasterii læsionem, quam alia quæ de ipsius monasterii domanio alienata sunt illicite vel distracta, seu male concessa, ad opus ejusdem studeat legitime revocare. Præposituras vero ecclesiarum suarum conferat monachis pruB dentibus et honestis quos faciat juramento firmare, quod non alienabunt ipsarum possessiones et jura; quod si forte præsumpserit, ipsos perpetuo a monasterio sine spe restitutionis decernimus amovendos, alias graviter puniendos. Dicti autem præpositi singuli certos, modestos et consuetos redditus reddant monasterio annuatim, secundum ecclesiarum, quibus præfuerint, facultates. Et ut sicut mali de malitia pœnam, ita boni de bonitate præmium consequantur; abbas præpositos ipsos a præposituris in quibus eos bene administrasse constiterit, non amoveat absque necessitate vel utilitate monasterii manifesta; monachos vero de castris, et villis ad claustrum præcipimus revocari, nisi forte ad custodiam illarum munitionum, quæ sunt in finibus abbatiæ sint aliqui necessarii, quos ibi pro tempore toleramus; quibus abbas injungat in virtute obedientiæ, ut quantum poterunt, religiose viventes, personam in judicio non accipiant, sed æqualiter justitiam faciant pauperi et diviti, debili ac potenti ; eos vero qui declinabunt ad dexteram, vel sinistram, debita severitate puniat ipse abbas; in quorum pœna si negligens fuerit, aut remissus, apostolice correctionis experiatur sententiam in se ipso. Et tam monachi, quibus castra, quam illi quibus ecclesiæ committuntur, personaliter ad claustrum in festo dedicationis monasterii annuatim accedant rationem villicationis suæ, coram abbate, decano, et aliis reddituri. Quod observandum statuimus etiam circa ipsius monasterii thesaurarium, cellarium, infirmarium, hospitalarium, et sacristam, ut qui laudabiliter egerunt, debita fratrum commendatione lætentur; qui vero male, confusione et ignominia perfundantur. Ad hæc thesaurarius, cellararius, et infirmarius singulis diebus Sabbati, ad monasterium, secundum consuetudinem antiquam et approbatam, accedant in claustro cum fratribus usque ad secundam feriam moraturi, quod et abbas facere studeat, cum poterit competenter. Supradicta ergo capitula præcipimus inviolabiliter observari; et ne quis se per ignorantiam valeat excusare, volumus, et mandamus, ut ea singulis mensibus, in abbatis et fratrum præsentia recitentur.

Quia vero quidam ex vobis in animarum'suarum perniciem habere proprium non verentur, statnimus ut illud resignare in usus monasterii conver. tendum sub religione juramenti, si necesse fuerit, compellantur; et si de cætero aliquis ipsius loci monachus proprium habere fuerit deprehensus, sine spe restitutionis a monasterio expellatur, cum nos omnes hujusmodi proprietarios decrevimus excommunicationis sententiæ subjacere. Si vero apud aliquos in morte proprium contigerit inveniri, ecclesiastica careant sepultura. Si vero alicui mɔnachorum aliquid a quocunque specialiter datum fuerit, illud abbati vel decano resignet, sed ipse abbas vel decanus necessitatibus ejus inde faciat provideri sicut viderit expedire. Nec ea quæ sunt ad refectiones aut vestes, seu aliis monachorum necessitatibus deputata inter eos de cætero dividantur, sed conserventur per illos quibus fuerit hæc sollicitudo commissa, et pro ipsorum monachorum necessitatibus utiliter expendantur. Nec claustralium aliquis præbendas vel redditus habeat extra claustrum, et eis qui noscuntur habere, penitus auferantur. Decanus quoque habere duplicia vestimenta et specialia cibaria non præsumat, et monachus vetera reddat, quandocunque nova receperit indumenta. Et quoniam apud vos jam quasi pro consuetudine dicitur obtinere, ut cum monachum aliquem litigiosum aut garrulum, inobedientem, in vestro collegio inveniri, abbas ejus seditiones evitans, obedientias, ecclesias, et alia bona D monasterii det eidem; unde mali quasi de sua malitia cemmodum reportantes, prolabuntur sæpius ad pejora, et alii quoque ad dissensiones et scandala incitantur. Volumus et mandamus ut abbas viros honestos, obedientes, religiosos et graves sincera tractare studeat charitate; inhonestos vero et inobedientes, dissolutos et leves, cum decani et seniorum consilio juxta monastica puniat instituta; ut sic boni de bono provocentur ad melius, et mali a sua malitia revocentur. Claustralibus autem, abs que manifesta et necessaria causa, exeundi a clau. stre licentia nullatenus tribuatur, cum periculosum

