Obrazy na stronie
PDF
ePub

Anxietatem in spiritu, unde: Anxiatus est in me ▲ sicut mortuos sæculi, hoc est, sicut homines sæcu

spiritus meus. Et turbationem in corde, unde: Turbatum est in me cor meum. Agit autem memoriam de diebus antiquis, quibus ipse in tempore floruit, unde: Memor fui dierum antiquorum. De divinis operibus, quibus Deus sæculum condidit, unde : Meditatus sum in omnibus operibus tuis. Et de factis Dominicis, quibus Christus mundum redemit, unde: In factis manuum tuarum meditabar. Agit etiam de manibus ad orationem extensis, unde: Expandi manus meas ad te; ac de spiritu ad desiderium inflammato, unde: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Persecutus est igitur inimicus animam meam, non unus tantum, sed multiplex, dæmon et homo, mundus et caro, vitium et peccatum. Propter quod alibi ait : Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. vi). Et: Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt (Psal. XXIV). Et persequendo me, multum invaluit contra me, quoniam humiliavit in terra, id est in terrenis voluptatibus, vitam meam, ut terram comederem, quasi serpens maledictus a Deo (Gen. 11). Sicut enim qui conspicit cœlestia, exaltatur ad cœlum, ita qui terram desi. derat, humiliatur ad terram. Ille vero qui suffodit in terra talentum, meruit a Domino reprobari (Matth. xxv). Ad hoc enim tendit persecutio inimici ut a spe cœlestium dejiciat animam ad concupiscentiam terrenorum. Vita Christus, qui de se dicit: Ego sum resurrectio et vita (Joan. 11). Vita naturæ, unde Inspiravit in faciem ejus spiraculum vila (Gen. 11). Doctrinæ, unde: Cibavit eum Dominus pane vitæ el intellectus (Eccli. xv). Gratiæ, unde: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. 11). Gloriæ, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xv11). Sunt et hominum multæ vitæ, ut activa, comtemplativa, regularis, sæcularis, et hujusmodi, unde legitur: Melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII). Est præterea vita culpæ, unde: Abiit in regionem longinquam, et dissipavit omnem substantiam vivendo luxuriose (Luc. xv). Miseriæ, unde: Homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV). Pœnæ, unde: Laudavi magis mortuos, quam viventes (Eccle. iv). Et gehennæ, unde: Laborabit in æternum, et vivet adhuc in finem (Psal. LXVIII). Non solum autem humiliavit in terra vitam meam, D sed etiam.

in

Collocavit me in obscuro sicut mortuos sæculi, et anxiatus est in me [al. super me] spiritus meus, me turbatum est cor meum.

Redde singula singulis. Anxiatus est, inquit, in me spiritus meus: quoniam inimicus meus, quantum in se fuit, humiliavit in terram vitam meam. Et in me turbatum est cor meum: quia collacavit me in obscuris id est in tenebris vitiorum, quæ mentem obtenebrant et obscurant, quemadmodum de peccatoribus inquit Apostolus. Obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. 1). Collocavit, inquit, me in obscuris,

B

C

lares mortuos in peccatis ; in corpore quidem viventes, quantum ad sæculum, sed in anima mortuos, quantum ad Dominum. Unde cognoscens suum periculum, anxiatus est in me spiritus meus, vehementi timore correptus. Et in me turbatum est cor meum, vehementi dolore compunctum : non solum autem intra me, sed et contra me, anxiatus est in me spiritus meus, et turbatum est cor meum, quia ego hujus anxietatis et turbulationis sum causa, qui culpabiliter egi, unde mihi cordis turbatio, et anxietas spiritus provenerunt: non refundo culpam in alium, sed meipsum accuso, ut merear indulgentiam facilius obtinere. Ne vero desperationem incurram, sed consolationem inveniam.

Memor fui lierum antiquorum, et [al. et non habet | meditatus sum in omnibus operibus tuis, et [al. et non habent] infactis manuum tuarum meditabar [al.meditabor].

