Obrazy na stronie
PDF
ePub

[et successoribus canonice promovendis in per- A dam episcopi in coercendis malefactoribus vel turpetuum.

Magisterium totius ecclesiastica disciplinæ beato Petro apostolorum principi specialiter fore collatum illa Dominicæ allocutionis verba declarant, quibus ad eumdem cœlorum clavigerum dicitur: Si diligis me, pasce oves meas(Joan. xx1); et alibi: Ego pro te rogav, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xx11). Hac igitur ratione sacrosancta Romana Ecclesia, quæ super omnes alias cœlesti privilegio obtinet principatum, quæque non solum terrena sed cœlestia quoque dijudicat, filios suos, quos pabulo divinæ legis maternis affectibus replet, diversis etiam adornare prærogativis pariter consuevit, et membris suis honorem debitum consueta clementia impertiri.

Hujus rei gratia, venerabilis frater Ecberte episcope, quem utique cooperante Domino propriis tanquam beati Petri manibus in episcopum consecravimus, personæ tuæ pallium, pontificalis scilicet officii plenitudinem,humilitatis et justitiæ signum, ad sacra missarum solemnia celebranda concedimus, ut videlicet eo his diebus intra ecclesiam tantumodo perfruaris, qui in præsentis scripti pagina continentur: id est, Coena Domini, Pascha, Pentecoste. Nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi; in natalitio beatorum apostolorum Petri et Pauli; in solemnitate sancti Dionysii san. ctique Georgii martyrum, in Epiphania et Ascensione Domini, in Purificatione B. et semper virginis Mariæ, in festivitate S. Michaelis archangeli, in festivitatibus quoque B. Heinrici regis et Chunegundis reginæ, quorum corpora in eadem ccclesia requiescunt in anniversario quoque tuæ consecrationis die; et in dedicationibus ecclesiarum, atque in solemnibus ordinationibus clericorum.

B

C

Cujus profecto pallii te volumus per omnia genium vindicare, et personam tuam Deo propitio talem in omnibus exhibere, ut et boni dulcem et mali te pium sentiant correctorem. In qua nimirum correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas et vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possit ulcerare quod sanum est, ne si plusquam res exigit D ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. Ipsa quoque dulcedo in te cauta sit non remissa. Correctio vero diligens sit non severa, sed sic alterum condiatur ex altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant. Hanc igitur, frater charissime, suscepti pallii dignitatem si sollicite servaveris, quod foris accepisse dignosceris, intus habebis. Fraternitatem tuam gratia divina custodiat, et ab omnibus semper tueatur adversis.

Quia vero bona Babenbergensis Ecclesiæ in diversis episcopatibus vel parochiis sita sunt, et qui

batoribus earumdem possessionum, prout accepimus, negligentes existunt, statuiinus ut si iidem malefectores canonice moniti ablata restituere et a sua præsumptione cessare noluerint, episcopi quoque, in quorum parochiis degunt, in eorum correctione negligentes exstiterint, liceat vobis in eos canonicam sententiam promulgare.

Nihilominus etiam abbatiam quæ Munster dicitur, cum ecclesia S. Syxti in eadem villa sita, ecclesiam etiam Sancti Leonardi in Gamenare, itemque Sancti Petri, Sancti Jacobi et sancti Martini de Villaco et eas quæ in Canali sunt, et generaliter omnes ecclesias et decimas, quas Babenbergensis ecclesia in aliis parochiis hactenus habuit canonice vel posthac juste habitura est, ad exemplar felicis recordationis prædecessorum nostrorum Alexandri et Cœlestini Romanorum pontificum eidem Ecclesiæ auctoritate apostolica confirmamus, et ad majoris insuper familiaritatis et gratiæ argumentum infra terminos Babenbergensis Ecclesiæ ante faciem tuam crucem portari concedimus, salva sedis apostolicæ auctoritate, et Maguntinensis metropolis debita reverentia. Ad indicium autem etc.

Datum Anagniæ per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi et notarii, vin Kal. Januarii, indictione vu, Incarnationis Dominicæ anno 1203 [1204], pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno sexto [septimo].

XC.

[ocr errors]

Ab abbatem Massiliensem. Usum mitræ concedit. (Anno 1204. Romæ. ap. S. Petrum, Dec. 25.) [Antiquité de l'Eglise de Marseille. III, 27.] INNOCENTIUS episcopus etc., dilecto filio abbati Massiliensi etc.