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam A dices ejus, auctoritate nostra, irritas judicaverint et

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

(Anno 1215. Laterani, Oct. 23.) [TIRABOSCHI, Storia della badia di Nonantola, II, 354, ex autographo.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus Mutinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum judicium decimarum ad ecclesiasticum forum spectet, mirari cogimur et moveri,quod, sicut dilecti filii archipresbyter et canonici plebis Nonantulanæ nobis graviter sunt conquesti, vos contra colonos quarumdam possessionum ipsorum, coram vobis a venerabili fratre nostro Mutinensi episcopo, super decimis tractos in causam, definitivas sententias promulgatis, quas licet, dilecti filii, abbas Sanctæ Mariæ in Regula Imolensis et conjudices ejus tanquam a non suisjudicibus latas auctoritate nostra irritos judicarint, vos nihilominus eas nitimini exsecutioni mandare.Ne igitur jurisdictionem vestram in juris injuriam velle videamini dilatare, devotioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenus colonos prædictos super his de cætero nullatenus molestetis, cum id nequaquam possemus æquanimiter tolerare.

Datum Laterani, x Kalend. Novembris, pontifi

catus nostri anno octavo decimo.

CCXIII.

Ad episcopum Mutinensem. · Pro Nonantulanis.

(Anno 1215. Laterani, Oct. 25.) [TIRABOSCHI, Storia della Badia di Nonantola, II, 358, ex autographo.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, ver nerabili fratri episcopo Mutinensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii archipresbyter et canonici plebis Nonantulanæ nobis conquerendo monstrarunt, quod cum olim colonos possessionum suarum de Senaida, super decimis ad eamdem plebem spectantibus coram judicibus sæcularibus traxisses in causam, li. cet nos tibi per dilectos filios abbatem Sancti Stephani Bononiensis et collegam ipsius delegatos a nobis, fecerimus postmodum inhiberi ne. prædictos faceres super his vexari colonos, tu tamen faciens nihilominus in causa procedi, definițiyas obtinuisti sententias contra illos, quas quamvis abbas Sanctæ Mariæ in Regula Imolensis et conju

(93) Monasterium S. Eligii Noviomensis tunc temporis regebat Radulfus II vel I, qui notus est in Instrumentis ab anno 1199 usque ad annum 1229. De eo nihil anno 1230 serius notatum in tabulis,

B

C

D

inanes, et tam tibi quam clericis tuis sub pœna excommunicationis firmiter inhibuerint,ne præsumeretis aliquo tempore sententiis ipsis uti, tu nihilominus, de quo miramur, colonos prædictos coram sæcularibus judicibus super eisdem decimis per syndicum tuum trahens, uteris sententiis memoratis. Ut igitur non solum super hoc conscientiæ tuæ consulas, verum etiam pœnam evites legibus definitam, fraternati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus a prædictorum colonorum super his de cætero molestatione desistens, prædictis sententiis non utaris, ne contra te secus procedere compellamur.

Datum Laterani, vi Kalend. Novemb., pontificatus vero nostri anno octavo decimo.

CCXIV.

Ad abbatem et fratres S. Dionysii. Ut eis liceat decimas et feuda de manibus detinentium recipere. (Anno 1215. Laterani, Oct. 30.)

[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, pag. 544.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Dionysii Parisiensis dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Præsentata nobis vestra petitio continebat ut auctoritate apostolica vobis liceat possessiones, decimas et feoda ad vestrum monasterium spectantia, de manibus detinentium, ne culpa ipsorum vobis depereant, recipere sub nomine pignoris et libere possidere.Nos igitur vestris precibus annuentes,benigne concedimus quod petistis, dummodo interim nullum servitium ratione bonorum illorum recipiatis ab illis qui vobis in aliquo pro rebus eisdem

antea obnoxii tenebantur.