Magna est consolatio inter tribulationum angustias miserationum Domini recordari, et ideo memor fui dierum antiquorum, quibus Deus antiquis Patribus multa consolationum remedia præstitit ab antiquo. Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, quæ ad creationem pertinent et naturam, ita ut universitas extendatur non ad singula genera, sed ad genera singulorum. Et etiam meditabor in factis manuum tuarum, pertinentibus ad redemptionem et gratiam, quæ fecerunt proprie manus tuæ, ex quibus omnibus spem liberationis concipio in variis tribulationibus constitutus. Et ideo

Exprndi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Confidenter ergo expandi ad te, Domine, manus meas, quia tu dignanter expandisti pro me tuas, in patibulo crucis extensas. Et ego manus meas in formam crucis expandi, glorians cum Apostolo in cruce tua, Domine Jesu Christe (Galat. vi), quæ mihi salutis exstitit causa. Expandi etiam manus meas, id est affectus et opera dilatavi, quæ prius erant quodam modo contracta, dum minus de liberatione sperabam. Manus hominis multiplex. Operationis, unde Manus meæ stillaveruni myrrham (Cant. v); et: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es (Psal. cxxv11). Orationis, unde Levantes, puras manus in oratione, (1 Tim. 11). Cumque levaret Moyses manus in oratione, vincebat Israel (Exod. xvii). Contemplationis, unde: Manus hominis sub pennis eorum (Ezech. 1]; et Stellio manibus nititur, e, moratur in ædibus regum (Prov. xxx). Durationis, unde :Super ægros manus imponent. et bene habebunt (Marc. xvi); et: Dedit illi manum, et erexit illam (Act. ix). Laudationis, unde: Omnes gentes plaudite manibus (Psal. LXVI); et: Flumina plaudent manibus in idipsum (Psal. xcvii). Ideo autem manus ad cœlum in oratione expandi, quoniam anima mea est tibi sicut terra sine aqua, quæ carens humore virtutum, germen boni operis non producit, unde desiderat imbrem, ut germinet irri

:

gata. Ne vero prorsus arescat et sterilis fiat, Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus

meus.

Ne avertas faciem tuam a me, el similis ero descendentibus in lacum.

B

A dere quasi lucerna lucenti in caliginoso loco, donec illucescat dies (II Pet. 1). Ipse namque viam veritatis ostendit, id est fidem catholicam, per quam ambulare bonis operibus debemus, ut perveniamus ad vitam. Qui vero per aliam viam tendit, ut Judæus, hæreticus, vel paganus, ipse profecto non pergit ad vitam, sed vadit ad mortem. Is quoque qui est via, veritas et vita (Joan. xiv), notam fecit semitam, notam fecit se viam, per quam accedamus ad ipsam vitam,cum Deitatis lumen in humanitatis testa proposuit, ut per formam servi procedamus ad formam Dei,ad lumen piissimum, Verbum quod erat in principio apud Deum (Joan. 1). Hanc ergo viam in quam ambulem notam fac mihi.Et certe debes, quia ad te levavi animam meam, non ad mundum curvavi, sed afferens vas ad fontem, ut impleas illud aqua saliente in vitam æternam (Joan. iv). Nullus ergo de suo sibi præsumat ingenio suam scientiam sufficere ratus ad cognoscendam viam, per quam tendat ad patriam : quia non sunt in homine viæ ejus, sed a Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI). Est autem via, quæ videtur homini recta, novissima autem ejus ducunt ad interitum (Prov. xiv). Ergo notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te, Domine, levavi animam meam: non enim eam continui quasi sufficientem in me, sed levavi eam velut insufficientem ad te, ut ad cognoscendum viam, in qua ambulem, ad te posulem intellectum. Unde levavi eam ad cœlestia de terrenis; nam omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est descendens a Patre luminum (Jacob. 1). In ipsa vero salutis via,