Devotionem et fidei puritatem quam monasterium Massiliense, cui præsse dignosceris hactenus ad Romanam Ecclesiam habuit attendentes, personam tuam in quibus cum Deo possumus, duximus honorandam. Ut ergo devotius et studiosius officiis debeas esse divinis intentus, usum mitræ tibi duximus personaliter indulgendum, etc.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, vi Kalend. Januarii, pontificatus nostri anno septimo.

XCI.

Epistola P., sedis apostolicæ legati, ad canonicos Lingonenses. De retiquiis Sancti Mammantis marlyris.

(Circa annum 1204.)

[MARTEN., Thesuur. Anecdot., 1, 798, ex autographo.]

Venerabili in Christo Patri et amico charissimo... Dei gratia episcopo, et dilectis in Christo fratribus capitulo Lingonensi, P. divina permissione tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, salutem et apostolicam benedictionem. Eo zelo et charitatis affectu Ecclesiam vestram diligimus, ut ea velimus et affectemus agere, quæ

vel pecuniæ, vel rei alterius magis charæ promittentes, etiam se ipsum G. perpetuum dominum habituros, si reliquias sibi daret. Cum itaque sæpedictus G. tam pro inquirendis et habendis prænominatis reliquiis, quam pro exaltatione et honore vestræ ecclesiæ semper fuerit sollicitus et attentus, et post ipsas habitas relinquens quidquid honoris et boni habebat Constantinopoli, qui profecto custodiam cantoriæ in ecclesia sanctorum XL martyrum, quæ una est de majoribus triginta præposituris, et custodiam alterius præposituræ quam de triginta in ipsa urbe habebat, multosque alios postponens honores, ut posset tantum obsequium ecclesiæ vestræ impendere, ad eam ipsas præclaras reliquias deferendo ad vos, omnibus omissis, cum gaudio et tanto patrono vestro studuerit remeare, ipsum autem devotum filium et ecclesiæ vestræ membrum utile fraternitati vestræ duximus pro suæ devotionis ac probitatis merito propensius commendandum, quatenus eumdem pro tanto in posterum utili ac memorando ecclesiæ nostræ per ipsum collato obsequio affectuosius diligentes, taliter ejus laborem et studium remunerare curetis, ut idem ex devoto fiat devotior, ac alii ejus animati exemplo ad obsequiorum ecclesiæ vestræ portanda onera fortius accingantur. Nos vero secundum ea quæ vidimus et audivimus, veritati testimonium perhibentes, rogamus in Domino, ut prænominatas reliquias cum honoris reverentia et omnimoda devotione suscipientes, inter cætera quæ pretiosa erga vos habentur, velitis habere præcipue chariora, gratum Deo et ipsi acceptum præ bentes martyri famulatum, nobis quoque, qui pro exaltatione vestræ ecclesiæ semper solliciti fuimus et intendimus laborare, participium orationum vestrarum reddatis, et ad memoriam nostri habendam nomen nostrum in vestro Kalendario subscribatis.