Datum Laterani, III Kal. Novembris, pontificatus nostri anno XVIII.

CCXV.

Ad abbatem (93), priorem et præpositum S. Eligii Noviomensis. Compositionem inter priorem et conventum de Noviaco el comitem Regitestensem confirmat (94).

(Anno 1215. Laterani. Nov. 2.) [Ex Chartulario Noviomensi. BREQ. ibid., p. 1456.] Significavit nobis...... prior et conventus de Noviaco, quod cum olim inter ipsos ex parte una, et nobilem virum... comitem Regitestensem ex altera, super quibusdam procurationibus et rebus aliis quas ab eis contra justitiam exigebat, quæstio verteretur, tanden amicabilis inter ipsos compositio intervenit, quam iidem apostolico roborari munimine postularunt Ideoque discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenus compositionem ipsam, prout sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, faciatis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota firmiter obser

Obitum ejus necrologium consignat in Kal, Februarii. Nov. Gall. Christ. tom. IX, col. 1068.

(94) Confer epistolam appendicis hujus CXLVIII,

constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

vari. Quod si non omnes his exsequendis potueri- A universis crucesignatis per Bremensem provinciam tis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

[blocks in formation]

De jurisdictione super abbatia S. Germani exercenda.

(Anno 1216. Laterani. Jan. 5.)

[LE BEUF, Hist. d'Auxerre, II, preuv., 45.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Antissiodorensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Postulante quondam dilecto filio magistro H. procuratore tuo, abbatem et conventum S. Germani Antissiodorensis ab impedimento quod tibi super

Vos quis elegistis Dominum, imo qui electi estis ab ipso Patre luminum, a quo est omne datum optimum et perfectum, ut populus peculiaris et oves pascuæ suæ sitis et serviatis ei humero uno et unanimi desiderio ac voluntate concordi, et inchoetis sub Christo principe prælia Domini præliari, lætamini et gaudete, quia jam appropinquat dies desiderabilis et optatus, tempus, in quo beneplacitum est Deo habitare in vobis,tempus siquidem faciendi vindictam in nationibus et increpationes in populis detinentibus et contaminantibus terram sanctam ; qui tanquam insensati pueri verum derident et exprobant Eliseum, discentes: Ascende calve, ascende, calve (II Reg., 11), fiasque tuis Christianis

visitationis et correctionis officio inferebant, &po-propitius et defensor. Propter quod exire disposui

stolicae Sedis auctoritate compesci, procurator par-
tis adversæ respondit monasterium illud Clunia-
censi esse subjectum, pro quo dilectus filius tuus
abbas et in nostra præsentia exhibuit defensorem.
Super quibus venerabili fratri nostro Trecensi epi-
scopo et conjudicibus suis sub certa forma cau-
sam duximus committendam. Tandem nepote ac
dilecto filio Cluniacensi abbate apud sedem apos-
tolicam constitutis, per quoddam scriptum felicis
recordationis Eugenii papæ coram nobis exhibi-
tum, ad abbatem Cluniacensem in prædicto Antis-
siodorensi monasterio, receptionem et correctio-
nem canonicam inter alia pertinere..... Quia vero
quid ad correctionem ordinis, et quid canonicam
correctionem spectaret, secundum diversos et ad- C
versos partium intellectns in dubium ducebatur,
nos sic declaravimus verba prædicta ut interruptio
silentii retentio priorum, contemptus obedientiæ
in....... hæ quæ sunt ordinis se....... negligentia in
divinis et alia quæ considerantur circa observan-
tiam regulæ monachalis ad correctionem ordinis;
accusatio vero criminalis, seu etiam civilis impe-
titio, et alia quæ ordinariæ jurisdictionis existunt,
ad correctionem canonicam pertinere dicuntur, et
quod uterque visitet et corrigat secundum declara-
tionem prædictam quæ fuerunt corrigenda in ino-
nasterio memorato.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Laterani, Nonis Januarii, pontificatus. nostri anno decimo nono.

CCXVII.

Ad universos crucesignatos per Bremensem provinciam constitulos.