Tertia pars, in qua exprimit illa, quæ postulat,et postulandi causas exponit. Postulat primo divinam a se faciem non averti, unde: Non avertas faciem tuam a me. Causam que subjungit, quoniam si averteres, similis ero descendentibus in lacum. Secundo postulat misericordiam sibi adesse divinam, unde: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; et causam assignat: Quia in te, Domine, speravi. Tertio postulat viam, in qua ambulet, fieri sibi notam, uade Notam mihi fac viam in qua ambulem; redditque protinus causam : Quia levavi ad te animam meam. Quarto postulat ab hostibus liberari, unde; Eripe me de inimicis meis, et causam ostendit, quoniam ad te, Domine confugi. Quinto postulat edoceri divinam facere voluntatem, unde Doce me facere voluntatem tuam, et statim exprimit causam : Quia tu es Deus meus. Vere itaque Domine, anima mea est sicut terra sine aqua: quia defecit spiritus meus, non a vita naturæ, sed gratiæ, quam per peccatum amisi; vel Exaudi me Domine, quia defecit spiritus meus, id est factus sum pauper spiritu, deficiente superbia et proficiente humilitate. Quare non avertas faciem tuam, id est benignitatem tuam a me, sed reddas humili,quod abstulisti superbo. Etenim, si faciem tuam averteris, ero similis descendentibus in lacum, id est in profundum peccati, de quo alibi dicitur: Impius cum venerit in profundum peccato- C rum, contemnit (Prov. xvIII): quia sine spe veniæ, licentiam sibi peccandi proponit,laxatis iniquitatum habenis; vel: Ero similis descendentibus in lacum, id est unus ex reprobis descendentibus ad infernum. Est enim lacus culpæ, unde : Salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. xxix). Miseriæ, unde: Eduxit me de lacu miseriæ et de luto fœcis (Psal. › xx1x). Et gehennæ, unde: Estimatus sum cum descendentibus in lacum (Psal. LXXXVII). Ergo, ne avertas faciem a me.

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in le speravi Domine [al. non habet Domine].

Mane, id est in ortu lucis, in infusione videlicet gratiæ, fac mihi auditam misericordiam tuam, id est fac me audire, hoc est intelligere illam, quæ lucem veritatis et charitatis facit in anima coruscare. Vel mane resurrectionis, post finem sæculi fac me audire misericordiam tuam,videlicet verbum illud misericordia tua plenum : Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. (Matth. xxv). Quoniam in te speravi Domine, ut mihi conferas et gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Ut autem ad illam recta tramite valeam pervenire,

Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Hoc utique fecit Deus, cum propheticum sermonem accendit, cui sicut Petrus ait, debemus atten

D

Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus

es tu.

Multi sunt inimici qui obsident viam, ut deviare faciant viatores, visibiles et invisibiles, spirituales et corporales. De his omnibus inimicis eripe me, ne impediant viam mean, quoniam adte confagi, qui es refugium sperantium in te, Domine. Nemo quippe te potest effugere, unde quilibet ad te debet confugere, qui ad te venientes foras non ejicis, sed intrare permittis. Et ne a te ultra recedam, doce me per Spiritum sanctum tuum, qui est unctio, docens de omnibus (I Joan. 11), facere voluntatem tuam, id est implere præcepta tua. Voluntas enim Dei quæ Deus est, et beneplacitum appellatur, illa non fit, sed facit omnia quæcunque vult fieri, in cœlo et in terra, in mari et in abysso (Psal. cxxXIV). Hæc utique una est, sed ejus multa sunt signa, de quibus pluraliter dicit: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. cx). Inter quæ sunt consilium et præceptum, de quibus ait: Doce me facere voluntatem tuam, ut illud agam quod tu consulis et præcipis faciendum. Ad te confugi, quia tu es Deus meus. Ad aliud quippe fugerem, si ab alio factus essem; sed quia tu es Deus meus, creator meus, ad te confugi: quare doce me facere voluntatem tuam, quia tu es magister et doctor meus.

Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, A propter nomen tuum Domine vivificabis me in æquitate tua.

Quarta pars in qua circa se beneficia divina coinmendat quia Deus erit ductor ipsius (Num. x), unde

B

C

Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Vivificator ipsius, unde: Vivificabis me in æquitate tua. Liberator ipsius, quia educes de tribulatione animam meam; et ultor ipsius, quia disperdes omnes inimicos meos. Qui ergo prius spem liberationis conceperit, jam obtinet certitudinem,unde secure dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Et Spiritus divinus,de quo dicitur: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. Iv). Specialiter autem tertia in Trinitate persona, unde: Tres sunt qui testimonium dant in cælo, Pater, Filius et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (1 Joan v). Spiritus angelicus, unde: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. cù1). Et: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi (Hebr. 1). Spiritus humanus, unde: In ejus manu est anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis (Job. xII). Spiritus dæmoniacus, unde Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus (Ephes. VI). Et spiritus animalis, unde dicitur Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum? (Eccli. 1). Item spiritus gratiæ, unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII); et Spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis (Galat. v). Spiritus prophetiæ, unde : Spiritus prophetarum erat eis subjectus (I Cor. XIV). Spiritus sapientiæ, unde Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. vi). Spiritus Scripturæ, unde Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. 111). Nec non spiritus potestatis, unde : Ubi erat impetus, id est potestas spiritus illic gradiebantur (Ezech. 1), sive ad bonum salutare, sive ad malum damnabile. Et de quo Apostolus: Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui (II Thess. 11). Spiritus voluntatis, unde: Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo (I Cor. vi). Spiritus indignationis, unde: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est (Gen. vi). Et spiritus contemplationis, unde: Elevavit me spiritus D inter cælum et terram, et adduxit me in Jerusalem in visione Dei (Ezech. VIII). Spiritus virtutum, unde: Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus, etc. (Isa. 1). Spiritus vitiorum, unde : Vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ tres spiritus immundos exire in modum ranarum (Apoc. xvi). Et: Ecce duæ mulieres egredientes, et spiritus in alis earum (Zachar. v). Hi sunt spiritus superbiæ, xenodoxia, et hujusmodi. Spiritus ægritudinum, unde: Ecce mulier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo (Luc. XII). Et spiritus tempestatum, unde: Spiritus pro