ad ipsius honoris exaltationisque augmentum, ad A erant magnam commutationem pro ipsis sibi facere, laudem Dei ac sanctorum possint gloriam pervenire. Vestræ itaque fraternitati præsentibus innotescat, quod inter alias sanctorum reliquias, quæ fuerunt in manibus bonæ memoriæ Trecensis episcopi a peregrinis in captione Constantinopolis resignatæ,caput gloriosi Mammetis martyris ad ipsins Trecensis manus pervenit. Quod cum dilectus in Christo filius Gualo de Damna-Petra devotus filius, et utile Ecclesiæ vestræ membrum, vir vitæ honestæ et boni testimonii in exercitu Latinorum per relationem ejusdem episcopi comperisset, post ipsius decessum, sicut frequenter antea laboraverat, et requisierat diligenter a nobis, cum multa nstantia et precum supplicatione quæsivit reliquias memoratas ad vestram ecclesiam, quæ in honore prænominati fabricata est martyris, deferendas. Nos autem ut de ipsis reliquiis plene certificari possemus, accedentes ad domum episcopi in qua erant eædem reliquiæ, cum multis aliis titulum subscriptum Græcis litteris in argento ipsi capiti circumducto, per quemdam monachum familiarem nostrum, peritum Græcis litteris, coram nobis legi fecimus diligenter, et comperto in veritate quod ipsius martyris essent reliquiæ, præfato Gualoni presbytero, pro ecclesia vesira concessimus et dedimus læta manu, utpote qui ad ipsius honoris augmentum inveniri cupimus promptiores. Idem etiam Gualo se ipsum et nos volens magis super eo certificare, quemdam presbyterum N. nomine, boni testimonii virum, ad ad præsentiam nostram duxit, qui in verbo veritatis coram nobis asseruit, quod cum quidam abbas et monachi Græci, qui erant in quodam monasterio sub vocabulo ipsius martyris fabricato, caput sancti Mammetis vidissent, cum magna reverentia lacrymantes ante ipsas reliquias prociderunt, supplicantes ipsi G. presbytero, ut eas in ecclesia sua mererentur habere, pro ipsis multam pecuniam promittentes. Ad hujus etiam rei majorem inquisitionem, quemdam clericum familiarem nostrum cum ipso G. et presbytero memorato, ad idem monasterium curavimus destinare, qui nobis veridica relatione narravit, quod abbas et fratres prædicti monasterii sibi dixerunt, quod illæ reliquiæ quas presbyter G. penes se habebat, beati martyris Mammetis erant, quæ per quemdam calogerum, id est bonum sonem, monachum videlicet de terra illa in qua martyr ipse passus fuerat, cum aliis reliquiis quatuor sanctorum Constantinopolim fuerant deportatæ. Cui calogero cogitanti ubi posset ipsas reliquias honorifice collocare, ipsis monachis asserentibus datum est in somno responsum, ut ad ecclesiam B. Mammetis,quæ sumptibus Ysachii imperatoris Constantinopolitani de novo tunc fabricabatur, eas portaret, nec laboraret aliam ecclesiam fabricare. Qui etiam monachi coram prædicto clerico nostro, ipsi G. attentius supplicarunt, ut ipsas reliquias portaret ad suam novam ecclesiam, quia parati

C

D

XCII.

Ad abbatem el fratres monasterii Loci-Dei.
rum privilegia confirmat.

Eo

(Anno 1205. Romæ, ap. S. Petrum, Jan. 21.) [LANGEBECK, Script. rer. Danic. VIII, 182.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii Loci-Dei, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis, etc.

Religiosam vitam eligentibus, apostolicum con. venit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacræ religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Loci-Dei, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et beati

benedicti Regulam atque iustitutionem Cistercien- A festam domus vestræ utilitatem. Quod si facere sium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviola. biliter observetur. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda :

C

Locum ipsum, in quo præfatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Logum cum omnibus pertinentiis suis, quam idem monasterium antequam Cisterciensium fra- B trum instituta susciperet, possidebat. Donationes factas vobis a Radulpho Ripensi episcopo fundatore loci ejusdem, Stephano et Omero successoribus ejus. Quidquid videlicet pertinebat in possessionibus ad episcopatum Ripensem in parochia Loegum et Seem. Possessiones etiam, quas Omerus Ripensis episcopus in Ginnegardth monasterio vestro concessit, cum terris, nemoribus, pratis,aquis, molendinis, pascuis et aliis libertatibus et immunitatibus suis. Decimas de Logumherret. Concessionem factam vobis a Ripensi episcopo quidquid pertinebat ad eum in decimis in Gramherret, et de Ravenstorpherret: decimas quoque de Buldorp vobis a Walpemaro Slessuicensi episcopo assigna. tas. Et tres mansos terræ in Harghby. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus et sumptibus colitis, tam de terris cultis, quam incultis, sive de hortis et virgultis, et piscationibus vestris, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e sæculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine sui abbatis licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere præsumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhi- D bentes, ne terras, seu quodlibet beneficium ecclesiæ vestræ collatum liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari absque consensu totius capituli, vel majoris aut sanioris partis ipsius. Si quæ vero donationes aut alienationes, aliter quam dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hæc etiam prohibemus, ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestræ domus astrictus, sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam accipiat mutuo, ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter mani