(Anno 1216, Laterani, Jan. 8.) [LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., p. 346, ex originali Stadiensi cum appenso plumbeo sigillo Innocentii III, cap. II, n. 47.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei,

D

stis, juxta exhortationem Apostoli, extra castra propriæ habitationis, improperium ejus portantes (Hebr. XII) tam diu donec sub pedibus vestris Dominus conterat inimicos, dans illis opprobrium sempiternum et vobis victoriam gloriosam. Oportet itaque vos attendere diligenter, quod sine querela, pacifice et laudabiliter conversando gratum impendatis tanto Domino famulatum, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX), qui est etiam Dominus virtutumn et Rex gloriæ sempiternæ, non acceptans coacta servitia, sed spontanea, non tristia, sed jucunda, spernens discordes famulos, superbos etiam et immites, et amplexans pacificos, humiles et benignos. Considerare vos etiam expedit et oportet,quod cum cæteri strenui bellatores usque ad mortem decertent pro corruptibili corona et gloria temporali,seu pro regno aliquo transitorio acquirendo, vos non pro hujusmodi exponere satagitis vosmetipsos, sed pro corona incorruptibili, gloria sempiterna et pro cœlesti regno in perpetuum duraturo. Nunc igitur cum omni gaudio et tripudio, cum omni desiderio et affectu, certatim properare debetis ad tantæ felicitatis bravium obtinendum, quod vobis exponit et explicat dextera Salvatoris per suæ crucis vexillum non solum suæ protectionis auxilium, sed victoriam et gloriam repromittens.

Unde nos, qui vestræ coronæ cooperatores existere affectamus, ut ad capiendam optatam hujus. triumphi palmam liberius currere valeatis, statuimus inter cætera, quæ fuerint prudenter disposita pro subsidio terræ sanctæ in concilio generali, ut saltem per quadriennium in toto orbe Christiano pax generaliter observetur, ita quod per ecclesiarum prælatos discordantes reducantur ad plenam pacem vel firmam treugam inviolabiliter observandam, et qui acquiescere forte contempserint, per excommunicationem in personas et interdictum in terras arctissime compellantur.

Ne vero vestrum sanctum propositum et terræ sanctæ subsidium ultra debitum differatur, sed acceleratis gressibus utiliter inchoetur tempore op

portuno,de prudentium virorum consilio,qui plene A et principes, marchiones, comites et barones alios

noverunt circumstantias temporum et locorum, præfato approbante concilio,diffinivimus et præsentium auctoritate mandamus,ita ut crucesignati se præparent, quod in Kalendis Junii sequentis post. proximum, omnes qui disposuerunt transire per mare,in regno Sicillæ studeant convenire,alii sicut oportuerit et decuerit apud Brundusium at alii apud Messanum et partes utrobique vicinas, ubi et nos personaliter, Domino annuente, disponimus tunc adesse,quatenus nostro consilio et auxilio, exercitus Christianus salubriter ordinetur cum benedictione divina et apostolica profecturus. Ad eumdem quoque terminum se studeant præparare qui proposuerunt proficisci per terram, significaturi hoc interim nobis, ut eis ad consilium et auxilium legatum idoneum de nostro latere concedamus.

Ut autem suave jugum et onus leve Christi libentius et liberius portare possitis, ad vestra onera sublevanda statuimus in concilio prætaxato, ut vos et alii crucesignati collectis et talliis aliisque gravaminibus immunes amodo existatis, vestras et ipsorum personas et bona post crucem assumptam sub beati Petri protectione sucipientes et nostra ; necnon etiam decernentes, ut sub defensione archiepiscoporum et episcoporum ac omnium prælatorum Ecclesiæ consistatis, ita ut donec de crucegignatorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta, et si quisquam contra præsumpserit, censura ecclesiastica compescatur.

que magnates, necnon communia civitatum, villarum et oppidorum, ut qui personaliter non accesserunt in subsidium terræ sanctæ, competentem conferant numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis, secundum proprias facultates, in remissionem peccatorum suorum, prout in generalibus litteris est expressum.