cellarum pars calicis eorum (Psal. x). Porro, spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Hic est, qui mihi viam, per quam ambulem, facit notam, et tuam me docet facere voluntatem (Psal. cxLn) : quoniam ipse me in viam rectam deducet. Bonus quidem in se, quia est ipsa bonitas; et bonus in nobis, quia nos efficit bonos. O quam bonus, quam pius, et quam benignus, quam suavis, quam dulcis et quam jucundus est spiritus tuus, Domine,his qui te diligunt ex corde puro, et conscientia bona et fide non ficla ! (1 Tim. 1). Hic deducet me in viam rectam, id est in viam mundatorum tuorum (Psal. cxviii), per quam recteitur ad patriam. Potest et jam Spiritus Dei bonus intelligi,bonus angelus,qui datus est ad custodiam. Ipse quidem deducet me in viam rectam. Siquidem spiritus mens malus me deduxit in viam pravam, sed spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, nọn propter meritum meum, sed propter nomen tuam,ut rem impleas nominis tui,quod est Jesus,id est Salvator. Ergo quippe me occidi per culpam, tu vero me justificabis per gratiam, sed ipsa gratia non erit sine justitia, quia vivificabis me in æquitate, non mea quidem, sed tua, sicut superius est ostensum. Vel vivificabit me in æquitate tua, propter nomen tuum, ut nominatus inde gloriose lauderis, juxta quod alibi dicitur: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. cx111).

Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

Quandiu anima in hoc mortali corpore manet inclusa, multis afflictionibus tribulatur, sed cum ab illo educitur carcere, de tribulatione hujus mundi liberatur, ne graviorem tribulationem incurrat. Propter quod alibi Psalmista dicebat: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini luo (Psal. cxL). Et Paulus apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. vii). Hoc itaque fit, cum remissione indulta peccatorum, Deus animam de corpore jubet exire, quasi de carcere liberatam. Et in misericordia tua, quantum ad me qui non merui, disperdes omnes inimicos meos, ut ultra mihi nocere non possint. De spiritualibus inimicis, id est dæmonibus, absque dubio verum est, quod omnes disperdes, et de corporalibus quoque, omnes qui usque ad mortem suam perseveraverunt inimici. Notanda sunt autem, quæ dicuntur in fine præcedentis versus, et in fine sequentis. Nam ibi dicitur: Vivificabis me in æquitate tua, et hic dicitur In misericordia tua disperdes inimicos meos: cum potius videatur, quod ad justificandum misericordia, et ad perdendum æquitas debeat pertinere, sed utrumque pertinet ad utrumque: quoniam Omnes viæ Domini misericordia sunt et veritas (Psal. xxiv). Propter quod ei misericordiam et judicium Psalmista cantabat (Psal. cx). Quia vero quidam inimicorum meorum prædestinati sunt ad vitam æternam, et ad æternam mortem aliqui reprobati, de prædestinatis optando omnino dico,quod in misericordia tua,id est per effectum misericordiæ

tuæ,disperdes omnes inimicos meos,id est omnes eo- A tionem inimicorum suorum, Deo inspirante, prærum inimicitias, ut fiant de inimicis amici, secun

dum illud quod alibi dicitur: Verte impios, et non erunt (Prov. XII). De reprobatis autem spiritu prophetandi dico:

Et perdes omnes qui tribulant animam meam,quoniam ego servus tuus sum.