forte præsumpserit, non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere. Licitum præterea sit vobis in causis propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quæstionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quælibet persona, ad synodos, vel conventus forenses vos ire, vel judicio seculari de vestra propria substantia, vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel conventus aliquos publicos convocandi, venire præsumat, nec regularem electionem vestri abbatis impediat, aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis, se aliquateuus intromittat. Si vero episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac devotione, qua convenit requisitus, substitutum abbatem benedicere, et alia quæ ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere, et alia quæ ad officium pertinent exercere, et vobis omnia ab alio episcopo percipere, quæ a vestro fuerint indebite denegata. Illud adjicientes, ut in recipiendis professionibus, quæ a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, quæ ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationis vero altarium, vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis, vel alio modo quidquam audeat extorquere, sed hæc omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, communionem et gratiam apostolicæ sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate, vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit. interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere, libere et absque contradictione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum præjudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romanæ sedis (ut diximus) communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum auctoritate apostolicæ sedis recipere valcatis. Porro si episcopi, vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum, vel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros, pro eo quod decimas non solvitis, sive

aliqua occasione eorum, quæ ab apostolica beni- A gnitate sunt vobis indulta, seu benefactores vestros, pro eo quod vobis aliqua beneficia vel obsequia ex charitate præstiterint, vel ad laborandum adjuverint, in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eamdem sententiam protulerint, ipsam tanquam contra apostolicæ sedis indulta prolatam duximus irritandam, nec litteræ illæ firmitatem habeant,quas tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Præterea cum commune terræ interdictum fuerit, liceat vobis nihilominus in vestro monasterio, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Paci quoque ac tranquillitati vestræ paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum, nullus rapinam, seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere eapere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Præterea omnes libertates et immunitates a prædecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas, necnon et libertates et exemptiones sæcularium exactionum, a regibus et principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti privilegio communimus.

Subscripsit papa cum episcopis suis et cardinalibus.

XCIII.

Ad abbatem (32) S. Vincentii Silvanectensis, ejusque fratres. Ecclesiæ de Alvers possessionem ipsis confirmat.

(Anno 1205. Romæ, ap. S. Petrum, Jan. 23.) [Ex Archivio monasterii S. Vincentii Silvanectensis, absque numero. BRÉQ. ibid., p. 1129.]

Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam de Alvers cum pertinentiis, libertatibus et immunitatibus suis, sicut eam juste ao pacifice B possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere,vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare,aut ejus possessiones auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed C omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicæ auctoritate,et in prædicta Ecclesia diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena,atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura ser- D vantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis. inveniant. Amen.

Datum Romæ apud S. Petrum per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmedyn diaconi cardinalis, S. Romanæ Ecclesiæ cancellarii, xII Kal. Februarii, indictione vii, Incarnationis Dominicæ anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno octavo.

Datum Romæ,apud Sanctum Petrum,x Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno septimo.

XCIV.

Ad archiepiscopos,episcopos. etc.,ad quos litteræ istæ pervenerint. Ut abbates et fratres Præmonstratensis ordinis adversus malefactores et molestatores tueantur ac defendant.

(Anno 1205. Romæ, ap. S. Petrum, Jan. 24.) [Epistolam banc, seu potius bullam, edimus ad fidem apographi, quod ex archivio abbatiæ Capellæ ad Plancas diligenter exscriptum in Chartophylacio nostro reposuit D. Bincourt. Ad calcem apographi notulam istam adscripsit : « Ladite bulle sur parchemin, en assez mauvais état,portant huit pouces de hauteur sur neuf pouces quatre lignes de l'argeur, repliée par le bas de dix lignes pour recevoir un lacs de soie rouge et jaune après lequel est attaché un plomb de quinze lignes en tous sens représentant, d'un côté, les apôtres saint Pierre et saint Paul, et de l'autre est écrit: INNOCENTIUS PP.III.» — « Je soussigné, religieux, bénédictin, archiviste de l'abbaye de Monstier-Ramey, député à la recherche des chartes et monuments concernant le droit public et l'Histoire de la monarchie française, certifie la présente tirée du chartier de l'abbaye de la Chapelle-aux-Planches, par moi collationée,être conforme à son original, A ladite chapelle, le 7 février 1789. Signé : D. Brincourt. » Et hoc quidem viri doctissimi testimonium hic referendum nobis esse censuimus, eo magis quod bulla ista cæterorum hujusmodi ab Innocentio concessorum

(32) Vide ad Epistolam Appendicis hujus LXXXIV, not.

PATROL. CCXVII.

privilegiorum stylum sapere forsan non videbi- A prium; si vero unius claustri frater in fratrem altur. BREQ. ibid., p. 1130.]