Renuentibus autem,si qui forte tam ingrati fuerint Domino Deo nostro, ex parte apostolica firmiter protestentur, ut sciant se super hoc nobis in novissimo districti examinis die, coram tremendo judice responsuros, prius tamen considerantes qua conscientia quave securitate comparere poterunt coram unigenito Dei Filio Jesu Christo, cui omnia dedit Pater in manus, si ei pro peccatoribus cruciB fixo servire renuerint in hoc negotio quasi proprie sibi proprio, cujus munere vivunt, cujus beneficio sustentantur, quin etiam cujus sanguine sunt redempti.

C

Deputavimus autem vobis et aliis crucesignandis vestræ provincia speciales insuper protectores, videlicet venerabilem fratrem nostrum C., quondam Halberstadensem episcopum,et dilectos filios,magistros Conradum (95) de Marpurch et J.scholasticum Xanctensem,quibus ad defensionem vestram auctoritatem præscriptam præsentibus indulgemus; ipsis mandantes, ut studiose proponant Christi fidelibus vestræ provinciæ verbum crucis, et ad restitutionem præfata censura compellant eos qui pecuniam retinere præsumpserint pro subsidio terræ sanctæ promissam,vel in truncis collectam seu etiam colligendam, quam per eosdem suo tempore utiliter et prudenter expendi volumus et mandamus per crucesignatos strenuos et prudentes de populo illo, ubi fuerit pecunia præfata collecta,quibus ad peragendum votum suum proprie non suppetunt facultates, D sicut deliberatione provida videbitur expedire. Interim autem nolumus, ut dicti prædicatores eleemosynam supradictam, adjunctis sibi viris idoneis et discretis illorum locorum, ubi eadem fit collecta, usque ad tempus distributionis fideliter faciant conservari.

Eisdem autem prædicatoribus damus insuper in mandatis,ut diligenter moneant et inducant, obsecrantes per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum solum verum æternum Deum reges, duces

Sane ut omnibus rite dispositis, et juxta Gedeonis exemplum inutilibus domi relictis,contra Madianitas utiles et necessarios dirigamus; quia crucesignatorum numerosa est per Dei gratiam multitudo, tam clericorum quam laicorum, virorum et mulierum, senum ac juvenum, debilium ac etiam robustorum, per dispensationem providam et discretam vota quorumdam minus utilium volumus commutari, redimi vel differri, sic tamen, ut iidem nihilominus ad tempus illa gaudeant indulgentia illoque privilegio sint muniti, quæ conceduntur in terræ sancte subsidium profecturis. Hanc autem sollicitudinem viris prudentibus et discretis, quos ad hoc credimus idoneos et fideles, per unamquamque diœcesim duximus committendam, dantes eis per alias nostras litteras in mandatis, ut habentes Deum præ oculis et circumstantiis hoc negotium contingentibus diligentius indagatis, sub publico et bonorum virorum testimonio ea prudenter et sagaciter exsequantur, caute providentes, ne propter clericorum crucesignatorum abundantiam Christianorum exercitus prægravetur et Ecclesiæ debitis obsequiis defraudentur.

Datum Laterani, vi Idus Januarii, pontificatus nostri anno XVIII.

CCXVIII.

Parthenonis de Osterholte protectionem suscipit ejusque bona et privilegia confirmat.

(Anno 1216. Laterani, Febr. 8.) [LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., p. 349, ex archivo Osterholt.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, priorissæ ac monialibus monasterii de Osterholte, salutem et apostolicam benedictionem.

Dum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis, quam ordo exigit ratio

(95) Conradus renuntiavit episcopali dignitati anno 1208. Vid. Chronic. Halberstad.

CCXX.

Ad Stephanum abbatem et conventum Casinensem. Quod nullæ sint alienationes, inscia conventus saniori confecta.

(Anno 1216. Laterani, Feb. 29.)