Omnes hujusmodi perdes in gehenna ignis æterni, qui obstinato corde tribulant animam meam, quoniam servus tuus ego sum, id est poena peccati, quo me servum tuum nequiter persequuntur. Vel perdes eos, qui propterea tribulant animam meam, quoniam servus tuus ego sum, id est quoniam tibi servio. Est et hoc grave peccatum, propterea persequi aliquem, quoniam servit Deo. Exsultativa conclusio, qui liberationem animæ suæ ac perdi.

dicit.

Quoniam in humanis operibus nihil est ex omni parte perfectum, benigne hujus operis quæso lectorem, quatenus si quid in eo dignum invenerit, divinæ gratiæ totum ascribat. Quidquid autem in ipso cognoverit minus dignum, ad humanum referat imperfectum, rogans humiliter, ut ipse pro me suppliciter intercedat apud piissimum Patrem, et justissimum judicem,ut plenam mihi concedat indulgentiam peccatorum, per virtutem veræ ac fructiferæ pœnitentiæ, quam in hac pœnitentialium expositione Psalmorum utcunque descripsi,ad laudem et gloriam nominis Jesu Christi; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

Commentariorum D. Innocentii in septem Psalmos pœnitentiales
finis.

REGULA ORDINIS S. SPIRITUS

DE SAXIA,

AB INNOCENTIO III, UT VIDETUR, FUNDATI.

(BROCKIE, Codex Regularum, t. V, p. 495.)

OBSERVATIO CRITICA.

scipere et curare, ac pueros et infantes alere. Vocantur autem fratres S. Spiritus a collegio certe magnifico sub tutela et patrocinio S. Spiritus ædificato. In Saxia autem vel quia collegium est sub saxo seu castro Neronis; vel quia Saxones Germaniæ populi ibi olim habitavere. »

Inter præcipua charitatis Christianæ officia,haud B præfecit. Eorum cura est peregrinos et infirmos suminimum religiosum munus reputatur hospitalibus inservire, atque curam ægrotorum gerere, aliorumque miserorum hominum necessitatibus succurrere; unde omní ævo excitavit Deus viros tanta misericordia præditos, ut proximis suis tam sanctum ministe rinm exhibere plurimi haud dedignati sint. Inter plures igitur ordines religiosos sæculo XII et sequenti erectos,nonnulli dicti sunt Hospitalarii, ad hoc pium officium observandum specialiter deputati, prout præsens sacer ordo institutus erat,et adhuc amplissimum totius Ecclesiæ catholicæ hospitale sub sua directione possidet,cujus ortum miraculosum reverendissimus Ascanius Tamburinus olim abbas generalis Vallis-Umbrosæ, De jure abbatum, tom. II, disput. xxiv, quæst. iv, pag. 314, quamvis alii aliter originem proferant.

Verum ante alios auctores audiamus laudatum Tamburinum de ortu hujus ordinis sic loquentem: Sancti Spiritus in Saxia ordo, seu congregatio litteris apostolicis sub Regula S. Augustini sic nuncupata,mirabile quidem habuit principium ab Inno. centio III summo pontifice. Huic enim oranti facta est vox de cælo dicens: Innocenti ! vade piscatum ad Tiberim fluvium. Re cum S. R. E. cardinalibus communicata ad Tiberim se contulit, et laxatis retibus, prima vice octoginta septem, secundo vero trecentos, et quadraginta extraxit infantes abortivos, ab impiis matribus suffocatos et in Tiberim projectos. Non defuit piissimo pontifici remedium divinitus revelatum.Congregatis enim quam plurimis piis hominibus,eos ad curam hospitalis Sancti Spiritus,quod Romæ circa annum 1201 construxit, PATROL. CCXVII.