Non absque dolore cordis, et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri religiosi, et hi maxime, qui per sedis apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas ; dum vix inveniatur ! qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem, dilecti filii, abbates et fratres Præmonstratensis ordinis, tam de frequentibus injuriis quam de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet pro eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent, et pressuris nostro possint præsidio respirare. Itaque, universitati ve. stræ per apostolica scripta mandamus, atque præci. pimus, quatenus illos qui possessiones, vel res seu domos prædictorum fratrum, vel hominum suorum irreverenter invaserint, aut ea injuste detinuerint quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur,seu in ipsos fratres, contra apostolicæ sedis indulta, sententiam excommunicationis, aut interdicti præsumperint promulgare, vel decimas laborum seu nutrimentorum ipsorum, spretis apostolicæ sedis privilegiis, extorquere, monitione præmissa, ai laici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sententia proferatur; si vero clerici, vel canonici regulares, seu monachi fuerint, eos, appellatione remota, ab officio et beneficiis suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici sæculares, qui anathematis vinculo fuerint innodati, pro injectione manuum viofenta, cum litteris dioecesani episcopi, ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. De monachis vero et canonicis regularibus id servetur, at si ejusdem claustri fratres manus in se injecerint violentas,per abbatem pro

terius claustri hujusmodi præsumpserit violentiam exercere, per injuriam passi et inferentis abbates absolutionis beneficium assequantur,etiamsi eorum aliqui, prius quam habitum reciperent regularem, tale aliquid commiserint, propter quod, ipso actu, in sententiam excommunicationis incurrissent, nisi excessus ipsorum esset difficilis et enormis, utpote si esset ad mutilationem membri, vel sanguinis effusionem processum, aut violenta manus in episcopum, vel abbatem injecta, cum excessus tales et similes, sine scandalo nequeant præteriri.Si vero in clericos sæculares manus injecerint,pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicum absolvendi. Villas autem in quibus bona prædictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam deB tenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sententice supponatis.

C

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, ix Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno septimo.

XCV.

Ad abbatem (33), et conventum S. Vincentii Laudunensis. Confirmatio bonorum.

(Anno 1205. Romæ ap. S. Petrum, Jan. 26.)

[Ex Archivio monasterii S. Vincentii Laudunensis, Fascicul. Bullæ et Privilegia 20, ch. 8. BRÉQ., ibid., p. 1131.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filii, abbati et conventui monasterii Sancti Vincentii Laudunensis, salutem et apostolicam be

nedictionem.

Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, altare de Bavi (34), cum appendiciis suis; altare et medietatem Casa de Marli (35), cum appendiciis suis: ecclesiam de Lescheriis (36); villam quæ dici. tur Tile (37); furnos, medietatem molendinorum,et nundinas annuas (38) de Lescheriis; altare et modium frumenti, in decima de Yrun (39); altare de

[ocr errors]

(33) Erat ille Hugo, qui monasterio S. Vincentii Laudunensis præfuit, ab anno 1174, usque ad an- D num 1205, quo obiit xvi Kalendas Septembris. Vid. Gall. Christ. Nov., tom.IX, col. 580.

Gallica locorum in hac bulla recensitorum nomina, prout a cl. D. Grenier, ad calcem Apographi quod in Chartophylacio nostro reposuit, affixa sint, hic adjungere operæ pretium existimavimus; nonnulla vero,ex Nova Gallia Christiana, adjunximus. (34) Bavi, village du côté de Guise, qui est in

[blocks in formation]

Gall. Christ., tom. IX, col. 578.

(36) De Lescheriis (Leguielles),village sur la gauche du chemin de Guise à Câteau-Cambrésis.

Anno 1132, Burcardus de Guisia, cum Adelide axore, filia Balduini de Suppeio, castri Lescherii domino, loci hujus collegium mutavit in Cellam S. Vincentio subjectam. Nov. Gall. Christ., tom IX,

col. 578.

(37) Tiles, village du même côté, inconnu.

(38) Anno 1171, Galterus (Abbas S.Vincentii Laudunensis XIII) octiduanas nundinas Leschetiis instituit, in festo S. Joannis Baptistæ, et Jacobum de Guisia loci advocatum emolumenti fecit participem Nov. Gall. Christ., tom. IX, col. 579.

(39) Yrun (Yron), autre village sur un petit ruisseau, qui traverse le chemin de Guise à Landrecies.

« PoprzedniaDalej »