[D. TOSTI, Storia della badia Casin., II, 288, ex originali. Caps. dipl. 3, n. 34.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO abbati, et conventui Casinensi, salutem et apostolicam benedictionem.

nis,ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum A
perducatur effectum. Eapropter, dilectæ in Domino
filiæ, vestrisjustis postulationibus grato concurrentes
assensu, personas vestras et locum, in quo divino
estis obsequio mancipatæ,cum omnibus bonis,quæ
in præsentiarum rationabiliter possidetis, vel in fu-
turum justis modis, præstanto Domino, poteritis
adipisci,sub beati Petri et nostra protectione susci-
pimus. Specialiter autem curiam Scherembecke,
domum in Brema, et mansos, quos habetis prope
Hiddingwerde, Sutherbroke, in Pennyngkbutle, in
Duringge, cum suis appendiciis, nec non et alia
bona ejusdem monasterii,sicut ea juste et pacifice
possidetis, vobis et per vos, eidem monasterio aucto-
ritate apostolica confirmamus et præsentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo omnino homi-
num liceat hanc paginam nostræ protectionis et
confirmationis infringere, vel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpse-
rit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incur-

surum.

Datum Laterani, vi Idus Februarii, pontificatus nostri anno xvII.

CCXIX.

Velat ne G. (96) clericus Bremensis diœceseos ob archiepiscopo Harturigo II olim depositus, in capitulum introducatur.

(Anno 1216. Laterani, febr. 13.) [LAPPENBERG, Humburg. Urkund., p. 349, ex Stadiensi originali in cap. II, not. 3.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati Sancti Pauli, proposito de Hilgenrothe, Bremensis diœceseos, cellerario Sancti Willeadi Bremensis, salutem et apostolicam benedictionem.

B

C

Querelam dilectorum filiorum, B. præpositi et canonicorum Bremensium,recepimus, continentem quod cum G. clericus diœceseos Bremensis, propter suos excessus a bonæ memoriæ H. Bremensi archiepiscopo, fuerit omnibus ecclesiasticis beneficiis spoliatus, et super illis eidem clerico in nostra præsentia conquerenti, perpetuum silentium duxerimus imponendum,ipse nihilominus, occasione quarumdam litterarum nostrarum, in forma communi super quibusdam injuriis obtentarum, stallum in choro et locum in capitulo restitui sibi petit. Super D quo suæ provideri ecclesiæ, dicti canonici humiliter supplicarunt. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenus, si præmissis veritas suffragatur, dictam ecclesiam ab impetitione hujusmodi absolvatis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, com pescentes. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur,

Datum Laterani, Idibus Februarii, pontificatus nostri anno XVIII.

Officii nostri debitum exigit ut cum ecclesiarum omnium curam et sollicitudinem gerere teneamur, iis quæ in earum præjudicium per ministrorum insolentiam perperam attententur per providam diligentiam obvietur, et earum indemnitatibus æquitatis beneficio succurratur. Cum igitur super his quæ in præjudicium monasterii vestri alienata sunt illicite,vel distracta, abbatum alienantium appareant instrumenta duorum, vel trium, aut paucorum monachorum subscriptione signata, et judices ordinarii eis nolint aliquatenus obviare: nos indemnitatibus ipsius monasterii paterna volentes sollicitudine præcavere, insinuatione præsentium declaramus, instrumenta majoris et sanioris partis conventus subscriptione carentia,quæ super hujusmodi alienatione sunt confecta, non obtinere in præjudicium monasterii firmitatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Laterani, II Kalendas Martii, pontificatus nostri anno nono decimo.

CCXXI. Ad abbatem et conventum S. Dionysii. De decimis a laicis redimendis.

[ocr errors]

(Arno 1216. Laterani, Febr. 29.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys. p. 545.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati el conventui Sancti Dionysii Parisiensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Vestra nobis devotio supplicavit sibi concedi laicis redimere decimas et redemptas pacifice possidere. Cum autem in decimis laici jus speciale non' habeant, benigne vobis postulta concedimus, de illis duntaxat quæ infra vestras parochias sic a laicis detinentur.

Datum Laterani, 11 Kal. Martii, pontificatus nostri anno XIX.

CCXXII. Ad abbatem et conventum S. Dionysii. Indulget us procurationes episcopis seu aliis prælatis non teneantur exhibere.

(Anno 1216. Laterani, Mart. 1.) [DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 546.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filii abbati et conventui Sancti Dionysii Parisiensis, salutem et apostolicam benedictionem. Vestra nobis insinuatio declaravit, quod quidam

(96) Goteschalcus, ut videtur, tunc Bremensis scholasticus.

« PoprzedniaDalej »