C

Interim sunt nonnulli, qui hujus ordinis ortum longe antiquiorem esse volunt, asserentes, illum a S. Lazaro fratre sanctissimarum virginum Martbæ et Mariæ exortum fuisse, qui apud Massiliam in Galliis appulsus ibidem ordinem militarem et exi. mium xenodochium in honorem S.Spiritus erexisse fertur. De quo fabuloso exordio plura inferius dicenda sunt.cum sustinendo tales nugas,inter hujus sacri ordinis inquilinos, præsertim Italos,et Gallos diræ exortæ sint contentiones. Alii dein scriptores æque inaniter ordinis principium a quodam S. Cyriaco sive Juda Quiriaco desumere volunt, prout Trithemius in Chronico Hirsaugiensi part.1, fol. 527 scribit; quorum etiam sententia omnino rejicienda est,cum nullæ veritatis fundamento innitatur.Nunquam enim primis Ecclesiæ sæculis reperimus aliquem determinatum Hospitalariorum ordinem institutum fuisse, et S Cyriacus ille nec Hierosolymitanus episcopus exstitit, tempore inventæ S.crucis, nec sub Juliano Apostata sedem illam occupare potuit, prout pluribus doctissimi socii Bollandiani docent tom. I Maii ejusdem Acta ad diem quartum dicti mensis eruditis notis exornantes, quæ quidem Judam Quiriacum nominant.

Nec desunt scriptores, qui hujus ordinis exordium summo pontifici Innocentio III non denegant, sed

36

sumpsisse videatur,cum etiamnum hodie de Sassia vel in Saxia nuncupatus sit.

volunt illum non institutum fuisse sub protectione, A Saxonibus antiquis babitatoribus denominationem et invocatione S. Spiritus, donec piissimus Montispessulani comes Guido constitutus est archihospitalis Romani primus magister. Et quidem in confesso est apud omnes,hunc Montispessulani comitem paulo ante Innocentium III in sua civitate erexisse insigne hospitale; illudque sub invocatione et protectione S. Spiritus instituisse, qui tamen postea ab ipso summo pontifice Romam vocatus, et archihospitalis Romani constitutus est primus magister, atque utrumque xenodochium sub invocatione S. Spiritus gubernavit, quod quidem ex mox dicendis clarius patebit.

Adeoque agnoscere debemus Innocentium III papam æque ac Guidonem comitem, pro hujus sacri ordinis institutoribus, sed sub diverso respectu, cum summus ille pontifex auctor fuerit archihospitalis,sub cujus jurisdictione omnia reliqua dependebant; piissimus autem comes erexit primum xenodochium, alteri tamen subjiciendum. Parvi enim refert, an ab initio, sacri hujus ordinis Inquilini, sub uno vel altero, nomine ægrotis inservierint, et Deo militaverint, cum inter utriusque hospitalis erectionem pauci tantum anni intercesserint. Ac sane piissimus ille pontifex per solemnem bullam anno 1204 datam,et eidem Guidoni utriusque xenodochii magistro directam, exerte dicit, hoc archihospitale Romanum ab ipso erectum esse in loco, qui dicitur ad S. Mariam in Saxia, prout ipsa bulla in Bullario Romano, tom. I, pag. 58, edita, quam et hic exhibere lubet.

Bulla Innocentii III, papæ confirmans erectionem archihospitalis Romani, ejusque unionem cum hospitali Montispessulani.

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei GuiDONI magistro hospitalium S. Mariæ in Saxia et S. Spiritus in Montepessulano, ejusque fratribus tam præsentibus, quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Inter opera pietatis, etc. Vide Regestorum lib. vii, col. 377, col. IÎ.

Datum Lateran., per manum Joannis S. R. E. subdiaconi et notarii xIII Kal. Julii, indictione vii, Incarnationis Dominicæ anno 1204, pontificatus vero domini Innocentii III, anno vii.

B

C

Hoc igitur xenodochium Romanum tempore erectionis nuncupabatur Hospitale S. Mariæ in Saxia, et forsan ab ipsis Saxonibus-Anglis,nomen sumpsit, utpote in eodem loco erectum, ubi olim piissimus Ina Saxonum Orientalium i. Anglia rex ecclesiam anno 715 in honorem S. Mariæ Deiparæ virginis excitari curaverat. Hic quippe rex piissimus, postea et circa annum 718 Romam accedens ad visitanda loca sacra, ibidem insigne xenodochium erexit,illudque amplissimis redditibus auxit ad suscipiendos suos Saxones Orientales loca sacra visitantes. Sic etiam ad Inæ pium exemplum Offa Mediterraneorum Saxonum sive Marciorum rex, ibi- D dem hospitale regiis donis locupletavit, quod tamen deinceps ad incitas penitus redactum est.Nam anno 817 tantis flammis incenditur, ut illæ non nisi miraculo exstingui potuerint; postquam nimirum piissimus pontifex Paschalis I, cum miraculosa Deiparæ virginis imagine processionaliter concomitante clero, et populo ad locum accedens ignis exstinctus est. Atque etiamsi anno 847 in cineres redactum, illud pietate summi pontificis Leonis IV, ac liberalitate regum Angliæ iterum restauratum sit,attamen sæculis XI et XII reperimus,illam par. tem civitatis Romanæ, ubi situm erat, adeo devastatam per Guelphorum,et Gibellinorum factiones ut tempore Innocentii III papæ anno 1198 cathedram S. Petri occupantes vix illis hospitalis Orientalium Saxonum memoria superavit. Unde merito piissimus pontifex Innocentius III illius verus restaurator, et fundator nominari debet, quamvis locus a

Verum quod miraculosum exordium attinet, etiamsi summus ille pontifex in sua laudata bulla nullam ejus memoriam faciat,ut supra dictum est, attamen ejusdem successores, Nicolaus IV et Xistus IV in suis bullis exerte de illo agunt; atque in ipso sumptuosissimo hospitali adest antiqua tabula depicta totam historiam mirabilem repræsentans, quæ quidem omnia satis piam traditionem denotare possunt. Utut hæc sint, reprimus quoddam vestigium hujus miraculosi exordii apud ipsas piissimi pontificis Innocentii III epistolas a clarissimo Baluzio editas, quando epist. 112, concedit indulgentias illis, qui meretrices in legitimas uxores ducerent, cum per talia prostibula,committi soleant talia frequentia infanticidia. Est autem epistola talis tenoris: «< Universis Christi fidelibus, ad quos litteræ istæ pervenerint. Inter opera charitatis, quæ imitanda nobis auctoritate sacræ paginæ proponuntur, sicut Evangelica testatur auctoritas, non minimum esse errantem ab erroris sui semita revocare, ac præsertim mulieres voluptuose viventes, et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimi tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, præsentium auctoritate statuimus, ut omnibus qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt, in remissionem proficiat peccatorum.Datum Romæ apud S. Petrum, III Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo. »

Cum igitur immediate post electionem summi pontificis Innocentii III factam fuisse cœlestem revelationem dicant nonnulli; sic optime inferre potest, et hoc decretum circa meretricum connubia ineunda illum edidisse, simulque hoc hospitale condidisse ad suscipiendos et nutriendos tales infantes expositos, ut deinceps crimen infanticidii cessaret.

Cum igitur hoc celeberrimum xenodochium perfectum fuerit anno 1201 et sic ante concessam laudatam confirmationis bullam, ejusdem magister constitutus erat Guido Montispessulani hospitalis fundator, atque tandem hospitale S.Spiritus nominari cœpit. Hinc vera origo canonicorum regularium ordinis S.Spiritus deduci debet, ab utroque hospitali denominationem sumens. Gerræ enim sunt et inanes næniæ, quas proferunt nonnulli circa quemdam ordinem militarem S. Spiritus jam a primis Christianæ religionis annis a S.Lazaro, ejusdemque sanctissimis sororibus Martha et Maria erectum, prout supra diximus,atque sæpe laudatus Hippolytus Eliot in sua religiosorum ordinum Historia, tom. II, cap. 30, ubi quidem erudite refutat fabulosum illum ordinem militarem, quibusdam commentitiis legendis solummodo suffultum. Nullam enim aliam auctoritatem milites S. Spiritus pro sua fabulosa antiquitate adducere valent, nisi quoddam legendum ex breviario aliquo circa annum 1553 impresso desumptum,ubi in lectionibus S. Marthæ hæc verba legebantur: «< Dum autem Magdalena devotioni et contemplationi se totam exponeret, Lazarus quoque plus militiæ vacaret, Martha prudens, et sororis et fratris partes strenue gubernabat, ac famulis, et militibus sedulo ministrabat.» Nolo ego hic totam illam historiam de S. Lazaro et sanctissimis sororibus suis invertere, cum viri eruditi et catholici satis eamdem a fabulosis mendis purgarint, et ip sa verba hujus legendi valde sublestum argumentum inferant pro antiqnitate talis ordinis militaris stabilienda.

Interim, relictis his anilibus næniis, ad certiora argumenta adducenda progrediamur, quæ verum exordium et antiquum statum hujus ordinis denotare possunt, qui ordo apud Italos vocatur Sancti Spiritus in Saxia, et apud Gallos S. Spiritus de Montepessulano nuncupatur. In primis igitur certum

« PoprzedniaDalej »